Quæstio 1
Hic quæritur, An Christus in judicio apparebit in forma gloriosa.
Et quia de isto jam habitum est, quod in forma humana gloriosa videbitur, quæri potest, an in eadem dispositione apparebit bonis ac malis, et an reprobi possent ejus deitatem clare conspicere sine amore et gaudio:1 de qua nihilo minus quæstione dictum est super primum.2
Sed argui potest, quod in forma deitatis judicabit et apparebit. Judicare enim est superioris et auctoritatem habentis, omnia cognoscentis, adeoque potentis ut ejus potestati nemo queat resistere. Et certum est, quod omnia ista conveniunt Christo incomparabiliter eminentius secundum divinam naturam potius quam humanam. Ergo secundum divinam naturam judicabit et apparebit.
Circa hæc scribit Albertus: Duó circa judicem attenduntur, quæ sunt, virtus judiciariæ potestatis, et forma exterior judicis in quantum est judex proprius hominum judicandorum. Primum competit Christo secundum deitatem, secundum habet ex humanitate. Decet namque judicem videri a judicandis: quum igitur Christus judicaturus sit homines resuscitatos, ipse in forma et natura humana visibili apparebit eisdem. — Atque ut Magister ait, deitas sine gaudio nequit videri, loquendo de visione per speciem gloriæ, secundum quod est Beatorum objectum: hanc quippe speciem nulla creatura percipere potest, nisi quæ glorificatione perfecta est. Sed objici potest. Ponatur enim quod aliquis deitatem conspiciat ut justam et judicantem ac vindicaturam, constat quod contremiscet, præsertim si reprobus sit: quam deitatem ita intueri non implicat, sicque deitas videretur sine dilectione et gaudio, cum formidine et tremore. Dicendum, quod talis visio est in umbra, quia in ea intellectus non habet speciem glorificationis:3 propter quod etiam a B. Dionysio intellectus dæmonum vocatur phantasia proterva. Attamen concedendum, quod tam boni quam mali videbunt formam gloriosam humanitatis Christi: nam et corpus gloriosum potestatem habet videri [a non glorioso]. — Hæc Albertus, qui de his tribus distinctionibus ultimis pauca scribit.
Thomas vero super his plenius scribens: Ad judicandum, inquit, requiritur quoddam dominium. Christus autem est Dominus noster, non solum ratione naturæ divinæ, qua creavit nos, sed etiam humanæ, qua redemit nos; propter quod ad Romanos dicitur: In hoc Christus mortuus est et resurrexit, ut et vivorum dominetur et mortuorum.4 Ad obtinendum enim vitam æternam nequaquam sufficiunt nobis bona creationis et dona naturæ, sed necessaria etiam sunt charismata gratiæ et beneficium redemptionis. Quumque judicium illud finale ordinetur ad hoc, quod electi et justi admittantur ad regnum felicitatis, et impii inde excludantur; conveniens est Christum exercere illud judicium secundum naturam humanam, in qua et per quam nos redemit, imo et omnia reparavit, secundum quod homine reparato tota creatura melioratur et aliquod complementum sortitur: secundum quod ad Colossenses habetur, Pacificans per sanguinem crucis ejus sive quæ in cœlis sive quæ in terris sunt.5 Hinc non solum super homines, sed et super universam creaturam Christus dominium per suam passionem promeruit. Et sicut ex deitate competit ei dominium primum ac principale, non participatum, ex jure creationis; sic ex natura assumpta competit ei dominium participatum, secundarium, jure redemptionis. — Nec his obstat, quod frequenter in Scripturis judicium istud adscribitur Patri æterno seu Deo, sicut et Daniel ait:
Dan. VII, 9. Adspiciebam donec throni positi sunt, et Antiquus dierum sedit. Antiquitas autem attribuitur Deo ratione æternitatis, et throni judiciariam potestatem designant, quia ut tactum est, judicare competit Christo diversimode secundum utramque naturam.
