Quæstio 2
A Mplius quæritur, Utrum secundum Christi adventum præcedent aliqua signa.
Et de hoc jam dictum est paulo ante.1 Et quoniam inter signa connumeratur obscuratio solis et lunæ, restat elucidandum qualiter obscurabuntur, et utrum virtutes cœlorum tunc movebuntur. to ignea flumina surgent a solis occasu contra faciem firmamenti usque ad ortum corruentia. Septimo cuncta sidera errantia atque fixa spargent ex se igneas comas sicut cometæ. Octavo erit tam magnus terræ motus, quod omnia animalia prosternentur. Nono universi lapides magni et parvi dividentur, singuli in quatuor partes, unaquaque aliam collidente. Decimo omnes plantæ sanguineum fluent rorem. Undecimo omnes montes et colles ac ædificia in pulverem redigentur. Duodecimo omnia animalia venient ad campos ex desertis et montibus, nihil gustantia ac mugientia. Tertiodecimo omnia sepulcra a solis ortu usque occasum, aperientur mortuis corporibus ad resurgendum. Quartodecimo omnes homines de habitaculis suis recedent, non intelligentes neque loquentes, sed discurrentes. Quintodecimo omnes morientur, ac resurgent cum mortuis longe ante defunctis. omnia animalia venient ad campos ex desertis et montibus, nihil gustantia ac mugientia. Tertiodecimo omnia sepulcra a solis ortu usque occasum, aperientur mortuis corporibus ad resurgendum. Quartodecimo omnes homines de habitaculis suis recedent, non intelligentes neque loquentes, sed discurrentes. Quintodecimo omnes morientur, ac resurgent cum mortuis longe ante defunctis.
Itaque de primo horum Thomas testatur : Ad reverentiam ac dignitatem judiciariæ pertinet potestatis, habere proportionata indicia quæ ad subjectionem ac venerationem judicis incitent alios; hinc hujusmodi signa præcedent adventum Christi ad judicandum. Quæ autem sint signa illa, non potest facile sciri, quia ut in epistola ad Hesychium loquitur Augustinus, ea quæ in Evangelio prædicuntur, non pertinent solum ad secundum illum adventum, sed etiam ad tempus destructionis Jerusalem, et ad adventum quo Christus continue Ecclesiam visitat, etc., ut supra dictum est.2 Porro signa quæ Hieronymus scribit, non asserit, sed in annalibus Judæorum ea se recitat invenisse, quæ et parum verisimilitudinis habent. Verum ut asserit Augu-
Porro signa quæ Hieronymus scribit, non asserit, sed in annalibus Judæorum ea se recitat invenisse, quæ et parum verisimilitudinis habent. Verum ut asserit Auguluna quantum ad momentum adventus Christi, non est credibile quod obscurabuntur luminis sui privatione, quoniam totus mundus innovabitur Christo veniente ac resurgentibus Sanctis, ut dictum est.3 Si autem loquamur de eis quantum ad tempus propinquum ante adventum, sic esse poterit ut sol et luna ac alia cœli luminaria privatione sui luminis obscurentur, vel simul aut diversis temporibus, omnipotentia Dei id faciente ad hominum terrorem. Sicque intelligendum est quod Rabanus ait : Nil prohibet intelligere solem et lunam cum sideribus ceteris tunc lumine suo privari, quemadmodum factum constat de sole in dominica passione.
