Quæstio 3
Modo quærendum, An in Deo sit misericordia, et de ejus effectibus; specialiter vero, an in omni opere Dei misericordia et veritas seu justitia Dei resplendeant.
Videtur quod misericordia non conveniat invariabili superbeatissimo Deo. Misericors enim dicitur quasi miserum cor habens; miseria autem longissime est a Deo. — Rursus, misereri est condolences et compati, quod est quædam afflictio.
In contrarium est Scriptura.
Circa hæc scribit Thomas (qui in distinctionibus istis satis multiplicat quæstiones; unde multas sub uno comprehendo articulo): Ex hoc (inquiens) homo vocatur misericors, quod alterius miseriam facit suam; et hoc quantum ad duo. Primo, quod ex miseria aliena afficitur, in quantum compatitur patienti. Secundo, quod alterius miseriam reputat quasi suam, et inde movetur ad repellendum illius miseriam, impendendo beneficium sive auxilium. Quantum ad primum horum duorum non convenit misericordia Deo, in quo nulla potest recens affectio neque compassio esse; sed quantum ad secundum convenit Deo misericordia, quia per pietatem et gratiam suam subvenit aliis, et eos a suis miseriis relevat. Et sicut homo alium a suis calamitatibus relevans, non suam sed illius intendit ac quærit utilitatem; ita, imo et multo plus Deus, qui ex pura propria bonitate aliis auxiliatur et parcit. Hinc communiter dicitur, quod in Deo non est misericordia secundum compassionis affectum, sed secundum pietatis effectum.
Circa hoc quæritur, an secundum eamdem rationem dicantur in Deo misericordia et bonitas. Dicendum, quod realiter idem sunt, sed differunt ratione tripliciter. Primo, quoniam misericordia potissime respicit terminum a quo; bonitas autem, terminum ad quem : is namque cui Deus beneficia elargitur, fit de deficiente perfectus. Bonitas ergo respicit communicationem perfectionis, quoniam bonum diffusivum est sui; misericordia autem, remotionem defectus. Secundo, quia misericordia proprie pertinet ad providentiam Dei qua bona sua communicat solum rationalibus creaturis : concernit quippe miseriam, quæ quum sit felicitati contraria, locum non habet proprie nisi in rationali creatura, quemadmodum nec felicitas. Bonitas vero respicit providentiam respectu quarumlibet creaturarum. Tertio, quod misericordia designat quamdam assimilationem providentis ad eum cui providet, in quantum providens alterius miseriam reputat quasi suam : ideo misericordia esse non valet nisi in natura intellectuali, quæ habet existimationem alienæ miseriæ. Bonitas autem ordinem habet ad communicationem simpliciter : unde cuilibet creaturæ perfectionem communicabilem habenti, potest bonitas convenire.
Porro si quæras, ad quod attributum divinæ naturæ opus misericordiæ reducatur; dicendum, quod omne opus Dei procedit a bonitate, sapientia atque potentia ejus. Nihilo minus quædam opera appropriantur sapientiæ, quædam potentiæ, etc., secundum quod in ipso mirabilius aut evidentius refulget aliquid attributorum illorum. Quumque potentia importet absolutam rationem principii aliquid prosucentis, et sapientiæ sit ordinare : hinc ad sapientiam pertinet modus producendi rem, quo aliquid ordinate producitur. Bonitas vero, quæ habet rationem finis, respicit motivum ad producendum. Ideo in opere creationis, in quo admirabile redditur hoc præsertim, quod res ex nihilo in esse productæ sunt, maxime manifestatur divina potentia; in opere gubernationis, quo res ordinate disponuntur, redditur ordo rerum admirabilis : idcirco adscribitur sapientiæ. Opus demum recreationis mirabile redditur ex ipso recreationis motivo quod movit Deum ad tantam gratiam circa nos : quia non ex operibus justitiæ quæ fecimus nos, sed ex sua benignitate salvos nos fecit :1 propter quod præcipue attribuitur bonitati. Quumque ex hoc aliquid dicatur misericorditer factum, quod non ex debito sed ex bonitate largientis confertur; ideo opus misericordiæ, in quantum hujusmodi, bonitati appropriatur.
