Skip to the text

Distinctio 46

A. Si valde malis detur mitigatio pœnæ.

SED quæritur hic de valde malis, utrum et ipsi in aliqua pœnarum mitigatione Dei misericordiam sentiant, ut minus quam meruerint puniantur. Quidam autumant, eos nullam reliefationem pœnæ habituros; quod confirmant Jacobi auctoritate, dicentis: Judicium sine misericordia fiet illi qui non fecit misericordiam. Augustinus etiam ait: Misericordia hic, judicium in futuro. Idem distinguens quomodo omnes viæ Domini sint misericordia et veritas, ait:1 Erga sanctos, omnes viæ Dei misericordia; erga iniquos, omnes veritas: quia et in judicando subvenit, et ita non deest misericordia; et in miserando id exhibet quod promisit, ne desit veritas. Erga omnes autem quos liberat et condemnat, omnes viæ sunt misericordia

Jacob.n, 13.

Aug. in ps. 100, n. 1.

Aug. in ps. 118 sermo 29, n. 8. et veritas : quia ubi non miseretur, vindictæ veritas datur. Dicens, Ubi non miseretur, dat intelligi aliquid a Deo fieri, ubi ipse non miseretur. — Sed his occurrit quod ait Cassiodorus super psalmum quinquagesimum, loquens de misericordia et pietate Dei : Hæ duæ (inquit) res judicio Dei semper adjunctæ sunt. Ergo et in punitione malorum non est justitia sine misericordia. Idem de judicio et misericordia ait : Hæc duo mutua societate sibi junguntur. In his breviter omnia opera Dei includit. Augustinus quoque respondens illis qui reproborum supplicia finem habitura contendunt, ita illorum repellit opinionem, asserens reprobos perpetuo puniendos, ut eorum supplicia mitigari aliquatenus non neget. Frustra, inquit, nonnulli æternam damnandorum pœnam et cruciatus sine intermissione perpetuos humano miserantur affectu, atque ita futurum esse non credunt : non quidem Scripturis adversando divinis, sed pro suo motu dura quæque molliendo et in leniorem flectendo sententiam, quæ putant in eis terribilius esse dicta quam verius. Non enim (inquiunt) obliviscetur misereri Deus, aut continebit in ira sua misericordias suas.

Ps. LXXVI, 10.

Rom. IX, 23.

Hoc quidem in Psalmo legitur, sed de his intelligitur qui sunt vasa misericordiæ : quia et ipsi non pro meritis suis, sed Deo miserante, de miseria liberantur. Aut si hoc ad omnes æstimant pertinere, non ideo necesse est ut damnationem opinentur finiri posse eorum de quibus dictum est, Ibunt hi in supplicium æternum; ne hoc modo putetur habitura finem felicitas eorum de quibus econtrario dictum est, Justi autem in vitam æternam. Sed pœnas damnatorum certis temporibus æstiment (si hoc eis placet) aliquatenus mitigari. Et sic quippe intelligi potest manere ira Dei in illis, id est, ipsa damnatio (hæc enim vocatur ira Dei, non divini animi perturbatio), ut in ira sua, id est, manente ira sua, non contineat miserationes suas, non æterno supplicio finem dando, sed levamen adhibendo vel interponendo cruciatibus : quia nec Psalmus ait, Ad finiendam iram suam, vel, Post iram suam, sed, In ira sua. Quæ si sola esset alienari a regno Dei et carere magna multitudine dulcedinis Dei, tam grandis tamen est pœna, ut ei possint nulla tormenta quæ novimus, comparari, si illa sit æterna, ista autem sint quamlibet multis sæculis longa. Manebit ergo sine fine mors perpetua damnatorum, et ipsa omnibus erit communis, sicut manebit communiter omnium vita æterna Sanctorum. — Ecce ita asserit hic, pœnas reproborum non esse finiendas, quod non improbat si dicatur eorum supplicio aliquod levamen adhiberi. Unde non incongrue dici potest, Deum etsi juste id possit, non omnino tantum punire malos in futuro quantum meruerunt, sed eis aliquid, quantumcumque mali sint, de pœna relaxare.

Matth. XXV, 46.

Ibidem.

Joann. III, 36.

Aug. Enchirid. c. 113.

B. Determinat præmissas auctoritates.

Quod ergo dictum est, judicium sine misericordia fieri illi qui non fecit misericordiam, ita intelligi potest, quod judicium damnationis fiet illi qui non fecit misericordiam, pro eo quod fuit sine misericordia; vel fiet judicium ei sine misericordia liberante et salvante, qui tamen in aliqua pœnæ alleviatione misericordiam

