Skip to the text

Articulus 1

HUJUS EPISTOLÆ EXPOSITIO.

SUPERMIRABILI, æquali angelo, Patri Patrum et doctori superexcellenti Joanni abbati montis Sinai, peccator Joannes, Raithu abbas.

Ista epistola præmittitur libro Climaci, quia (ut infra ex tenore hujus epistolæ innotescit) Joannes Climacus abbas monachorum in monte Sinai Domino militantium, edidit hoc volumen ad affectuosissimam humillimamque instantiam Joannis abbatis monachorum in Raithu: qui quam sublimiter senserit de Joanne Climaco, patet ex epistolæ hujus exordio, quod tanto fulget præconio, ut videatur transcendere qualitatem conditionis humanæ. Quomodo enim homo mortalis, purus viator, communi fragilitate circumdatus, potuit supermirabilis nuncupari, quum hoc soli incomprehensibili competat Deo, sicut apparet, quum is solus transcendat ac superet capacitatem et admirationem omnis intellectus creati? Rursus, qualiter potuit æqualis angelo dici, quum de beatissimo Joanne Baptista Christus testatus sit, Qui minor est in regno Dei (id est, infimus est angelorum), major est illo?1 Non enim potest purus viator in vita hac comprehensoribus seu Beatis æquari, quum omnis contemplatio atque dilectio viæ, a contemplatione dilectioneque patriæ quasi incomprehensibiliter distet. Amplius, Climacus iste, qui non profuit nisi monachis suis, aut et aliis numero paucis, qui et multis prælatis erat inferior, quomodo potuit Pater Patrum vocari, præsertim quum præconium istud nulli videatur in hac vita absolute competere nisi summo Pontifici? Postremo, qualiter vere vocatus est doctor superexcellens, quum temerarium videatur eum præferre multis qui eum præcesserant, puta, Basilio, Gregorio Nazianzeno, Athanasio, Chrysostomo et Cyrillo?

Sed ad solvenda ac declaranda hæc omnia, oportet advertere, quod in hujuscemodi locutionibus ex fervoris magnitudine aut devotionis excessu prolatis, magis pensanda est loquentis intentio, quam forma verborum. Propter quod talia sunt pie interpretanda, et ad loquentis propositum restringenda, non curiose aut captiose discutienda; vel etiam per modum hyperbolicæ locutionis, ut in pluribus, accipi queunt.

Itaque Climacus iste fuit supermirabilis, id est magnus et admirandus super omnes aut plurimos qui suo tempore admirabiles erant, et super communem modum fuit mirabilis propter eminentiam donorum gratiæ ei desuper collatorum. Fuit quoque æqualis, id est similis, angelo: unde ad insinuandum excellentiam similitudinis hujus, appellatus est æqualis angelo. Nam et in Scripturis frequenter accipitur similis pro æquali, juxta illud in Exodo: Quis similis tui in fortibus, Domine, quis similis tui? Item in Psalmo: Domine Deus virtutum, quis similis tui? Sic et æquale pro simili suscipi potest. Præterea dictus est Pater Patrum in genere ac Ordine suo, et quia multorum Patrum exstitit Pater: imo et omnium nostrum pater est instructione, sanctitate et eminentia grandi. Appellatus est quoque doctor superexcellens, hoc est valde excellens et excellentibus multis excelsior, utpote in sapientia et doctrina præfulgidus. Et dicitur doctor ab actu docendi, et etiam ab auctoritate id peragendi, in quantum fuit prælatus seu abbas.

Denique humilitas Joannis abbatis, scriptoris hujus epistolæ, patet ex hoc quod peccatorem se nominat, quum tamen fuerit vir perfectionis eximiæ, ut probatur ex epistola Climaci mox sequente.