Præterea quæritur, an Deus ex misericordia sua semper puniat citra condignum. Et respondendum, quod agens et patiens semper debent sibi mutuo proportionaliter correspondere : ita quod sicut se habet agens ad actionem, sic patiens ad passionem. Inæqualia autem non habent similem proportionem nisi ad inæqualia. Nam sicut senarius major est quaternario; ita ternarius, cujus duplum est senarius, est major binario, cujus duplum est quaternarius. Hinc quandocumque agens excedit patiens, oportet quod actio excedat passionem, ut patet in omnibus agentibus æquivocis, quoniam patiens non recipit totum actionis effectum. Dans autem, se habet per modum agentis; et recipiens, per modum patientis. Ideo quando dans superexcedit recipientem, conveniens est ut datio excedat illam receptionem quæ est recipienti proportionata. Quumque Deus sit excellentissimus dator propter suæ superabundantiam bonitatis, oportet quod datio ejus semper excedat receptionem recipienti proportionatam. Pro eodem autem computatur minus malum et majus bonum, ut quinto dicitur Ethicorum : hinc Deus semper ultra condignum dat de bonis, et de malis pœnæ irrogat citra condignum.
Sed his objici potest illud Apocalypsis : Quantum glorificavit se, etc. — Et denuo :2 Duplicate ei duplicia juxta opera manuum suarum.3
Et respondendum, quod quantum et tantum non important æqualitatem quantitatis, sed proportionis, in auctoritate illa Apocalypsis. Proportio autem pœnæ ad culpam potest attendi dupliciter, puta : in generali et speciali. In generali, ut qui peccavit, puniatur; et qui multum peccavit, multum puniatur. In speciali quoque dupliciter : vel accipiendo proportionem pœnæ ad culpam secundum debitum culpæ absolute; vel præsupposita mitigatione divinæ misericordiæ aliquid de pœna remittentis. Itaque primo ac tertio modis Deus nunquam punit citra condignum : quoniam semper multum punit multum peccantes, nec aliquid de pœna remittitur quæ post mitigationem divinæ misericordiæ remanet. Quantum vero ad secundum modum, semper punit citra condignum : quia non tantum punitur quis quantum per culpam promeruit. Vel dicendum, et melius, quod æqualitas ista proportionalitatis est, non quantitatis, et attendenda non secundum comparationem pœnæ ad culpam, sed secundum proportionem duorum peccantium ad duas pœnas : ut scilicet qui plus peccavit, plus puniatur; et secundum quod exceditur in peccato, excedatur in pœna. Sicque intelligendæ sunt omnes auctoritates quæ videntur insinuare æqualitatem pœnæ et culpæ. — Ad aliam auctoritatem dicendum, quod duplicitas illa pœnæ non intelligitur secundum excessum pœnæ ad culpam in duplo, sed quod homo in duobus punietur, puta in anima et corpore. — Porro quod dicitur, quod plus exigitur in pœnis quam commissum est in culpis, intelligitur quantum ad temporis durationem, quia pro delectatione momentanea infligitur pœna æterna. — Denique quod Jacobus ait apostolus, Judicium sine misericordia fiet ei qui non fecerit misericordiam, intelligitur de misericordia liberante a pœnis totaliter.4
Præterea quæritur, utrum etiam in peccato originali damnati, aliquid misericordiæ consequuntur. Dicendum, quod in peccato originali secundum rigorem justitiæ non solum pro pœna debetur divinæ visionis carentia, sed etiam ipsius naturæ annihilatio. Idcirco in hoc quod pueris illis naturalia conservantur, citra condignum puniuntur.
