Skip to the text

Quæstio 1

Hic quæritur, An Deo conveniat justitia in se ipso et in operibus suis, et utrum in omnibus agat juste.

Videtur quod non, quia Deo proprium est in omnibus liberrime operari, et quidquid voluerit facere, nulla lege arctari, sicut et ipse in Exodo per Moysen dixit:1 Miserebor cui voluero, et clemens ero in quem mihi placuerit. Hæc autem non justitiæ sed tyrannidi magis convenire videntur. — Rursus, justitia virtus est qua unicuique quod suum est redditur, et respicit debitum. Deus vero nulli est debitor, imo ex mera liberalitate et bonitate sua dat omnia. — Amplius, justitia est virtus moralis; virtutes autem morales Deo et separatis substantiis non conveniunt. Unde decimo Ethicorum testatur Philosophus, ridiculum esse deos per virtutes morales laudare, et eas illis adscribere.

In oppositum est Scripturæ auctoritas, et quod etiam juxta Philosophum, justitia est præclarissima virtus: ergo Deo (qui solus est absolute ac infinite perfectus) non deest, potissime quum ipse sit omnium summus judex. Ad judicem autem potissime spectat justitia: imo secundum Philosophum, ad judicem tanquam ad animatam justitiam confugiunt homines.

Ad hæc Guillelmus in diversis respondet tractatibus, hoc est, in libro de Fide et legibus, in volumine de Universo, in codice de Vitiis et virtutibus: Quemadmodum quidam hæretici justitiam Dei multipliciter impugnaverunt, saltem eo modo quo fides catholica eam Deo attribuit; ita visum est multis illorum, Deum non habere providentiam actuum humanorum, aut justum non esse, quum tot ac tantæ inordinationes contingant in genere humano, quas Deus vel ignorare, vel nimis dissimulare videtur: sicut et impii prosperantur, justosque opprimunt. Unde et sancti Prophetæ super hoc ingenti admirione suspensi, variis modis sunt locuti. Dixit quippe Jeremias propheta: Justus quidem tu es, Domine, si disputem tecum; veruntamen justa loquar ad te: Quare via impiorum prosperatur, et bene est omnibus qui prævaricantur et inique agunt?2 Habacuc quoque: Mundi sunt oculi tui, et respicere ad iniquitatem non potes; quare non respicis super inique agentes, et taces devorante impio justiorem se?3 — Verum ad ista et consimilia responsum est copiose in tractatu de Fato et providentia.4 Imo Deus gloriosus atque omnipotens, justitiam suam in regimine universi, in remuneratione actuum humanorum, in diversis impietatum ultionibus, apertissime, frequentissime ac terribiliter demonstravit, videlicet, in generali diluvio, in plagationibus Ægyptiorum, in variis visitationibus Hebræorum in solitudine, in exstirpatione Chananæorum, aliisque diversis justitiæ suæ effectibus, ut in divinis recitatur copiose Scripturis: quæ omnia quasi præambula quædam fuerunt et figuræ ac signa ultionum, retributionum, judiciorum ac operum quæ in fine sæculi efficiet ac monstrabit, prout in præallegatis libris præfatus doctor sapienter et clare prosequitur. De quibus hoc loco sufficiat ista in generali breviter tetigisse, præsertim quum in scriptis super primum et secundum plenius sint inducta.5

D Insuper de his S. Thomas loco hoc compendiose disseruit: Justitia (inquiens) proprie dicta æqualitatem constituit in acceptionibus et dationibus, ut quinto Ethicorum ait Philosophus. Quod contingit dupliciter. Primo inter dantem et accipientem, quatenus accipiens tantum a dante accipiat quantum accipere debet; et in hoc consistit justitia commutativa, quæ medium ponit ac servat in emptionibus et venditionibus, et omnibus retributionibus. Secundo, prout constituitur æqualitas inter duos recipientes, utroque æqualiter recipiente pro meritis; et in hoc consistit justitia distributiva. In commutativa ergo justitia requiritur æqualitas quantitatis, ut scilicet tantum unusquisque accipiat quantum dedit secundum valorem: ideo inter illos inter quos non potest esse quantitatis æqualitas, non potest proprie esse commutativa justitia, utpote quorum unus non potest alteri recompensare æquivalens in beneficiis acceptis ab alio. Attamen aliquis modus justitiæ potest esse inter personas hujusmodi: ut dum filius pro posse suo gratus est et benefacit parentibus, ita quod quamvis non sit ibi æqualitas quantitatis, est tamen ibi æqualitas proportionis. Justitia autem distributiva non requirit æqualitatem quantitatis, sed proportionis: non enim oportet ut distribuens distribuat cunctis æqualiter, sed unicuique prout promeruit. Hæc ergo justitia convenit Deo. Justitia vero commutativa non est proprie inter Deum et creaturam, sed per quamdam assimilationem: dum sicut Deus confert creaturæ secundum liberalitatem et opulentiam suam, sic creatura ei rependit vicem juxta suæ parvitatis possibilitatem. Sicque assignantur duo modi divinæ justitiæ. Unus, in quantum reddit juxta merita recipientium: quod ad distributivam spectat justitiam. Alius, secundum quod facit quod decet excellentiam, bonitatem atque justitiam suam: sicque dicitur etiam justus in hoc quod parcit, indulget et benefacit indignis; quia tam infinite bonus, pius et liberalis consistit, ut hoc ipsum deceat eum: quod pertinet ad modum quemdam commutativæ justitiæ. — Porro Philosophus excludit a Deo virtutes morales, prout versantur circa civiles materias et animæ passiones.

