Quæstio 3
Quæritur quoque, An in secundo Christi adventu innovabitur mundus, et an motus cœlestium corporum tunc cessabunt, ipsa quoque corpora superiora ac etiam elementa abundantiori venustate ac lumine ornabuntur, et an tunc penitus desinent esse bruta et plantæ ac cetera mixta.
In hac quæstione (ut palam est) multa tanguntur. Et arguitur, quia ut multipliciter probant philosophi, ordo rerum est optimum quid in eis: ergo sine fine manebit in ipsis. — Omnia quoque optime fecit Deus. Et ut asserit Plato in primo Timæi, incomparabili pulchritudine mundus subsistit. — Cœlestia etiam corpora alterabilia non sunt. — Quumque species animalium et plantarum ac mineralium sint de perfectione universi, videtur omnino imperitum asserere, quod ipsa penitus corrumpentur.
Circa hæc scribit Guillelmus libro de Universo: Consequenter prosequar tibi de reliqua parte universi, videlicet inferiori seu elementari, an et ipsa meliorationem et renovationem sit receptura. Scito igitur quia sermones Prophetarum Hebræorum hoc videntur innuere, prophetiæ vero Christianorum hoc expresse testantur. Vidi (ait unus ex eis) cœlum novum et terram novam: primum enim cœlum et prima terra abiit.1 Quod si quis dicat, quia cœlum et terra incorruptibilia sunt; respondendum est, quia nihil habent hæc omnia nisi quod acceperunt ex solo beneficio Creatoris, nec stant nec permanent nisi eo conservante ac retinente, quemadmodum Plato testatur, dicens in persona Creatoris ad deos: Natura quidem dissolubiles estis, me autem sic volente, indissolubiles permanetis. Nulla ergo necessitate constricta nec prohibita est omnipotentis Creatoris voluntas a renovatione ac melioratione cœlestium corporum. Testati sunt quoque Prophetæ, quod terris atque fluminibus, vegetabilibus ac animalibus interdum melius fuit et deterius, propter merita ac demerita hominum, sicut ad Eliæ instantiam non fuit ros nec pluvia annis tribus et mensibus sex.23 Denique sicut dixit Psalmista, terram fructiferam dedit Deus in salsuginem a malitia inhabitantium in ea.4 Audisti et famosissimam subversionem Pentapolis; notæ etiam tibi sunt plagæ antiquæ Ægypti. Si igitur propter paucos electos et dilectos suos ac brevem habitationem eorum super terram, placuit pietati Creatoris sic meliorare ordinareque terram, et congrua sibi venustate vestire propter breve modicumque servitium; quanto magis propter incomparabiliter plures electos et dilectos suos, imo et incomparabiliter meliores quam sint viatores, placebit bonitati ipsius decorare cœlum et luminaria ejus, quæ ab initio mundi eis tam multipliciter servierunt? Et si tam multipliciter Deus ornavit elementa piscibus, et avibus, ac aliis variis ornamentis, propter temporalem et brevem habitationem electorum suorum in terra; quanto præclarius decorabitur cœlum propter perennem habitationem hominum electorum in illo? Insuper, quum juxta Prophetas atque Apostolos, cœtum electorum reputet Deus ut sponsam suam, et reges ac principes sæculi hujus exornent præ solito ac decorent domos et thalamos in quos introducturi sunt sponsas suas; quanto magis Creator altissimus sponsam suam ineffabiliter sibi magis dilectam introducturus in palatium illud cœleste, supernum inæstimabilis beatitudinis thalamum, prædecorabit et pulchrificabit illud miro modo præ solito? Denique quis regum in coronatione unius filii non perornat palatium suum novo magnificoque ornatu? Quanto magis Pater æternus in introductione innumerabilium filiorum adoptionis gratiæ suæ in supremum suum palatium, illud præclarissime decorabit, imo et alia corpora magna ei contigua, et in eo contenta, sicut et reges ornant atria ac alia tabernacula sua? — Hæc Guillelmus, qui istam disputationem pulchre ac prolixe prosequitur.