A Dicendum, quod in visione Danielis manifeste exprimitur totus ordo judiciariæ potestatis: quæ sicut in prima origine est in Deo, specialiterque in Patre, qui est totius fons deitatis, ideo primo ibi præmittitur, quod Antiquus dierum sedit. Sed a Patre potestas illa in Filium est traducta, non solum æternaliter secundum naturam divinam, sed et temporaliter secundum humanam. Hinc subditur ibi: In nubibus cœli quasi Filius hominis veniebat, et usque ad Antiquum dierum pervenit, et demit ei potestatem et honorem et regnum.6
Insuper, ad id quod quæritur, an Christus in judicio apparebit in forma humana glorificata, dicendum quod Christus dicitur Dei et hominum mediator, in quantum pro hominibus satisfecit et interpellat Patrem pro eis, ac ea quæ Patris sunt communicat nobis, juxta illud Joannis:7 Claritatem quam dedisti mihi, dedi eis. Et secundum utrumque convenit ei quod cum utroque communicat extremorum. In quantum enim cum hominibus communicat, vices hominum gerit apud Patrem; in quantum vero cum Patre communicat, dona Patris transmittit ad homines. Quumque in primo adventu advenerit ad satisfaciendum Patri pro nobis, idcirco apparuit tunc in forma nostræ infirmitatis, puta, passibilis et mortalis; quia vero secundo venturus est ut exsequatur justitiam Patris in homines, ideo tunc in forma humanitatis glorificata apparebit, ut demonstret gloriam quam habet in communione cum Patre. Nihilo minus signum ejus in judicio apparebit, juxta illud Matthæi:
Tunc apparebit signum Filii hominis. Et ut ait Chrysostomus, veniet in judicio Christus, non solum vulnerum cicatrices sed etiam mortem exprobratissimam ostendens, impiis et ingratis improperans eam.8 Itaque signum hoc tunc apparebit non ad indicium infirmitatis quæ tunc erit in Christo, sed quæ fuit in ipso, ut eorum damnatio appareat justa, qui tantam misericordiam neglexerunt. — Corpus demum gloriosum habet in potestate os-
Cf. p. 299 D'. tendere se oculis non gloriosis. Eadem quoque dispositio et gloria faciei, quæ amico est delectabilis, hostibus est molesta. Sicque Christus in judicio in una et eadem vultus dispositione exsistens quantum ad se, diversis diversimode apparebit, videlicet, electis dulcis, amabilis, gratiosus; reprobis metuendus, severus, indignabundus: sicut et judex terrenus reo incutit horrorem, innocenti consolationem.
At vero ad id, an deitas sine gaudio queat videri, dicendum quod in quolibet appetibili et delectabili duo possunt considerari: ipsa scilicet res appetibilis et delectabilis, et ratio appetendi. Quemadmodum autem (secundum Boetium libro de Hebdomadibus) id quod est, potest habere aliquid præter id quod ipsum est; ipsum vero esse, nil aliud præter id quod ipsum est habet admixtum: ita id quod est appetibile vel delectabile, potest habere aliud quid admixtum ratione cujus non sit delectabile aut appetibile; id autem quod est ratio appetibilitatis et delectabilitatis, nil habet neque habere potest admixtum propter quod delectabile aut appetibile non sit. Hinc res quæ appetibiles delectabilesque consistunt per participationem bonitatis, quæ est ratio appetibilitatis et delectabilitatis, possunt apprehensæ non delectare nec appeti. Deus vero qui per essentiam suam est bonitas, atque totius bonitatis, appetibilitatis delectabilitatisque ratio, non potest non delectare et appeti, dum ejus essentia clare conspicitur sicuti est in se ipsa, pura, per speciem; apprehensus vero per suos effectus, atque per speculum in ænigmate, in quantum est justus et prohibens mala ac puniens, potest non delectare nec appeti. — Ita quum tristitia dicat passionem pœnæ, quæ a causa contraria fortiori superveniente aufertur, tristitia damnatorum tolleretur, si per essentiam Deum viderent. Et si objiciatur, quod damnati et impii ob suam indispositionem non delectarentur in Deo, sicut et visui indisposito ac infirmo non est delectabile lumen videre; dicendum, quod per indispositionem organi tollitur naturalis proportio organi ad objectum delectabile: ideo in eo non delectatur; indispositio autem damnatorum non tollit naturalem proportionem eorum ad increatum objectum, cujus imago in ipsis indelebiliter perseverat. — Hæc Thomas in Scripto, ex cujus scriptis aliis plura sunt introducta supra primum, ubi hæc dist. 1, q. 6. quæstio diffuse est pertractata.