Præterea quæritur, utrum opus Dei dicatur justum ex hoc solo, quod ei sic placet. Et respondendum, quod justitia et voluntas in Deo sunt idem secundum rem; secundum rationem vero justitia voluntati aliquid superaddit, videlicet ordinem divinis effectibus convenientem, secundum quod unum alteri proportionaliter adæquatur. Est enim in rebus creatis duplex ordo: unus, quo creatura ordinatur ad Deum; alius, secundum quod una creatura dependet ab alia. Nomine igitur voluntatis non exprimitur nisi ordo creaturæ ad Deum; justitia vero includit simul cum hoc ordinem creaturæ ad creaturam. Quemadmodum enim igni in tali natura constituto debetur esse sursum, ordine rerum considerato ad invicem; sic culpæ debetur puniri secundum ordinem eumdem. Unde patet quod non ex hoc tantum aliquid dicitur esse justum, quoniam placet Deo, sed quia est debitum rei creatæ, secundum ordinem creaturæ ad creaturam. Nihil autem potest alicui rei debitum esse, nisi ratione suæ naturæ vel conditionis; causa vero naturæ et proprietatum ejus est divina voluntas: ideo totus ordo justitiæ originaliter ad divinam voluntatem reducitur. Nihilo minus quidquid vult Deus, justum est, nec proprie ejus voluntas restringitur ipsa justitia. Quod enim in voluntate includitur, non eam restringit; ex hoc ipso autem quod Deus vult naturam aliquam facere, vult ei conferre convenientia illi naturæ: ideo voluntas Dei non restringitur ejus justitia, nec justitia voluntati ejus potest resistere.

Quæritur quoque, an Deus possit prætermittere aliquid horum quæ concurrunt ad justitiam operis sui. Dicendum, quod opus justitiæ potest dupliciter prætermitti: primo, ut fiat contra justitiam; secundo, ut fiat præter justitiam. Quum enim justitia dicatur per comparationem ad alterum, tunc contra ordinem ejus fit, quando ei subtrahitur quod ei debetur, aut quod requirit ejus conditio. Si vero aliquid plus ei impendatur, non est contra justitiam, sed præter eam: ut si quis alicui liberaliter bona sua communicet. Hinc sicut sine præjudicio justitiæ potest unus alteri plus dare quam debet, sic potest etiam ei minus infligere de malo pro peccato quod in se commisit. Sed sicut non potest sine injuria plus de bonis alterius conferre alicui quam ei debetur, ita non potest minus irrogare de pœna pro peccato commisso in alterum. Hinc judex non potest sine præjudicio justitiæ dimittere pœnas debitas peccatis commissis in Deum, vel in rempublicam, nisi forsan in quantum hoc viderit reipublicæ expedire. Quumque Deus sit bonorum omnium dominus ac dator, et in ipsum peccet omnis qui peccat; ipse potest plus conferre de bonis quam sit alicui debitum, et minus inferre de malis seu pœnis, seu etiam totum relaxare; nec in hoc contra sed præter justitiam faceret. Si autem alicui minus conferret quam ei debetur, aut plus puniret quam peccavit, hoc esset contra justitiæ ordinem; nec Deus hoc posset, loquendo de potentia ordinata, sicut non posset facere quin opus ejus, quod esse participat, eum imitaretur. Ex hoc ipso enim aliquid alicui rei est debitum secundum exigentiam suæ conditionis, quod sine illo exemplar divinæ mentis secundum propriam suam rationem imitari non potest. — Ex his patet, quod damnare Petrum, cui ex dono gratiæ meritis virtutum salus debetur, esset contrarium justitiæ. Sed Judam salvare, non esset contra justitiam, sed præter eam; esset tamen contrarium præscientiæ ac dispositioni æternæ, qua æternam ei pœnam paravit. Hinc ordo justitiæ non impedit quin possit salvare Judam, sed impedit hoc ordo præscientiæ ac dispositionis æternæ.