Dei sentiet. Ita quum dicitur, Misericordia hic, judicium in futuro; non negatur quin in futuro sit misericordiæ effectus, et in electis, qui per misericordiam ab omni miseria liberabuntur, et in reprobis, qui minus quam meruerint, cruciabuntur. Sed hic non sine causa dicitur fieri Dei misericordia, et judicium in futuro: quia et hic multis modis miseretur Deus quibus non miserebitur tunc. Vocat enim Deus nunc peccatores et justificat, quod tunc non faciet; et tunc reddens singulis secundum merita sua, manifeste judicabit qui nunc occulte judicat. Cujus occultum judicium, ut ait Augustinus, intelligitur pœna qua quisque vel exercetur ad purgationem, vel movetur ad conversionem, vel si contemnit, excæcatur ad damnationem. Occultum ergo judicium Dei, pœna dicitur: qua judicat purgando, convertendo, vel excæcando. Judicia quoque Dei interdum appellantur dispensationes ejus de omnibus rebus: unde, Quam incomprehensibilia sunt judicia ejus; et, Judicia ejus abyssus multa. Judicium autem quo in futuro judicabit, intelligitur sententia Judicis qua ventilabitur area, id est, dividentur localiter boni a malis ministerio angelorum; et isti in vitam ducentur, illi in supplicium mittentur, qui nunc simul mixti sunt.

Cf. p. 341, in littera.

Aug. in ps. 9, n. 1.2

Cf. Matth. III, 12.

C. De justitia et misericordia Dei.

Sed quomodo justitiam Dei et pietatem, id est misericordiam, supra Cassiodorus duas esse res dixit quæ semper adjunctæ sunt judicio Dei? Justitia enim Dei et misericordia non duæ res sunt, sed una res, id est una divina essentia est, sicut supra pluribus auctoritatibus ostensum est: quia non est Deo aliud esse misericordem quam misericordiam, nec justum quam justitiam, sed idem prorsus. Nec aliud est esse misericordem quam justum, vel misericordiam quam justitiam, sed omnino idem: quia non denominative, sed essentialiter hæc de Deo dicuntur. Cur ergo dicit Scriptura de operibus Dei, quædam esse misericordiæ, quædam justitiæ? Si enim justitia Dei misericordia est, quæcumque sunt opera misericordiæ, esse videntur justitiæ, et econverso. — His responderi potest sic: Illis locutionibus quibus hujusmodi operum fiunt distinctiones, ut alia misericordiæ, alia justitiæ, alia bonitati attribuantur, non diversitas subjacentis, id est rei his vocabulis significatæ, exprimitur, sed varietas sensuum et effectuum in creaturis monstratur. Quum enim dicitur Deus justus vel justitia, essentia divina prædicatur, et etiam quod ipse sit distributor et judex meritorum, intelligi datur. Ita et quum dicitur misericors, essentia divina prædicatur, et insuper quod ipse sit miserorum liberator, intelligi datur. Similiter quum dicitur bonus, essentia divina prædicatur, et insuper auctor omnium bonorum ostenditur. Ita et quum dicitur Deus, essentia divina prædicatur, et ipse timendus ostenditur. Inde ergo quædam opera misericordiæ, quædam justitiæ dicuntur: non quin divina essentia hæc et illa operetur, et quin hæc et illa sint opera divinæ essentiæ, quæ dicitur misericordia et justitia; sed quia quædam sunt quibus ostenditur judex et æquus distributor, quædam quibus ostenditur miserator: misericors enim dicitur in natura, miserator in exhibitione. Et in quibusdam operibus dicitur

Cf. p. 342.

I Sent. dist. VIII, XIX, XXII. effectus esse misericordiæ, in quibusdam effectus justitiæ: non quod aliud efficiat justitia, aliud misericordia Dei, si ad essentiam referas; sed quia ex quibusdam effectibus intelligitur judex, ex quibusdam miserator, vel ut quibusdam placet, justus et misericors. — Sed secundum hoc occurrit quæstio, quomodo ex aliis ostendatur justus, et ex aliis misericors, quum sit idem ei esse justum et esse misericordem. Si enim secundum eamdem rationem dicitur justus et misericors, ex eo opere quo intelligitur justus, intelligitur misericors, et econverso. Sed dixi supra, quia quum dicitur Deus justus et misericors, ita eadem divina essentia significatur, et secundum eam idem prædicatur, ut etiam quædam diversa intelligantur. Intelligimus enim per hoc eum esse miseratorem, et justum judicem. Quod evidenter Origenes ostendit, dicens: Omnia quæ Dei sunt, Christus est; ipse sapientia ejus, ipse fortitudo, justitia, sanctitas, ipse prudentia, ipse veritas. Sed quum unum sit in subjacenti, pro varietate sensuum diversis nuncupatur vocabulis. Aliud enim significat sapientia, aliud justitia. Quando enim sapientia dicitur, disciplinis te divinarum humanarumque rerum instruere intelligitur; quando justitia, distributor vel judex meritorum insinuatur. Ita et prudentia quum dicitur, doctor et demonstrator bonarum vel malarum rerum vel neutrarum intelligitur.

Origen. in Jer. hom. 8, n. 2.