Atque subjungit: Post hæc prosequar de mundo sublunari, quem tunc habiturus sit statum. Et dico, quod ex tunc conflictus elementorum inter se desinet. Animalia quoque et vegetabilia ac metalla, quibus homines utuntur in hac vita, quum non sint necessaria nisi propter homines: ideo ipsis hominibus in perennes delicias translatis, cessabunt utilitates rerum illarum, nec ipsæ manebunt. Porro elementa quum sint magnæ partes mundi istius, qui domus est Dei, innovato decoratoque mundo, etiam ipsa innovabuntur et ornabuntur. Et de terra quidam ex sapientibus Christianorum dixerunt, quod graminibus semper virentibus, et immarcescibilibus floribus, atque perpetua vernantia et amœnitate instar paradisi terrestris sit decoranda. Nec dubium quin hoc Creatori exsistat possibile. De aliorum vero elementorum decore non est determinatum perspicue; imo quum terra deteriorata sit et maledicta propter primorum peccata parentum, constat terram ab hujusmodi maledictione liberandam, et in meliorem statum transferendam quam ab initio habuit, propter causam contrariam fortiorem. Si enim apud Creatoris justitiam peccatum illud hoc potuit, quanto magis gratia, virtutes, ac merita Sanctorum in fine poterunt hujusmodi innovationem ac meliorationem acquirere? Hæc Guillelmus.
Insuper de his, et primo de mundi innovatione, Thomas scribit: Omnia corporalia propter hominem facta creduntur, et ei esse subjecta dicuntur, et serviunt ei dupliciter. Primo, ad corporalis vitæ sustentationem; secundo, ad scientiæ divinæ profectum, in quantum homo per ea quæ facta sunt, invisibilia Dei cognoscit.5 Primo autem ministerio creaturarum homo glorificatus nullatenus indigebit; nec secundo, quantum ad intellectivam cognitionem, quoniam illa cognitione Sancti Deum videbunt immediate et clare per speciem. Ad quam visionem oculus carnis pertingere non valebit: idcirco ut et ipse congruum sibi solatium sortiatur, habebit clarificata objecta, in quibus Deitas tanquam in suis effectibus resplendebit, videlicet, Christi humanitatem, corpora Beatorum, corpora item cœlestia et elementa. Hinc et corpora ista cœlestia et elementaria majori tunc decore et claritate venustiori perfundentur, et hoc appellatur innovatio mundi: sicque simul glorificabitur homo, et innovabitur mundus.
Ad quæstionem quoque de cessatione motuum cœlestium corporum respondet: inducunt, et ad perfectionem pertinent De hac quæstione est triplex opinio. Una philosophorum, quod motus cœli nunquam cessabit. Sed hoc fidei obviat, asserenti quod certus ac præfinitus a Deo sit numerus electorum, quo completo, generatio hominum cessabit, et per consequens inferiorum quæ ad hominem ordinantur. — Alii dicunt, quod naturaliter motus cœli cessabit. Quod etiam falsum est, quoniam omne corpus quod naturaliter quiescit naturaliterque movetur, habet locum in quo naturaliter quiescit, et ad quem naturaliter movetur, et a quo non recedit nisi per violentiam. Nullus autem locus potest cœlesti corpori assignari, quia non magis naturalis est accessus solis ad punctum orientis, quam recessus ab eo; unde motus ejus aut non est naturalis totaliter, aut non terminatur naturaliter ad quietem. — Hinc dicendum, quod motus cœli cessabit non ex causa aliqua naturali, sed voluntate divina. Nam sicut jam patuit, corpora cœlestia ad duo deserviunt homini, videlicet, ad necessariam sustentationem, quod fit per motum suum localem, quo agunt ad hominum multiplicationem, et ad generationem eorum quæ in hominis usum et sustentationem sunt ordinata, ut sunt plantæ, animalia et arbusta, etc. Hinc homine glorificato, motus cessabunt cœlestes.