Sequitur salutatio. In Domino gaudere. Homo enim naturaliter appetit gaudium, sicut et pacem: et quia carnale gaudium est vitandum, debemus spirituale gaudium amplexari aliisque optare. Porro spirituale gaudium est omnis delectatio actui virtuoso annexa. Dupliciter quoque gaudemus in Deo. Primo, directe et intime gloriando in ipso tanquam in objecto, videlicet ipsum contemplando, diligendo cum jucunditate interna, et congaudendo infinitæ bonitati ejus, itemque credendo ac sperando in ipsum. Secundo gaudemus in Deo finaliter et tanquam in objecto secundario seu mediato, faciendo cum gaudio propter Deum quemcumque actum virtuosum circa objectum creatum versantem.

Sequitur narratio. Cognoscentes nos imperfecti obedientiam tuam non discernentem, seu indiscretam, in Domino præcipuam, ante omnia exornatam, sicut et in aliis virtutibus universis ornatus es, et maxime in illa parte in qua utique convenit te lucrari insistendo aliorum profectui ac saluti cum talento tradito tibi a Deo, supplicatione hujusmodi utimur, illud dictum in mente habentes: Interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi; seniores tuos, et dicent tibi. Circa hæc quæri posset, an obedientia indiscreta, seu non discernens, sit commendanda, et qualiter sit servanda. Sed quoniam infra, speciale capitulum introducitur de obedientia, in quo etiam multa dicuntur de obedientia indiscreta; idcirco usque ad illum locum differo determinationem istorum. Porro Climacus in prælatione nequaquam est oblitus neque reliquit obedientiam illam plenissimam quam in statu subjectionis tam perfectissime didicit atque exercuit, quemadmodum infra dicetur.

Sequitur supplicatio. Hujus rei causa per litteras nostras procidimus tibi sicut communi omnium Patri, seniorique seu majori præ cunctis in pugna exercitationis atque acumine intellectus, et virtuoso ac perfecto doctori; et exoramus summitatem virtutum tuarum, ut mittas nobis indoctis ea quæ vidisti in contemplatione Dei circa hunc eumdem montem, secundum quod Moyses olim contemplatus est Deum in monte hoc Sinai. Et propone librum venerabilem in doctrinam, quasi tabulas scriptas a Deo, a te missas ad nos: propone, inquam, novo Israeli egresso perfecte ac noviter de intellectuali Ægypto et mari vitæ sæculi hujus, id est religiosis personis quæ relinquentes hoc sæculum nequam, quod in Apocalypsi vocatur Ægyptus ac Sodoma, ingressæ sunt solitudinem monasticæ conversationis, et rigorem observantiæ regularis seu arctum iter pœnitentiæ salutaris, per quas tanquam per desertum tendunt ad terram promissionis, ad regionem vivorum, ad patriam Beatorum.

Præterea, sicut Moyses accepit a Deo in monte Sinai decem præcepta descripta in tabulis, ita et Climacus in hoc monte accepit a Deo sapientiam in hoc libro quasi in tabulis exaratam;234567 et sicut decem præcepta Moysi in tabulis tradita, concernunt ac pertinent ad universos fideles; ita documenta in isto libro contenta, specialiter spectant ad religiosos et monachos. Postremo, quamvis per Israeliticum populum de Ægypto egressum ac liberatum, designetur communiter totus populus christianus de vitiorum eductus caligine, redemptus a diaboli servitute et renovatus Christi Baptismate; nihilo minus per populum illum Hebræum peculiarius figurati sunt religiosi, qui se a vita mundana, a jugo peccati, a tenebris sæculi excellenter sequestrant, abdicant et avertunt. Vocatur quoque hoc sæculum nequam seu mundus in maligno positus, intellectualis ac spiritualis Ægyptus, non quia in se ipso sit res intellectualis seu immaterialis et spiritualis, sed quoniam spiritualis et intellectualis est ratio propter quam nominatur Ægyptus.8