D. Auctoritatibus probat, quædam justitiæ, alia misericordiæ, alia bonitati attribui.

Quod autem quædam opera misericordiæ, quædam justitiæ, quædam bonitati attribuantur, in Scripturis facile est reperire. Et de misericordia quidem et justitia manifestum est, de bonitate vero et misericordia amplius latet. Sed Augustinus docet, illa opera proprie ad misericordiam pertinere, quibus aliqui a miseria liberantur; ad bonitatem vero non solum illa, sed facturam et gubernationem naturalium, ita dicens: Ad misericordiam pertinet, quod a peccatis mundat et de miseria liberat; ad bonitatem vero, quod cœlum et terram et omnia valde bona creavit ut essent. Idem: Cœli non indigent misericordia, ubi nulla est miseria; in terra hominis abundat miseria, et superabundat Dei misericordia. Miseria ergo hominis et misericordia Dei plena est terra, non cœli, qui non indigent misericordia, indigent tamen regente Domino. Omnia enim indigent Domino, et misera et felicia: quia sine illo miser non sublevatur, felix non regitur. Item alibi: Misericordia est erga miseros, bonitas erga quoslibet. Interdum tamen misericordia large accipitur ut bonitas.

Aug. in ps. 135, n. 4.

Id. in ps. 32 sermo 2, n. 4.

Id. ap. Lyran. in ps. xxiv, 14.

E. Quomodo universæ viæ Domini dicantur misericordia et veritas.

Aug. in ps. 24, n. 10.

Post hæc considerari oportet, ex quo sensu universæ viæ Domini dicantur misericordia et veritas.3 Hoc multiplicem recipit expositionem. Universæ enim viæ Domini, in quibus ad nos venit, ut ait Augustinus super Psalmum, intelliguntur duo adventus: primus, in quo manifestam et multiplicem misericordiam exhibuit nobis; et secundus, in quo requirendo merita justitiam exhibebit. Universæ etiam viæ Domini, id est, quibus ad Dominum ascendimus, sunt justitia qua a malo declinamus, et misericordia qua bonum facimus. In his enim duobus omne bonum meritum includitur. — Sed quum superius Cassiodorus dixerit, in his duobus omnia opera Dei includi, merito quæri potest, an in omni opere Domini hæc duo mutuo sibi jungantur.4 Quibusdam placuit, non in omni opere Domini hæc duo concurrere (secundum effectum dico: nam secundum essentiam non dividitur misericordia a justitia, sed unum est); verum secundum effectum, non in omni opere Domini dicunt esse misericordiam et justitiam, sed in quibusdam fatentur tantum misericordiam, in aliis justitiam, atque in aliis misericordiam et justitiam. Fatentur tamen, Dominum omnia quæ fecit, misericorditer agere et juste, referentes rationem dicti ad Dei voluntatem, quæ justitia est et misericordia, non ad effectus misericordiæ et justitiæ qui sunt in rebus. Aliis autem videtur, quod sicut dicitur Deus omnia opera sua juste facere et misericorditer, ita concedendum sit in omni opere Dei justitiam esse et misericordiam, id est clementiam, secundum effectum vel signum: quia nullum opus Dei est in quo non sit effectus vel signum æquitatis et clementiæ, sive occulte sive aperte. Aliquando enim manifesta est clementia sive benignitas, et occulta æquitas, aliquando econverso.

SUMMA

DISTINCTIONIS QUADRAGESIMÆ SEXTÆ

POSTQUAM tractavit Magister de receptaculis et tormentis gaudiisque nonnullis impiorum ac electorum, nunc tractat de justitia et misericordia Creatoris, ex quibus diversitas illa retributionum procedit. Et quia in præhabita distinctione tetigit opiniones quorumdam, opinantium pœnas inferni per suffragia Ecclesiæ aliquantulum mitigari; idcirco primo hic investigat, an in pravissimis quoque hominibus habeat locum Dei misericordia in inferno. Quocirca inquirit, quomodo in omni opere atque judicio Dei simul inveniantur, commisceantur et contemperentur misericordia et justitia Omnipotentis, etiam in damnatis. Et de hoc ad utramque arguit partem, varias auctoritates tangendo quæ sibi invicem contrariari videntur, quarum concordantiam introducit. Deinde subjungit brevissime de quodam occulto Dei judicio, quod in præsenti vita exercet dispensatione secreta, qua reprobis frequenter largitur prospera et jucunda, ex quibus ad graviora ruunt facinora, excæcantur et indurantur; electis vero concedit adversa, dura ac tristia, per quæ illi purgantur ac redeunt ad cor, pœnitent et sanantur. Consequenter loquitur de attributis istis, hoc est de justitia et misericordia Conditoris, et qualiter inter se distinguantur ac variis modis accipiantur, atque quo sensu dixit Psalmista, Universæ viæ Domini misericordia et veritas.5

Footnotes

  1. Ps. xxiv, 10. ↩

  2. dispositiones Rom. x1, 33. Ps. xxxv, 7. ↩

  3. Ps. xxiv, 10. ↩

  4. Cf. p. 342. ↩

  5. B Ps. xxiv, 10. ↩

Chapter 255 of 283