Insuper, secundum divinum Dionysium undecimo capitulo de Cœlesti hierarchia, per Virtutes uno modo intelligitur specialis chorus seu ordo, quem dicit medium esse in hierarchia secunda ; secundo accipitur pro universis angelicis spiritibus. Et utroque modo hic sumitur. In littera enim exponitur verbum illud, Virtutes cœlorum movebuntur, de omnibus angelis, qui tunc movebuntur motu admirationis propter novitatem horribilium.4 Si autem Virtutes cœlorum dicantur angeli ordinis specialis, sic illi præ ceteris movebuntur, quia secundum Gregorium, ad ipsos pertinet miracula facere, quæ tunc abundantius fient ; vel ut super secundum expositum est, ad ordinis illius angelos spectat cœlestia corpora movere, a quo officio tunc non sine admirationis motione cessabunt.5 Verumtamen hoc invariabili stabilitati felicitatis eorum non derogabit, quoniam admiratio ista refertur ad effectus de quorum eventu et nova consideratione tunc præ solito mirabuntur, quia nec omnia illa tam distincte præcognoscere potuerunt per species concreatas. Nam quantum ad talia, est vicissitudo cogitationum in Beatis, ut infra dicetur ; et quantum ad hoc asserit Augustinus, quod spiritualem creaturam Deus movet per tempus. Nec ex hoc adscribitur eis ignorantia quantum ad ea quæ scire ad eorum pertinet statum, sed quod omnipotentiam Dei non comprehendunt plenarie : idcirco ex tam inconsuetis mirabilibus eam admirabuntur. — Hæc Thomas in Scripto. judex : hinc ad locum unde ascendit, descendet ad judicandum. Idoneitas quippe loci ad judicandum, ex triplici parte accipitur, utpote, tam ex parte partium quam ex parte negotii, et ex parte judicantis personæ. Ex parte partium locus debet esse communis et publicus; Jerosolyma vero et adjacens terra videtur esse quasi in medio terræ habitabilis, et locus communis ac famosissimus propter humanæ redemptionis mysteria ibi peracta, juxta illud Psalmi :6 Operatus est salutem in medio terræ. Ex parte quoque negotii convenienter accipitur illa pars mundi, quia in aliis locis tractandæ sunt causæ criminales, in aliis spirituales. Causa vero illius judicii erit opus misericordiæ atque justitiæ, quoniam ad retribuendum pro meritis secundum misericordiam et justitiam veniet Judex; mons autem Oliveti seu Olivarum, misericordiam designat; Josaphat autem interpretatur judicium Domini. Et quoniam misericordia superexaltat judicium, mons Oliveti supereminet valli illi.7
D Ex parte quoque personæ Judicis, sedes eminentior et gloriosior debet esse, ut Judex undique conspici queat. Hinc Judex in aere residebit, et in loco gloriosiori quam unquam in terra habuit, puta in loco ascensionis, in illo confinio ubi oculi Apostolorum adhuc mortalium defecerunt in intuitu gloriæ suæ, ut arbitror. Ergo circa vallem Josaphat ad judicium veniet; judicandi autem diffundentur undique circa locum illum. Hæc Petrus.
Eadem Richardus, qui addit præhabitis :
In ipso adventu Judicis, sol, luna et sidera obscurabuntur, non lucis suæ privatione, sed majoris luminis superveniente claritate, videlicet Christi. Sol quoque et luna supernaturaliter patientur simul eclipsim: quoniam naturalis eclipsis solis causatur per interpositionem lunæ inter solem et nostrum adspectum; naturalis vero eclipsis lunæ, per interpositionem terræ diametraliter inter solem et lunam. Vera ergo et grandis eclipsis præcedet judicium. Attamen aliter obscurabitur sol quam luna, quoniam luce remanente in sole (quæ lux est naturalis qualitas solis), sol non irradiabit, et hoc divina virtute, quemadmodum in Ægypto, per retractionem solarium radiorum. — Stellæ quoque tunc casuræ dicuntur, tropico modo loquendo, secundum Augustinum, et quia sic apparebit præ solito. Sed quia quotidie sic apparet in nocte, hinc alii dicunt, quod ante ignem conflagrationis generabitur virtute cœlestium corporum vehemens caliditas siccitasque in aere: quæ erunt congrua dispositio ad ignis illius productionem, ita quod desinent generari arcus in nubibus (qui generantur in nubis roratione), impressionesque aliæ, et generabuntur azub seu exhalationes siccæ ac calidæ, descendentes in tanta multitudine, quod adspicientibus apparebit quod sint stellæ de cœlo cadentes. Hæc Richardus.
Footnotes
Chapter 264 of 283