Skip to the text

Initium

D. DIONYSII PRÆFATIO

VIDIT Jacob in somnis scalam stantem super terram, et cacumen illius tangens cœlum, angelosque Dei ascendentes et descendentes per eam, et Dominum innixum scalæ, dicentem sibi : Ego sum Dominus, etc. Gen. xxviii, 12, 13.

Quamvis hæc verba multipliciter exponantur, tamen hoc loco per Jacob intelligi potest auctor libri nunc explicandi atque ad stilum facillimum transferendi, Joannes Climacus, vitiorum omnium inclytus supplantator, verusque Israelita, et vir Deum contemplans. Qui vidit in somnis, id est in quiete contemplationis, scalam stantem super terram, cujus vertex attigit cœlum. Hæc etenim scala est gradata, ordinata ascensoriaque virtutum connexio, a terrenis ad cœlestia, ab humanis ad divina, ab imis ad summa erigens ac perducens. Denique scala hæc habet triginta gradus. Primus in ascendendo, qui et infimus est terramque tangens, est abrenuntiatio terrenorum, seu fuga mundi, aut abdicatio vanæ vitæ. Supremus vero gradus istius scalæ, qui est primus in descendendo, et summus ac cœlum attingens, est caritas, seu trium theologicarum virtutum possessio. Præter hos gradus sunt medii, ut infra patebit, recte coordinati.

Præterea, per hanc scalam angeli sancti ascendunt atque descendunt. Primo per angelos intelligendo homines virtuosos, angelicam vitam in terris ducentes, quorum conversatio est in cœlis. Qui per scalam istam ad Deum conscendunt quantum ad exercitia vitæ contemplativæ, ad proximos quoque descendunt quantum ad opera vitæ activæ : imo etiam ad quotidianam sui ipsorum considerationem, discussionem, provisionem, expurgationem, per actus virtutum moralium purgativæque viæ exercitationem rursus ascendunt per scalam hanc, per quotidianum profectum euntes de virtute in virtutem, et meliora charismata æmulantes, scientes quod non proficere exstet deficere.1 Secundo per angelos sanctos intelligendo spiritus illos angelicos, cives cœlestes : qui ad commissos suæ custodiæ descendunt assidua et benignissima dignatione, subventione, præsentia; ascendunt quoque, orationes et vota ac merita hominum offerendo Altissimo. — Postremo, huic scalæ innixus est Dominus, qui prope est omnibus invocantibus eum, et oculi ejus super justos, estque paratissimus semper adsistere ascendentibus per hanc scalam ad ipsum.

Itaque, sicut jam Domino operante transtuli tria volumina illustrissimi patris nostri Joannis Cassiani ad stilum facillimum, ita nunc eodem Domino auxiliante intendo librum præstantissimi ac illustrissimi viri Joannis Climaci elucidare.23456 Verumtamen, quoniam liber iste duplici difficultate frequenter involvitur, utpote stili et sensus, propono in talibus locis non solum verba ad ordinem intelligentiæ planioris redigere, sed item eadem brevissima expositione clarificare, invocato ad tantum opus exsequendum idonee auxilio superdulcissimi Spiritus Sancti, qui totius veritatis examen, magister ac dator est. Nempe liber hic Climaci admirabili excellentia decoratur, atque ab omnibus non immerito commendatur, quum mirabiliter sententiosus consistat; et nescio si ab aliquo queat plene intelligi, nisi habeat spiritum, gustum et exercitationem, imo perfectionem sui auctoris, videlicet hujus Climaci: quo constat insufficientia mea ad tanti operis exsecutionem plenariam.

NOTA. — Sequens translatio videtur esse Angeli de Cingulo, Ordinis Minorum. (Cf. Migne Patrol. gr. tom. 88, p. 614, 615.)

ENARRATIONES

IN SCALAM PARADISI

EPISTOLA

JOANNIS ABBATIS MONACHORUM IN RAITHU AD JOANNEM CLIMACUM.

SUPERMIRABILI, æquali angelo, Patri7 Patrum et doctori superexcellenti Joanni abbati montis Sinai, peccator Joannes, Raithu abbas, in Domino gaudere. — Cognoscentes nos imperfecti obedientiam tuam non discernentem, in Domino præcipuam, ante omnia exornatam, sicut et in aliis virtutibus universis ornatus es, et maxime in illa parte in qua utique convenit te lucrari insistendo aliorum profectui ac saluti cum talento tradito tibi a Deo, supplicatione hujusmodi utimur, illud dictum in mente habentes:8 Interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi; seniores tuos, et dicent tibi. Hujus rei causa per litteras nostras procidimus tibi sicut communi omnium Patri, seniorique seu majori præ cunctis in pugna exercitationis atque acumine intellectus, et virtuoso ac perfecto doctori; et exoramus summitatem virtutum tuarum, ut mittas nobis indoctis ea quæ vidisti in contemplatione Dei circa hunc eumdem montem, secundum quod Moyses olim contemplatus est Deum in monte hoc Sinai. Et propone librum venerabilem in doctrinam, quasi tabulas scriptas a Deo, a te missas ad nos: propone, inquam, novo Israeli egresso perfecte ac noviter de intellectuali Ægypto et mari vitæ sæculi hujus. Quemadmodum ergo operatus fuisti mirabilia in mari, functus deiloqua lingua vice virgæ; ita et nunc rogatus, ne devites ordinate describere, sicut doctor vere magnus, sine pigritia simul et bene discrete, documenta congruentia monasticæ perfectioni, ad salutem omnium eligentium hujusmodi angelicam conversationem. Non arbitrans blanditias seu adulationes quæ a nobis dicta sunt: nosti enim vere, sancte vertex, quia extranea sunt ista a nobis. Sed illud arbitror quod est manifeste visum et intellectum ab omnibus.

Propterea confidimus in Domino, quod cito accipiemus et amplectemur pretiosas exarationes in tabulis (quas diu speravimus obtinere a te) quæ dirigant vere et sine errore volentes imitari, tanquam scalam quamdam confirmatam usque ad cœli portas, et sursum trahentem sine læsione et nocumento eos qui præeligunt pertransire mundi rectores tenebrarum harum et principes aeris.9 Si enim Jacob exsistens ovium pastor, intuitus fuit in scala visionem talem tremendam, quanto tu magis, rationalibus ovibus præsidens, universis ostendes non solum visionem, sed ascensum opere et veritate atque sine errore regressum ad Deum?

Vale in Domino, Reverendissime Pater.

Footnotes

  1. 1 Cor. xii, 31. ↩

  2. Ps. xxxiii, 16. ↩

  3. Ps. cXLIV, 18. ↩

  4. Apoc. viii, 3, 4. ↩

  5. Ps. lxxxiii, 8. ↩

  6. Philipp. III, 20. ↩

  7. Gen. xxviii, 12, 13. ↩

  8. Deut. xxxii, 7. ↩

  9. Ephes. vi, 12. ↩

Chapter 1 of 100