Verum his objici potest quod per Jeremiam Dominus protestatur: Si legem cælo et terræ non posui, etc.6 In quibus verbis insinuari videtur, quod vicissitudo dierum ac noctium nunquam cessabit. In Genesi quoque: Cunctis diebus frigus et æstus, nox et dies non requiescent.7 — Dicendum, quod hæc et consimilia verba Scripturæ loquuntur de duratione, vicissitudine, cursu, secundum statum vitæ præsentis, in quo generatio habet cursum. Finis etiam principalis ac ultimatus cœlestium corporum non est continuatio generationum, sed potius deservire hominibus secundum ministerium jam prætactum, quo suo adspectu repræsentant excellentiam Creatoris, et ad ejus laudem honorificentiamque inducunt, et ad perfectionem pertinent universi. Nec motus est de perfectione cœlestium corporum, nisi in quantum per eum ad generationem et productionem mixtorum cooperantur.
Porro dum quæritur, an in corporibus cœlestibus claritas augebitur; dicendum, quod ad hoc ordinatur innovatio mundi, quatenus in ipso mundo innovato manifestis indiciis Deus quasi sensibiliter videatur, et homo in hoc delectetur. Creatura autem sua specie et decore ac claritate ducit in Dei cognitionem, quia in his relucet sapientia et increata pulchritudo ac supereminentia Creatoris, juxta illud libri Sapientiæ: magnitudine speciei creaturæ poterit horum creator cognoscibiliter videri.8 Hinc cœlestia corpora in mundi innovatione, ampliori luce ac claritate decorabuntur. Unde super illud Isaiæ, Erit lux lunæ sicut lux solis, et lux solis septempliciter, ait Glossa:9 Omnia propter hominem facta, in ejus lapsu sunt pejorata; sol quoque et luna suo sunt lumine minorata. Quod quidam intelligunt de reali luminis minoratione, et hoc divina virtute. Alii probabilius hoc exponunt de minoratione luminis non in se, sed quantum ad hominum utilitatem: quoniam post peccatum non consequitur homo tantum profectum et fructum e lumine luminary cœli, sicut consecutus fuisset si non peccasset. Et quamvis lux illa non sit essentialiter minorata, attamen realiter est augenda: ideo luna sua luce non causasset diem super terram, sicut nunc sol, et sicut luna post diem judicii facere poterit. Hinc post diem judicii nullibi erit nox super terram, sed solum in centro terræ, ubi erit infernus. Sol autem tunc lucebit septuplum quam nunc. Corpora vero Beatorum septies erunt sole splendidiora, quamvis hoc non sit aliqua auctoritate aut ratione probatum.
Sed contra ista objicitur, quoniam sapiens artifex non facit maxima instrumenta propter modicum artificium constituendum; homo autem est quid minimæ quantitatis, et tanquam punctum respectu cœlorum: ergo non sunt propter hominem facta, nec cum eo clarificanda. — Dicendum, quod ista fuit objectio Rabbi Moysis, qui nitebatur probare mundum sensibilem non esse propter hominem factum. Unde auctoritates veteris Testamenti, loquentes de mundi innovatione atque cœlestium corporum clarificatione majori, dixit metaphorice esse prolatas, ita ut luminaria cœli dicantur obtenebrari, dum homo in grandem cadit tristitiam, ut vix sciat quid debeat agere; et econtrario asserantur homini magis lucere, quando ex tristitia gravi ad magnam exsultationem convertitur. Verum opinio et expositio ista ab auctoritatibus Scripturarum expositionibusque Sanctorum discordat. Hinc ad instantiam illam dicendum, quod quamvis homo secundum corpus suum sit quid minimum quoad corpora illa cœlestia, tamen quoad animam suam rationalem est major et dignior illis.