Amplius quæritur, an in omni opere Dei misericordia et justitia conjungantur, et quod horum duorum sit principalius in operibus Dei. Dicendum ad primum, quod operatio Dei est quasi medium inter Deum operantem et ejus effectum. Medium autem aliquo modo participat cum utroque extremorum. Ideo in operatione Dei oportet aliquid inveniri ex parte Dei operantis, et aliquid ex parte effectus. Et ex parte Dei requiritur quod sit superabundantia in collatione bonorum et in diminutione ex parte agentis, est quasi formale; quod pœnarum: atque in hoc consistit misericordia Dei. Ex parte vero effectus requiritur receptio, quæ fit secundum proportionem recipientis: et in hoc ratio consistit justitiæ. Nec misericordiæ repugnat justitia: quia misericordia non est laudabilis nisi secundum rectam sit rationem, quæ est justitiæ regula, aut secundum ordinem sapientiæ in divinis. Nec misericordia repugnat justitiæ: quoniam elargiri aliquid ultra debitum de bonis, vel citra debitum de malis, non est contra sed præter justitiam.
Quod si quæratur, quomodo duo hæc sint in opere creationis; dicendum, quod justitia dupliciter sumitur. Primo, ut consistit in retributione meritorum. Secundo, ut consistit in condecentia bonitatis, et ita nil præsupponit ex parte recipientis, sed solum ex parte Dei: sicque in opere creationis est justitia. Justum est enim ut unaquæque res recipiat et habeat esse eo modo quo in sapientia Dei præordinatum consistit. Misericordia quoque dupliciter sumitur. Primo, pro virtute repellente præcedentem miseriam non ex debito: et ita non est in opere creationis. Secundo communiter, pro gratiositate tollente sine merito quemcumque defectum: et ita est in creatione per hoc, quod Deus non esse amovet, conferendo esse. Juxta hunc modum fuit justitia in conversione gentilium, quoniam decuit immensitatem pietatis divinæ succurrere illis. — Denique, quomodo non sit contra justitiam, quod interdum unus temporaliter ac corporaliter punitur pro peccato alterius, alibi dictum est.5 Nam hoc ipsum Deus ordinat taliter patienti in bonum, et aliunde ipsi hoc recompensat. In spiritualibus vero et æternalibus pœnis unus non affligitur nec punitur pro peccatis alterius, nisi in quantum participavit in peccatis illius: et in hoc pro suo punitur peccato.
Ad aliud respondendum, quod id quod formale est in unoquoque, excellentius est in eo. In qualibet vero actione, id quod est ex parte agentis, est quasi formale; quod autem est ex parte patientis ac recipientis, est quasi materiale. Quumque jam dictum sit, quod in omni opere Dei misericordia resultat ex parte Dei agentis, et justitia communiter sumpta ex parte recipientis: hinc in omni opere Dei supereminet misericordia justitiæ sicut formale materiali, juxta illud in Psalmo, Miserationes ejus super omnia opera ejus. Unde et Jacobus dixit apostolus: Superexaltat misericordia judicium. — Hæc Thomas.
Qui adhuc aliqua circa hæc sciscitatur, ad quæ tamen ex introductis patet solutio, saltem in generali. Primo etenim quærit, an per infinitam misericordiam Dei aliquando terminabitur omnis pœna, tam hominum impiorum quam dæmonum. Secundo, an saltem omnium hominum impiorum pœna tandem sit terminanda. Tertio, an pœna Christianorum damnatorum finietur. Quarto, an saltem pœna eorum qui opera misericordiæ libenter exercuerunt, et tamen in peccato obierunt mortali. Has quippe quæstiones movet B. Augustinus libro de Civitate Dei. Quumque præhabitum sit, quod justo Dei judicio etiam pro quocumque uno peccato mortali æternum infligatur supplicium, patet quod nullorum istorum finietur damnatio, quum in inferno nulla exsistat redemptio. Verumtamen responsa Thomæ breviter tangam.