Concordat Petrus in omnibus his, et addit: Deus est ultimus finis intellectus creati, ideo sine delectatione visionem sequente, clare per speciem nequit videri, præsertim quum sit non solum appetibile, sed et ratio appetendi: quemadmodum lux oculis opposita seu objecta, non videri non potest, quoniam est ratio videndi colores; color autem qui est tantum visibile aliquid, potest non videri, ut patet in nocte. Rursus, quum Deus infinite excedat omne creatum, non est mens creata capax visionis ipsius sine gratia disponente, et sine lumine gloriæ naturam creatam super se elevante, quæ duo nullam culpam secum compatiuntur: ideo deitas a malis clare non valet videri. Hæc Petrus. — Idem Bonaventura et Richardus, qui tamen hanc quæstionem, an deitas sine gaudio possit videri, non hic, sed super primum tractant juxta sensum præhabitum. Et addit Bonaventura: Reprobi in judicio nec Patris nec Christi deitatem conspicient clare in se ipsa, sed solum per effectus quosdam et signa. Nam ut dicunt Augustinus atque Isidorus, si haberent oculum aptum ad deitatis intuitum, haberent maximam delectationem. Apparebitque Christus in forma humanitatis glorificata, bonis et impiis. Nec erit differentia ex parte apparentis, sed recipientium: mali namque non poterunt sustinere Judicis vultum, ex conscientiæ suæ remorsu et formidine sententiæ contra eos ferendæ. Hæc Bonaventura.
Consonat præinductis Argentinensis, addens quod planum et certum sit, quod Christus in die judicii secundum utramque suam naturam clare videbitur a Beatis : quod intelligendum est de Beatis qui ante sententiæ prolationem beati fuerunt per beatificam visionem.
Postremo Scotus his contradicit, positionem S. Thomæ cum suis declarationibus recitans. Verum ea quæ objicit ac asserit contra scripta sancti Doctoris, inania sunt, nec apparentiam sortiuntur, si verba B. Thomæ diligenter pensentur, et pro parte non sunt contra mentem ipsius. Ea quoque quæ dicit de hoc, quod possit deitas clare per speciem conspici sine amore dist. 1, q. 6. et gaudio, super primum satis sunt reprobata, sicut ibidem ostensum est, et partim paulo ante jam patuit ex his quæ Thomas de his scribit materiis. stinus in libro ad Hesychium, circa finem mundi erit universalis persecutio bonorum ab impiis; ideo boni tunc timebunt, et mali male securi erunt, juxta illud Apostoli : Quum dixerint, Pax et securitas, repentinus eis superveniet interitus.9 Ad bonos vero pertinet illud Lucæ :10 Arescentibus hominibus præ timore. Impii namque signa imminentis judicii parvi pendent. Potest etiam dici, quod signa illa præcipua quæ circa judicium erunt, infra tempus judicii computantur.
Porro signa quæ refert Hieronymus, sunt hæc : Primo die maria omnia exaltabuntur quindecim cubitis super montes. Secundo die omnia æquora prosternentur in profundum, ita ut vix possint videri. Tertio redigentur in pristinum statum antiquum. Quarto belluæ omnes et animalia quæ moventur in aquis, congregabuntur, ac super pelagus levabuntur, more contentionis invicem mugientes. Quinto omnia volatilia cœli congregabuntur in campis, miserabiliter mutuo flentia et nihil gustantia. Sexto ignea flumina surgent a solis occasu contra faciem firmamenti usque ad ortum corruentia. Septimo cuncta sidera errantia atque fixa spargent ex se igneas comas sicut cometæ. Octavo erit tam magnus terræ motus, quod omnia animalia prosternentur. Nono universi lapides magni et parvi dividentur, singuli in quatuor partes, unaquaque aliam collidente. Decimo omnes plantæ sanguineum fluent rorem. Undecimo omnes montes et colles ac ædificia in pulverem redigentur. Duodecimo omnia animalia venient ad campos ex desertis et montibus, nihil gustantia ac mugientia. Tertiodecimo omnia sepulcra a solis ortu usque occasum, aperientur mortuis corporibus ad resurgendum. Quartodecimo omnes homines de habitaculis suis recedent, non intelligentes neque loquentes, sed discurrentes. Quintodecimo omnes morientur, ac resurgent cum mortuis longe ante defunctis.
Præterea de obscuratione luminarium cœli sciendum, quod loquendo de sole et
Footnotes
Chapter 263 of 283