Insuper ad quæstionem de innovatione et clarificatione elementorum, est respondendum, quod sicut est ordo cœlestium spirituum ad terrenos spiritus seu humanos, ita est ordo cœlestium corporum ad terrena. Quumque corporalis creatura facta sit propter spiritualem, et regatur ab ea, oportet similiter disponi corporalia sicut spiritualia. Hinc sicut in ultima rerum dispositione ac conservatione, spiritus humani conformabuntur angelicis, quoniam erunt sicut angeli Dei;10 sic corpora elementaria cœlestibus assimilabuntur, quibus communicant in natura lucis atque perspicui, ut dicitur secundo de Anima. Ideo assimilatio illa potissime erit per hoc, quod elementa majori quam ante claritate luminis vestientur; non tamen tam copiose sicut cœlestia, sed juxta modum eis convenientem: quia (ut fertur) terra in superficie erit pervia sicut vitrum, aqua sicut crystallus, aer ut cœlum, ignis ut sidera ac luminaria cœli. Nempe (ut dictum est) innovatio mundi ordinatur ad hoc, ut homo etiam sensu in corporalibus quodammodo per manifesta indicia seu evidentes effectus videat Deum. Quumque sensus visus sit inter ceteros spiritualior, ideo quantum ad qualitates visivas, quarum principium est lux, oportet corpora inferiora præcipue meliorari, ut solito pulchriora ac splendidiora consistant. Sed quo ad qualitates elementares quæ spectant ad tactum, ut sunt calor et frigus, non attenditur melioratio ista. Verumtamen aer non erit clarus sicut radios fundens, sed sicut diaphanum illuminatum. Terra vero quamvis ex sua natura habeat opacitatem propter lucis defectum, attamen virtute divina vestietur, in superficie sua, gloria claritatis. In loco etiam inferni non erit terra glorificata per claritatem, sed loco gloriæ hujus continebit spiritus dæmonum et hominum, qui licet ratione culpæ suæ sint infimi, tamen specifica eminent dignitate. Denique abundantia illa claritatis, in corporibus non causabit caliditatem, quia inalterabilia erunt. Et quoniam omnia corpora tunc remanentia proportionabiliter clarificabuntur, unumquodque videlicet secundum dignitatem et speciem ordinis sui, manebit convenientia et harmonia ordinis universi.
Ad quæstionem demum de remanentia mixtorum post diem judicii, est dicendum, quod quum innovatio mundi propter hominem fiat, oportet quod innovationi hominis conformetur. Homo autem de statu corruptionis ad incorruptionis perpetuæ transfertur quietem: hinc mundus sic innovabitur, quod omni corruptione ac transmutatione abjecta, in perpetua perseverabit quiete. Unde ad illam innovationem nihil ordinabile est nisi quod ordinem habet ad incorruptionem, ut sunt cœlestia corpora et elementa ac homines. Elementa enim quamvis secundum partes suas, non tamen secundum se tota sunt corruptibilia. Homines etiam quantum ad animas suas, immortales incorruptibilesque consistunt, quamvis corpus humanum ex natura sua sit corruptibile. Bruta vero et plantæ, mineralia et cetera mixta secundum se tota, quoad materiam et formam corruptibilia esse noscuntur: ideo non manebunt. Nec spectant ad elementorum ornatum, nisi secundum statum, cursum et alterationem, generationem et mutuam actionem status præsentis. — Quumque objicitur, quod mundus in futuro non destituetur de his quæ pertinent ad perfectionem et ordinem universi, sed perficietur; dicendum, quod sicut perfectio hominis multipliciter assignatur, ita et perfectio universi. Est enim perfectio naturæ conditæ, et est perfectio naturæ glorificatæ. Ita perfectio universi est duplex: una secundum statum hujus mutabilitatis; alia secundum statum futuræ innovationis. Bruta ergo et cetera mixta pertinent ad perfectionem universi secundum primum modum. — Et si rursus dicatur, quod bruta et alia mixta servierunt homini sicut et elementa, ergo meruerunt cum homine glorificari sicut et illa; dicendum, quod mereri non convenit irrationabilibus proprie; sed mereri vel quasi pro merito remunerari dicuntur, quoniam homo hoc meruit ut illa melius aliquid sortiantur aut innoventur, si tamen capacia sint, et ordinem habeant ad hujusmodi meliorationem. Habent autem præfata mixta naturalem appetitum semper manendi, saltem in simili secundum speciem, juxta primum modum ordinis universi, hoc est, quamdiu durat status sæculi hujus et motus cœli, qui est causa eorum, ultra quam manere nec naturaliter cupiunt neque possunt. — Hæc Thomas in Scripto.
