Skip to the text

Quæstio 2

Nunc specialiter inquirendum, An pro temporali culpa infligat justitia Dei æterna supplicia.

Videtur quod non, quoniam pœna debet culpæ esse proportionata (juxta illud Deuteronomii :1 Secundum mensuram delicti erit plagarum modus); nec unum debet improportionabiliter excedere aliud. Æternum autem est infinitum; temporale, finitum : ergo pœna æterna nequaquam proportionata est nec debetur temporali peccato.

Dicendum, quod pœna duplicem habet quantitatem :2 unam penes intensionem acerbitatis, aliam secundum durationem temporis. Quantitas pœnæ correspondet quantitati culpæ, secundum intensionem acerbitatis; ut secundum quod gravius peccavit, secundum hoc ei pœna gravior infligatur, juxta illud Apocalypsis : Quantum glorificavit se et in deliciis fuit, tantum date ei tormentum et luctum.3 Sed duratio pœnæ non correspondet durationi culpæ, ut patet de homicidio et ejus punitione; sed duratio pœnæ respicit dispositionem agentis. Unde interdum pro dissensione excitata in civitate, celeriter aliquis perpetuo damnatur exsilio. Interdum vero non meretur totaliter a societate communitatis excludi : hinc ut fiat conveniens membrum civitatis, pœna ei prolongatur aut breviatur, prout expedit ejus correctioni. Conformiter, per omne peccatum mortale, quod caritati contrariatur, meretur homo a civitate Dei in æternum excludi (cujus civitatis cives caritatis vinculo uniuntur), ac inde exclusus, perpetuo tradi exsilio ac tormento. Nam sicut in libro de Civitate Dei asserit Augustinus, quod est de civitate ista mortali hominem morte prima seu temporali auferri, hoc est hominem de civitate illa superna supplicio mortis secundæ tolli. Quod autem pœna quam civitas mundana infligit, non est perpetua, contingit per accidens, vel quoniam homo non manet perpetuo in hac vita, aut ipsa civitas deficit. Nam si homo perpetuo viveret, pœna exsilii, servitutis, mutilationis, quæ per legem inferuntur humanam, in eo perpetuo permaneret. — Sunt et aliæ rationes a Sanctis assignatæ, cur temporale et breve peccatum juste a Deo æternaliter puniatur. Una est, quoniam peccaverunt contra bonum æternum, contemnendo vitam æternam. Unde asserit Augustinus : Factus est homo dignus malo æterno, quia hic peremit bonum quod potuit esse æternum. Alia est, quia homo peccavit in suo æterno, et vellet sine fine peccare, si posset in vita hac sine fine manere. Tertia, quoniam sicut Deus est dignitatis et sanctitatis penitus infinitæ, sic peccatum est enormitatis suo modo immensæ: quo etenim major et dignior est is in quem peccatur, eo gravius est peccatum. — Et si quæratur, ad quid utilis erit æterna illa miserorum punitio; dicendum, quod ad duo. Primo, quia in ea relucebit divina justitia. Secundo, quia electi ex ejus inspectione ampliores gratias agent Altissimo, cujus pietate et gratia evaserunt tot mala. Hæc Thomas in Scripto.

Consonat Petrus, dempto eo quod Thomas ait, Deum nullo modo justius agere cum uno quam cum alio. Quocirca Petrus affirmat: Dum quæritur, an Deus justius agat cum uno quam alio, potest comparatio dupliciter fieri. Primo, effectus ad effectum: et sic justius facit cum uno quam alio, id est, majorem effectum justitiæ ostendit. Secundo, modi ad modum: et sic non, quia in omnibus perfecte tenet medium. Hæc Petrus.

Richardus vero in isto sequitur Thomæ responsionem, et insuper scribit: In Deo est justitia, quæ vocatur rectitudo voluntatis qua vult unicuique dare quod promeretur, seu quod suam condecet bonitatem, pietatem seu majestatem. Denique opera justitiæ, secundum quod justitia respicit exigentiam demeritorum absolute, Deus prætermittere potest, et prætermittit quotidie etiam in punitione perpetua damnatorum, quoniam punit eos citra condignum, non quantum ad pœnæ durationem, sed quantum ad intensionem seu acerbitatem. Opera vero justitiæ, secundum quod justitia respicit exigentiam meritorum vel demeritorum in comparatione ad condecentiam bonitatis sui ipsius retribuentis, prætermittere nequit, sicut nec illud negare quod suam condecet bonitatem. Hæc Richardus.

At vero Bonaventura respondendo ad istud, utrum Deus agat justius cum uno quam cum alio: Justitia (inquit) in opere, uno modo dicit severitatem, alio modo ordinem. Itaque secundum primam acceptionem, Deus justius agit cum uno quam cum alio. Magis enim punit unum quam alium, quemadmodum melius facit unum quam aliud. Juxta secundam acceptionem, videlicet prout justitia dicit ordinem et respectum præmii ad meritum, justissime retribuit omnibus. Nam sicut ea quæ producit optime ordinat, sic in remunerando ordinat optime atque æquissime præmia ad merita.

Si vero quæratur, an Deus misericordius agat cum uno quam alio; dicendum, quod magis misereri, tripliciter potest intelligi: primo, majori habitu; secundo, majori actu; tertio, majori effectu. Primo modo et secundo dico quod non; sed tertio modo, scilicet quantum ad effectum, qui est relevatio a miseria, verum est tam in præsenti quam in futuro. Verumtamen aliter nunc et aliter tunc. Nunc enim effectus misericordiæ sunt principales, effectus vero justitiæ sunt annexi; tunc vero effectus justitiæ erunt principales, et effectus misericordiæ erunt annexi: quia tunc reddet Deus unicuique secundum opera sua, nunc autem secundum suam benignitatem.4 Ideo simpliciter magis miseretur in præsenti ejus cujus vult magis misereri, in futuro autem magis ejus qui magis eget. Unde magis misero plus condonabit secundum quantitatem absolutam, non secundum quantitatem relatam. — Hæc Bonaventura. Cujus hoc ultimum verbum intricatum videtur, nisi forsitan referatur ad exsistentes in purgatorio, qui per suffragia diversimode adjuvantur, vel ad damnatos, quantum ad hoc quod citra condignum torquentur.

Footnotes

  1. Deut. xxv, 2. ↩

  2. Hæc sunt Thomæ. ↩

  3. Apoc. XVIII, 7. ↩

  4. Matth. xvi, 27. ↩

Chapter 257 of 283