Qui ad primum horum respondens: Quemadmodum, inquit, Augustinus vicesimo primo de Civitate Dei refert, error fuit Origenis, quod dæmones quandoque per misericordiam Dei sint liberandi a pœnis. Quod est ab Ecclesia reprobatum. Primo, quoniam apertissime repugnat auctoritati Scripturæ, quæ in Apocalypsi protestatur: Diabolus missus est in stagnum ignis et sulfuris, ubi bestia et pseudopropheta cruciabuntur die ac nocte in sæcula sæculorum: per quod in Scripturis consuevit æternitas designari. Secundo, quia ex una parte misericordiam Dei nimis extendit, atque ex alia parte eam nimis artat. Ejusdem etenim rationis videtur, sanctos angelos in beatitudine sine fine manere, et dæmones in æternum puniri. Unde sicut ponebat dæmones animasque pravorum tandem liberandos a pœnis, ita ponebat angelos sanctos ac animas Beatorum a cœlesti beatitudine ad hujus vitæ miserias devolvendos.
Ad secundum respondet: Sicut Augustinus vicesimo primo de Civitate Dei enarrat, quidam in hoc ab Origenis recesserunt errore, quod concesserunt dæmones nunquam liberandos, sed homines universos, etiam infideles, a suppliciis eruendos. Quod prorsus irrationabile est. Nam sicut dæmones, ita et homines condemnati, sunt in malitia obstinati, et extra viam ac statum merendi: quod enim angelis est ruina, hoc hominibus mors, ut asserit Damascenus. Nec verbum illud Christi, Ite, maledicti, in ignem æternum, est comminatio tantum, vel ad comminatoriam tantum pertinet prophetiam.6 Prophetia enim comminatoria quandoque impletur, imo semper impletur secundum aliquem sensum, tuncque solummodo immutatur, secundum hominum merita variantur.
Ad tertium respondet: Quidam dixerunt, omnes illos tandem salvandos qui sacramenta fidei receperunt. Quod constat esse falsum: quoniam multi ipsa sacramenta receperunt, qui fidem catholicam non habuerunt, sicut hæretici baptizati. Ideo alii addiderunt, omnes tales salvandos qui et ipsam catholicam fidem sortiti sunt. Quod reprobatur, quum multi tales a fide corruerunt. Et si addatur, dummodo perseverent in fide, nihilo minus falsum est: quoniam fides sine operibus mortua est. Imo multi tales infidelibus sunt pejores, quum dicat Salvator apud Lucam: Servus qui cognovit voluntatem domini sui, et non fecit, plagis vapulabit multis; qui autem non cognovit, et fecit digna plagis, vapulabit paucis.7 Princeps quoque Apostolorum: Melius (inquit) illis erat viam veritatis non cognovisse, etc.
Ad quartum respondet: Quidam dixerunt, illos dumtaxat fideles esse salvandos ex inferis, qui opera misericordiæ libenter exercent. Quod etiam falsum est, quum multi talium sint raptores, injusta non restituentes; et sine caritate nemo potest salvari. Quod autem Ambrosius dicit, non periturum eum qui misericordiæ opera facit, quamvis lubricum carnis patiatur, quantum ad hoc verificatur, quod talis per opera hujusmodi quasi de congruo se disponit ad impetrandum gratiam in præsenti, ne pereat. — Hæc Thomas in Scripto.
Concordant Petrus et Richardus. Sed et Richardus circa hæc sciscitatur, utrum secundum rationem intelligendi, prius sit in Deo misericordia quam justitia. Respondet: Quamvis in Deo nihil sit prius, nihil posterius duratione, dignitate, nec natura, ut patuit supra primum; tamen secundum nostram rationem intelligendi, unum attributum dicitur altero prius, in quantum unum est ratio alterius, ut simplicitas immutabilitatis. Sicque justitia uno modo accepta, prior est misericordia; et alio modo sumpta, posterior. Justitia namque est rectitudo voluntatis volentis unicuique dare quod sibi est debitum. Divinæ vero voluntati est debitum, ut omnia fiant quæ condecent eam, nihilque fiat quod dedeceat eam facere aut permittere fieri: hinc ipsa est principium omnium voluntariarum emanationum. Merito quoque rationalis creaturæ debitum est præmium, et demerito ejus supplicium. Et juxta hoc debitum duplex, justitia in Deo dupliciter dicitur: primo, rectitudo divinæ voluntatis in volendo facere omnia quæ Dei condecent bonitatem, atque in non volendo facere ea quæ eam non decent; secundo, ipsa rectitudo voluntatis divinæ ad redendum rationali creaturæ juxta merita aut demerita ejus. Et sicut illud quod debetur bonitati divinæ, est ratio ejus quod debetur merito aut demerito rationalis creaturæ; sic justitia primo modo sumpta, est ratio justitiæ secundo modo acceptæ. Hinc justitia secundo modo sumpta, non retribuit creaturæ secundum merita aut demerita nisi in comparatione ad conde-
Jacob.n, 26.