Concordat Petrus in omnibus, et Richardus. Qui Richardus hic specialia sciscitur, an scilicet realiter idem sint purgatio et innovatio mundi. Et videtur ei quod non, quia purgatio dicit impuritatis corruptionem seu ablationem; innovatio autem addit super hoc alicujus nobilitatis receptionem. Sed istud in usu terminorum videtur consistere. — Etiam quærit, an cœlestia corpora cessabunt moveri, in illo situ in quo fuerunt creata. Respondet: Unus situs non est magis conveniens cœlestibus corporibus quam alius propter se, sed propter diversos producendos effectus. Et dum primo creata fuerunt cœlestia corpora, alii requirebantur effectus producendi in inferioribus quam nunc, et alii nunc quam in fine. Itaque, sicut corpora illa creata fuerunt in optimo situ pro effectibus tunc congruentius producendis; sic modo in optimo situ sunt ad producendum effectus nunc fiendos ac congruentes, atque in fine erunt in convenientissimo situ congruenti statui incorruptibilitatis illius: quæ dispositio non fuisset ante conveniens. Idcirco non cessabunt moveri in illo situ in quo producta fuerunt, et tamen cessabunt moveri in situ convenientissimo mundo pro illo statu. — Asserit quoque, quod sole et luna quiescentibus tempore Josue x, 13. Josue, omnes sphæræ cœlestes quiescebant; aliter ordo cœlestium fuisset confusus. — Quærit et alia quædam ad quæ supra responsum est.
C Verum contra hæc multa objici possunt. Primo, quod Isidorus ait, et habetur in littera, quoniam judicio consummato, et motu cœli cessante, sol et luna stabunt in ordine suo quo creati sunt: ergo et orbes. Item, si stantibus sole et luna, quieverunt omnes orbes, ergo et sole sub Ezechia per decem lineas redeunte, redierunt et omnes sphæræ cœlorum. Talia multa possunt hic tangi.
D At vero Bonaventura quærit hic tria. Primum, an corpora cœlestia remunerabuntur. Secundum, an quietabuntur. Tertium, an innovabuntur. Ad primum respondet: Triplex est remunerabile. Primum est quod proprie potest mereri, videlicet anima rationalis seu liberum arbitrium; secundum est id quod conjunctum est ei, utpote proprium corpus; tertium est id quod ordinatur ad ipsum, id est ad ejus usum sive obsequium. Itaque, sicut homo punitur tripliciter seu in tribus, puta, in anima, in corpore, atque in rebus sibi utilibus; ita et præmiatur in eisdem. Ideo corpora cœlestia præmiari, non est aliud quam hominem præmiari in illis:
Josue x, 13.
Cf. t. XVI, p. 521 D'.
Cf. p. 378, in littera.
IV Reg. xx, 11.
Cf. t. XVI, p. 522 A'. totum etenim mundum amore ac meritis hominum electorum Deus faciet pulchiorem.
Ad secundum respondet : In motu duplex finis consideratur, videlicet, finis intra, qui est terminus seu consummatio rei, et finis extra, qui est terminus intentionis : sicut in motu saxi deorsum, locus terræ est finis intra; quies vero in loco, est finis seu terminus intentionis. Quidam autem motus naturaliter habent utrumque terminum, ut motus recti. Quidam habent alterum per naturam, scilicet finem intentionis; alterum vero habent ratione principii moventis, ut motus circularis rotæ quæ movetur ad acuendum cultellum. Quod enim rota quiescat modo vel postea, non est ei determinatum, quia semper posset moveri, si esset qui vellet vel posset semper movere; dum vero cultellus acutus effectus est, cessat moveri, quia jam finis motus habetur. Ita quum motus cœlestium corporum ordinetur ad complendum numerum electorum, ideo illo completo, necesse est motum illum cessare. Nam et generatio irrationalium ordinatur ad generationem hominum, et generatio hominum ad completionem civium supernorum. Denique quies est nobilior dispositio quam motus; quin imo motus ordinatur ad quietem tanquam ad finem, quo adepto, congruit stare motum. — Ad tertium respondet sicut præhabitum est.11
Insuper Scotus hic multa inducit, tangendo motiva Philosophi propter quæ dixit motum cœli esse æternum nec posse desistere, et qualiter finis intelligentiarum dicatur movere cœlestia corpora, quum tamen finis earum (etiam secundum Philosophum et Avicennam) sit contemplatio primæ causæ, quæ est finis earum principalis intrinsecus. Inferiora vero per motus cœlestes producere, regere, movere, conservare, est finis earum secundarius, et consequens primum finem : quia ex ingenti exuberantia et plenitudine bonitatis et perfectionis ipsarum est, quod naturale, inseparabile ac delectabile valde est eis bonitates suas aliis communicare, ut sint non solum perfectæ in se, sed et transfundendo eam in alios. — Verum de his tractatum est copiose super secundum, qualiter dixerunt emanationem rerum a primo principio esse quodammodo naturalem emicationem ac necessariam diffusionem;12 et nihilo minus esse intellectualem, sapientialem, et quodammodo similem emanationi artificialium ab artifice, non tamen proprie liberam. Et contra hoc prolixe arguit Guillelmus libro de Universo, ut patuit super secundum.
