Skip to the text

Distinctio 48

A. De forma Judicis.

S OLET etiam quæri, in qua forma Christus judicabit. In forma utique servi judicabit, quæ omnibus in judicio apparebit, ut videant mali in quem pupugerunt.1 Divinitatem vero ejus mali non videbunt. Unde Isaias: Tollatur impius, ne videat gloriam Dei. Humanitatem videbunt, ut timeant; divinitatem vero non, ne gaudeant. Divinitas enim sine gaudio videri non potest.

Is. xxvi, 10, juxta LXX.

Isid. Sent. lib. 1, c. 27, n. 8.

B. Quod apparebit tunc in forma servi.

Hugo, de Sacram.lib. II, p. xvii, c. 7.

Aug. in ps. 100, n. 21. qua

Aug. deTrinitate, lib. I, n. 28, 30.

Sed quum in forma humana constet eum appariturum, quæritur, an in forma illa gloriosa appareat sicut vere est, an in forma qualis in passione exstitit. Quidam putant a malis talem videri qualem crucifixerunt, id est infirmam : quia dicit Scriptura, Ut videant in quem pupugerunt. Sed aperte Augustinus dicit, formam servi glorificatam a bonis et a malis tunc videri, sic :2 Quum in forma servi glorificata judicantem viderint boni et mali, tolletur impius, ut non videat claritatem Dei, quæ Deus est, quam soli mundo corde videbunt : quod erit eis vita æterna. Forma ergo humana in Christo glorificata videbitur a cunctis :3 unde et Christus dicitur judicaturus, quia Filius hominis est. Ita enim legitur in evangelio Joannis : Potestatem dedit ei judicium facere, quia Filius hominis est. Non quod ipse ex virtute hominis sit judicaturus, vel quod ipse solus sine Patre et Spiritu Sancto judicium sit facturus;4 sed quia ipse solus in forma servi judicans, a bonis et a malis videbitur. Quum ergo dicitur, Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio; non ita est intelligendum, quasi Filius solus judicet et non Pater, sed quia forma Filii humana cunctis in judicio apparebit, non infirma, sed gloriosa.5 Judicabit autem ex virtute divinitatis, non sine Patre et Spiritu Sancto, et apparebit terribilis impiis, et mitis justis. Erit enim terror malis, et lumen justis.

C. Quare secundum formam servi dicitur Christus suscitaturus corpora.

Aug. in Joann. tract. 19, n. 15.

Ap. Lyran. in Joann. v, 21.

Et sicut dicitur Christus secundum formam servi judicaturus, propter causam præmissam, ita etiam dicitur suscitaturus corpora mortuorum secundum humanitatem, quum tamen virtute divinitatis sit suscitaturus, non humanitatis. Sed hac ratione illud dicitur, quia in humanitate suscepit illud quod est causa nostræ resurrectionis, id est passionem et resurrectionem. Ideo ei adscribitur secundum hominem suscitatio mortuorum. Unde Augustinus : Per Verbum, Filium Dei, fit animarum resurrectio; per Verbum factum in carne Filium hominis, fit corporum resurrectio. Item, Judicat et suscitat corpora, non Pater, sed Filius secundum dispensationem humanitatis, in qua minor Patre est Christus. In eo quod est Filius Dei, est vita quæ vivificat animas; in eo quod est Filius hominis, judex. — Ecce secundum formam humanitatis dicitur suscitaturus corpora et judicaturus. Judicaturus autem, quia illa forma cunctis in judicio apparebit; et suscitaturus, quia in eadem forma meritum et causam resurrectionis nostræ suscepit, et quia secundum eamdem formam vocem dabit qua mortui de monumentis resurgent et procedent. Secundum quod Deus est, vivificat animas, non Pater tantum : quia non tantum Pater vita est, sed et Filius cum eo et Spiritus Sanctus eadem vita est, quæ pertinet ad animam, non ad corpus. Corpus enim non sentit vitam sapientiæ, sed anima quæ illuminatur a lumine æterno. Licet ergo Christus potentia divinitatis vivificet animas, et suscitet corpora et judicet; non otiose tamen et præter rationem ei secundum formam Dei tribuitur vivificatio animarum, et secundum formam servi judicium et resuscitatio corporum.

D. De loco judicii.

Putant quidam Dominum descensurum in vallem Josaphat in judicio, eo quod ipse per Joelem prophetam sic loquitur: Congregabo omnes gentes, et deducam eas in vallem Josaphat, et disceptabo ibi cum eis. In cujus capituli expositione ita reperi: Hoc quidam pueriliter intelligunt, quod in valle Josaphat quæ est in latere montis Oliveti, descensurus sit Dominus ad judicium; quod frivolum est, quia non in terra, sed in spatio hujus aeris sedebit contra locum montis Oliveti ex quo ascendit. Et sicut Joannes Chrysostomus dicit, angeli deferent ante eum signum crucis. Unde in Evangelio Veritas dicit: Et tunc apparebit signum Filii hominis, etc. Josaphat autem interpretatur judicium Domini. In vallem ergo Josaphat, id est judicii Domini, congregabuntur omnes impii. Justi vero non descendent in vallem judicii, id est damnationis, sed in nubibus elevabuntur obviam Christo.