II Petr. n, 21.8 centiam bonitatis divinæ. Itaque justitia tertio modo simul currunt : quoniam nunsecundum primam acceptionem prior est secundum rationem quam misericordia, et misericordia prior est quam justitia secundo modo accepta. Et ita intelligendum est quod ait Anselmus, Ex justitia Dei nascitur misericordia ejus. Nam ideo miseris parcit, quia hoc suam condecet bonitatem. Porro quod misericordia prior sit justitia secundo modo accepta, ostenditur : quia dum Deus parcit nobis, non provenit ex merito nostro, sed pure ex condecentia bonitatis ipsius; quod vero nos puniat, ex nostris demeritis et suæ bonitatis condecentia. Hinc per prius ac principalius, secundum rationem intelligendi, velle misereri respicit condecentiam bonitatis divinæ, quam velle punire. — Misericordia quoque et justitia proprie sumptæ non inveniuntur in omni opere Dei; imo nec in omni opere Dei circa rationalem creaturam, sed solum in operibus retributionis. Hæc Richardus.
Circa hæc primo quærit Bonaventura, utrum in eodem opere Dei sit misericordia et veritas. Respondet : Misericordia Dei tripliciter dicitur. Primo largissime, ipsa affluentia bonitatis divinæ. Secundo communiter, benignitas in supererogatione bonorum. Tertio stricte, pietas in sublevatione et ablatione malorum : nam sic concernit miseriam. Sic et justitia Dei tripliciter sumitur. Primo et communissime, prout est condecentia bonitatis divinæ. Secundo et communiter, rectitudo in retributione bonorum. Tertio stricte, severitas in punitione malorum. Itaque, juxta hos tres modos ad invicem comparatos, misericordia et justitia in eodem opere Dei concurrunt : quia secundum primum modum sunt in omni opere Dei, ut planum est. Conformiter, secundo modo misericordia quæ est bonitas in supererogatione bonorum, et justitia quæ est rectitudo seu liberalitas in retributione præmiorum, simul currunt : quia dum Deus retribuit bona remunerando, non retribuit nisi merenti, et supra quam meruit. Similiter, quam tam severe punit, quin aliquid debitæ pœnæ relaxet; nec sic culpam dimittit, quin aliquo modo hanc puniat. Sic ergo misericordia et justitia communissime sumptæ, sunt in eodem opere Dei, quia etiam sunt in omni opere ejus; communiter vero sumptæ, sunt in opere retributionis bonorum; proprie vero et stricte, sunt in retributione pœnarum.
Secundo interrogat, an misericordia et veritas in aliquo opere Dei ab invicem separentur, secundum quod proprie capiuntur. Respondet : In opere justificationis est misericordia et veritas, non tamen secundum idem. Nam impius peccando Deum offendit, et dignus efficitur pœna æterna : et in hoc quod Deus dimittit ei culpam, est misericordia; in hoc autem quod obligat eum ad pœnam temporalem, relucet justitia.