Præterea quæri potest, utrum Deus neminem puniat nisi pro culpa.6 Dicendum, quod pœna ex propria ratione semper importat aliquod nocumentum; ex hoc quoque est aliquid nocivum, quia per ipsum subtrahitur aliquod bonum. Inter bona vero hominis quædam sunt ei per se bona, sicut quæ ei conveniunt in quantum est homo; quædam vero secundum ordinem ad illa principalia bona, ut temporalia, quæ in tantum sunt homini bona, in quantum ad spiritualia ei proficiunt. Ideo septimo Ethicorum dicit Philosophus, quod bona fortunæ sunt judicanda secundum comparationem ad virtutem. Hinc pati detrimentum in spiritualibus bonis gratiæ ac virtutum, semper est malum. Pati autem detrimentum in temporalibus, quandoque est malum, ut dum impedit ab operatione virtutum; interdum vero est bonum, quando expedit ad spiritualem profectum. Quumque pœna dicatur, quoniam nocet: ideo detrimentum in spiritualibus est semper pœna; detrimentum vero in temporalibus tunc solum est pœna, quando a spiritualibus impedit. Verumtamen quod natura nostra ita infecta sit, ut sine temporalibus detrimentis corporalibusque incommodis et adversis, ad spiritualem perfectionem nequeat pervenire, ex culpa peccati venit quo tota natura vitiata est: idcirco dicendum, quod pœna proprie loquendo, non infligitur nisi pro culpa; non tamen semper pro propria culpa patientis præcedente in sua persona, quamvis non sine culpa præcedente in natura. Porro post vitam hanc, cessante spirituali profectu, nemo hujusmodi malum sine culpa propria patietur. In spiritualibus autem bonis nemo directe sustinet detrimentum, nec in vita hac neque in futura, sine propria culpa.

C Amplius potest quis sciscitari, utrum Deus justius agat cum uno quam cum alio. Respondendum: Actio quum sit media inter agentem et effectum, potest ex utraque parte modificari. Hinc dum quæritur, an Deus justius agat cum uno quam cum alio; si hoc referatur ad actionem prout egreditur ab agente, Deus non agit justius cum uno quam cum alio, quia justitia Dei una invariabilisque consistit; si autem referatur ad actionem prout terminatur ad effectum, sic quoque dici non potest, quod cum uno justius agat quam cum alio, eo quod opus aliquod dicitur ex hoc justum, quod est proportionaliter adæquatum. Æqualitas vero sive quantitatis sive proportionis, ejusdem est rationis in minimis et in magnis: sicut eadem proportione est inter duo et unum, et inter viginti et decem; eadem quoque æqualitas quæ est inter unum et unum, est inter centum et centum. Idcirco non potest unum opus esse justius altero, dummodo utrumque sit justum. Eadem namque servatur justitia, dum mala redduntur pro malis, et bona pro bonis, sive sint magna, sive parva. Verumtamen, quia in nobis non requiritur ad virtutem, semper attingere medium, sed sufficit quandoque juxta medium esse, propter difficultatem inventionis medii : hinc apud nos unus dicitur alio justius agere, secundum quod magis vel minus accedit ad medium. Deus autem, cui semper sunt notæ omnium rerum mensuræ, in sua operatione ad medium indivisibile semper pertingit : ideo nullo modo justius cum uno quam cum alio agit.

Sed contra hoc objici potest, quia misericordius agit cum uno quam cum alio. Item puniri peccata est actus justitiæ; sed magis punit unum quam alium, et magis relinquit unum quam alium. — Et respondendum ad primum, quod misericordia respicit absolute divinum effectum, non concernendo aliquam proportionem vel æqualitatem in ipso. Unde secundum majorem vel minorem misericordiæ effectum, dicitur misericordius cum uno quam cum alio agere, si hoc referatur ad actionem secundum quod terminatur ad effectum; non autem, si referatur ad eam secundum quod ab agente egreditur, quoniam ipse una et invariabili misericordia cum omnibus misericorditer agit. Nec tamen sequitur, quod aliquo modo cum uno justius agat quam cum alio : effectus enim misericordiæ non est contra justitiam, sed præter eam. Ad secundum, quod punitio non est effectus justitiæ, secundum quod hujusmodi, sed in quantum proportionata est culpæ. — Hæc Thomas.

Footnotes

  1. Exod. xxxiii, 19. ↩

  2. Jer. xii, 1. ↩

  3. Habac. 1, 13. ↩

  4. Cf. t. V, p. 45 et s. ↩

  5. Cf. t. XX, p. 497 et s.; XXI, p. 97 D', etc. ↩

  6. Cf. t. XXII, p. 490 B. ↩

Chapter 256 of 283