B Præterea Henricus Quodlibeto quarto interrogat, utrum post resurrectionem erunt aliqua individua composita in hoc mundo.13 Respondet : Ad hanc quæstionem ex cursu naturalium rerum nil certi possumus respondere. Quemadmodum enim res naturales ex se ipsis non habent esse suum et modum essendi, sed ex mera Dei voluntate; ita defectum sui esse ac modi essendi non exspectant nisi secundum meram dispositionem voluntatis divinæ. Idcirco philosophi ex his quæ videbant circa statum et dispositionem creaturarum, rationantes super futuro consimilia fore, temerariam proferebant sententiam de permanentia rerum et duratione perpetua ante et post in statu quo nunc sunt, dicente Philosopho libro de Plantis : Mundus nec cessavit neque cessabit generare animalia et plantas, ac ceteras species suas; et decimo Metaphysicæ : Et omnino sol semper agit, et stellæ et totum cœlum, et non est timendum quod quiescat in aliqua hora.
D — Hæc Henricus. Qui consequenter hanc quæstionem præclare prosequitur; sed prolixitatem devitans, verba ejus transilio, quia jam talia præhabita sunt. Siquidem ait, hanc quæstionem ex naturali ratione non posse vere determinari, quia ex sola revelatione innotuit veritas ejus, videlicet quod in die judicii elementa purgabuntur et innovationem recipient, ita quod ignis conflagrationis terram exurens, universa mixta, animalia, plantas, mineralia consumet, destruet, et in materiam primam redacturus est ea.14 Cetera quæ hic scribit retur a motu suo progressivo, quum et Henricus, inducta sunt.
Amplius, Quodlibeto undecimo sciscitur Henricus, utrum cessatio motus cœli post judicium erit causa incorruptionis corporum damnatorum. Et quamvis de isto tractatum sit supra, hic tamen addendum est aliquid. Ad hoc ergo respondens : Aliqui (inquit) dicunt, quod omnis realis mutatio ad motum cœlestem reducitur tanquam ad motum primum primi motoris, mediante quo virtutem motivam influit cuilibet moventi posteriori, sine qua penitus non moveret, nec ageret actione naturali reali, sed bene actione seu immutatione intentionali. Sed istud est falsum omnino. Quiescente enim cœlo, si grave esset sursum, nullo impediente motum ejus deorsum, impossibile esset illud ibi quiescere, quoniam esset quies violenta perpetua, nullo violentiam inferente. Similiter, cœlo stante, animal non impedi-
B Averroes dicat quod isti motus essent in vacuo. Similiter, animalia quæ invenirentur in hora status cœli, semper et in æternum naturaliter viverent, juxta opinionem hujusmodi. Cadavera quoque quæ tunc invenirentur, nunquam possent dissolvi. Quamvis ergo motus qui requirunt principium extra, non essent nec fierent, stante motu cœli; motus tamen qui habent sufficiens principium intra, possent esse, præsertim quando motus causatur non tam a virtute quam a defectu virtutis, cujusmodi est motus corruptionis, potissime quando corruptio est sine generatione. — Hæc Henricus. Qui istam responsionem diffuse prosequitur, quæ obviat dictis ex Thoma; et tamen ex ea adhuc sequi videtur, quod stuppa applicata ad ignem, stuppa non incenderetur ab igne, quod est contra articulum Parisiensem, ut patuit Cf. p. 306 C. supra.15 p. 306 D et s.
Footnotes
Chapter 265 of 283