Tertio quærit, an hæc possint ab invicem separari. Respondet quod non, quoniam sicut in nobis sunt quædam virtutes quarum perfectio in operibus attenditur per accessum ad extremum, utpote caritas, quædam per accessum ad medium, ut justitia et misericordia; ita in Deo. Unde non dicitur summe justus per severitatis excessum, nec summe misericors propter omnimodam culpæ remissionem, sed quia utrumque facit secundum quod decet et convenit. Justitia quippe et misericordia ita acceptæ, dicuntur potissime respectu actuum et meritorum nostrorum. Nec potest potentia ordinata remittere totam pœnam, quia secundum Augustinum primo D Confessionum, impossibile est dedecus culpæ manere sine decore justitiæ. — Circa hoc quæritur, utrum Deus possit peccatori tantam pœnam infligere quantam culpa ejus mortalis meretur. Dico quod non, loquendo de potentia ordinata, quia miserricordiæ Dei repugnat, quam nec potest relinquere nec negare; nec peccator capax est tantæ pœnæ, quum enormitas culpæ sit etiam intensive quodammodo infinita. — Hæc Bonaventura, quorum aliqua
Cf. t. XXII, p. 491 D, 492 B.
Cf. t. XXIII, p. 330 B'. recitative magis quam assertive induco. In præhabitis continentur scripta Alberti de his.
Præterea, circa hæc tangi possunt aliquæ quæstiones quas Henricus movet in Quodlibetis. Prima est, an Deus possit aliquid facere quod non decet facere eum. Quocirca multa inducit, quæ longum est recitare. Itaque inter cetera scribit: Tria sunt de quibus est omnis quæstio in agibilibus et factibilibus, quæ sunt, bonum et honestum ac utile, quæ sunt eadem cum illis, licens, decens, expediens. Omne quidem licens, ex sua natura est bonum. Quumque Deus nil agat propter utile commodum, imo omnia secundum rectam rationem sint in opere Dei, in illo idem sunt bonum expediens et honestum: ergo nec facere potest aliquid quod non sit decens seu decorum aut honestum. Sed factum aliquod dicitur honestum seu decens, ex duplici ordine: primo, ex ordine quem habet ad facientem; secundo, ex ordine quem habet ad aliud factum. Et secundum ordinem primum, bonus et sapiens secundum quod talis, nunquam facit nisi quod statum ipsius decet, et honestum sit facere ipsum. Quumque Deus sapiens optimusque consistat, nec facit nec aliquid facere potest quod non deceat eum facere. Verumtamen aliquid dicitur decens et honestum, vel indecens et inhonestum, dupliciter. Primo, secundum ordinem particularem, per respectum ad causam particularem: sicut indecens est hominem esse
Quodl. xi, q. 2. cæcum aut monstruosum. Alio modo, secundum ordinem universalem, ad causam universalem: et sic decuit cæcum illum natum, esse cæcum, quem Christus illuminavit, quatenus in ejus illuminatione supernaturali Deus glorificaretur. Id ergo quod est indecens primo modo, Deus facere potest, non in quantum est indecens, sed in quantum est decens secundo modo. Absolute autem loquendo, Deus nullo modo facere potest quod non sit decens aliquo modo: imo quidquid facit, decet eum facere; et quidquid facere potest, si faceret, deceret eum id facere, et non nisi secundum ordinem decentem faceret illud. Idcirco si potest Petrum damnare et Judam salvare de potentia absoluta, hoc non est nisi quia deceret eum hoc facere secundum aliquem justitiæ ordinem, si faceret; nec aliter posset hoc facere. Propterea, nihil potest Deus facere de potentia absoluta, quin possit etiam illud facere de potentia ordinata; tamen secundum alium ordinem quam sit ordo secundum quem omittit id facere: ita tamen quod semper facit quod melius et rationabilius est, adspiciendo ad ordinem universi. — Hæc Henricus, qui consequenter quærit, utrum verus dolor sit ex immutatione per apprehensionem, vel ex aliqua mutatione reali; et rursus, utrum formalis ratio doloris sit in apprehensiva, vel appetitiva. Quocirca inquirit, quomodo ignis infernalis agit et aget in damnatos. Et de his adhuc infra magis dicetur.
Joann. ix, 1 et seq.
Cf. p. 348 B.
Cf. p. 315 B'.
Cf. p. 309 B et s.
Footnotes
Chapter 258 of 283