Glossa, in Joel III, 2.

Chrysost. de Cruce et latrone, hom. I, n. 4. Matth. XXIV, 30.

E. De qualitate luminarium et temporis post judicium.

Veniente autem ad judicium Domino in fortitudine et potestate magna, sol et luna dicuntur obscurari, non sui luminis privatione, sed superveniente majoris luminis claritate.67 Virtutes quoque cœlorum, id est angeli, dicuntur moveri, non metu damnationis vel aliqua perturbatione pavoris, sed quadam admiratione eorum quæ viderint. Unde Job: Columnæ cœli pavent adventum ejus.8 Ante diem vero judicii sol et luna eclipsim patientur, sicut Joel testatur, dicens: Sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis. Magnus vero dicitur propter magna quæ ibi fient. Quum autem factum fuerit cœlum novum et terra nova, tunc erit lux lunæ sicut lux solis, testante Isaia;910 et erit lux solis septempliciter, id est sicut lux septem dierum: quia quantum luxit sol in prima conditione septem dierum ante peccatum primi hominis, tantum lucebit post judicium. Minorata enim fuit lux solis et lunæ aliorumque siderum per peccata primi hominis; sed tunc recipiet sol mercedem sui laboris, quia septempliciter lucebit; et tunc non erit vicissitudo diei et noctis, sed tantum dies. Unde Zacharias: Et erit dies una, quæ nota est Domino, non dies neque nox, et in tempore vesperi erit lux.11 Quia tunc non erit varietas diei et noctis, quæ modo est, sed continua dies et lux. Isaias tamen videtur dicere, quod tunc non luceat sol vel luna, loquens congregationi Sanctorum: Non erit tibi (inquit) amplius sol ad lucendum per diem, nec splendor lunæ illuminabit te, sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam.12 Sed his verbis non negat solem et lunam tunc lucere, sed significat, his qui tunc erunt in æterna beatitudine, nullum lucis usum præstare: quia ut ait Hieronymus super eumdem locum, cœli terræque, solis atque lunæ nobis cessabit officium,

Hier. in Is. LX, 19. et erit ipse Dominus lumen suis in perpetuum. Potest etiam intelligi illud Isaiæ ea ratione dictum, quia sol et luna tunc non habebunt ortum et occasum, sicut nunc. Unde Isidorus illud Isaiæ quasi exponens, ait: Post judicium sol laboris sui mercedem suscipiet;13 unde Propheta: Lucebit septempliciter. Et non veniet ad occasum nec sol nec luna, sed in ordine in quo creati sunt, stabunt, ne impii in tormentis sub terra positi, fruantur luce eorum; unde Habacuc: Sol et luna steterunt in ordine suo.14 — Ecce aperte dicit solem et lunam tunc lucere, sed stabiliter permanere; ubi etiam significat infernum esse sub terra. Si vero quæritur, quis sit usus lucis solis et lunæ tunc, fateor me ignorare, quia in Scripturis non memini me legisse.

SUMMA

DISTINCTIONIS QUADRAGESIMÆ OCTAVÆ

SUPRA tractavit Magister de modo ac ordine generalis judicii; hic testatur, quod Christus in assumpta humanitate glorificata in judicio apparebit et judicabit, et declarat quomodo Christus secundum formam assumptam suscitabit corpora mortuorum (quæ plane suscitatio, opus erit et effectus omnipotentiæ Dei). Post hæc exponit qualiter vallis Josaphat dicatur et erit locus futuri judicii. Et subdit qualis erit dispositio luminarium cœli atque cœlestium corporum, judicio consummato. Postremo subjungit de diversitate ac differentia mansionum in cœlo empyreo ac inferno.

Footnotes

  1. Apoc. 1, 7. ↩

  2. Apoc. I, 7. ↩

  3. Matth. v, 8. ↩

  4. Joann. v, 27. ↩

  5. Ibid. 22. ↩

  6. Matth. XXIV, 29. ↩

  7. Luc. XXI, 27. ↩

  8. Job XXVI, 11. Joel II, 31. ↩

  9. Is. XXX, 26. ↩

  10. Apoc. XXI, 1. ↩

  11. Zach. XIV, 7. ↩

  12. Is. IX, 19. ↩

  13. Isid. de Ord. creatur. c. v, n. 7, 6. ↩

  14. Habac. III, 11. ↩

Chapter 262 of 283