Sequitur: Quemadmodum ergo operatus fuisti mirabilia in mari, functus deiloqua lingua vice virgæ; ita et nunc rogatus, ne devites ordinate describere, sicut doctor vere magnus, sine pigritia simul et bene discrete, documenta congruentia monasticæ perfectioni, ad salutem omnium eligentium hujusmodi angelicam conversationem. Climacus operatus fuit « mirabilia in mari », hoc est in sæculo isto, illud viriliter superando, et aquas concupiscentiæ illæsus pertranseundo, sæcularesque homines mirabiliter convertendo aut instruendo. Quod faciendo, « functus » (seu usus) est « deiloqua lingua » sua, id est loquente verba divina, « vice » seu loco « virgæ »: nam sicut Moyses fecit mirabilia in Ægypto et mari Rubro atque deserto per virgam, ita et Climacus in sæcularibus ac religiosis hominibus fecit mirabilia per deiloquam ac eruditissimam linguam suam. Nempe quod per virgam lingua designetur, constat per id quod propheta Isaias de Christo prædixit:9 Percutiet terram virga oris sui.

Sequitur: Non arbitrans blanditias seu adulationes quæ a nobis dicta sunt, hoc est, non sis existimans quod adulando protulerimus de te præconia tua jam tacta. Nosti enim vere, sancte vertex, quia extranea sunt ista a nobis, id est, tu qui es sanctus prælatus et vir valde sublimis religiosorumque apex, vere cognoscis quod adulari et ficte laudare sint aliena a corde nostro. Sed illud arbitror quod est manifeste visum et intellectum ab omnibus, hoc est, id de te dico et judico quod omnibus constat.

Propterea confidimus in Domino, quod cito accipiemus et amplectemur pretiosas exarationes in tabulis, seu descriptiones in libro, quas diu speravimus obtinere a te, quæ dirigant vere et sine errore volentes imitari easdem: quas amplectemur tanquam scalam quamdam confirmatam, id est, firmiter pertingentem, usque ad cœli portas, et sursum trahentem sine lœsione et nocumento eos qui præeligunt pertransire mundi rectores tenebrarum harum et principes aeris, tendendo ad patriam absque prohibitione spiritualis malignitatis.10

Si enim Jacob exsistens ovium pastor, intuitus fuit in scala visionem talem tremendam, quanto tu magis, rationalibus ovibus præsidens, universis ostendes non solum visionem, sed ascensum opere et veritate atque sine errore regressum ad Deum?11 Vale in Domino, Reverendissime Pater. Hæc omnia satis plana videntur, excepto argumento isto quo ait: « Si enim Jacob exsistens ovium pastor », etc. Quod non est ita accipiendum quasi auctor hujus epistolæ intenderet Climacum præferre beatissimo Jacob, eximio Patriarchæ, in donis gratiæ gratum facientis, aut gratiæ gratis datæ, ad quam pertinet gratia revelationis ac visionum: imo in utrisque donis forsitan illo inferior fuit, quamvis Jacob exstiterat ovium pastor sicut et Moyses. Sed quantum ad hoc potest argumentatio ista salvari, quod Climaco in quantum prælato, data sit similis gratia instruendi ac intuendi.

EPISTOLA

JOANNIS CLIMACI AD JOANNEM ABBATEM RAITHU.

JOANNES Joanni gaudere. — Suscepi litteram venerandam valde convenientem tuæ pudicæ et impassibili vitæ (id est a passionibus expurgatæ), imo mundo ac humili cordi, quam destinasti ad nos pauperes et egenos virtutibus: magis vero præceptum et jussionem excedentem vires nostras. Verbum enim doctrinæ et eruditionis quod postulasti a nobis indisciplinatis, opere ac sermone indoctis, tuum erat, atque ad te magis pertinuit, et sanctæ animæ tuæ amplius competebat: semper namque fuisti sollicitus proponere nobis per te ipsum exempla humilitatis. Porro nos dicimus, quia nisi periculosum esset ac formidandum abjicere a nobis jugum sanctæ obedientiæ, matris universarum virtutum, non utique auderemus irrationabiliter attentare ea quæ sunt supra nostram virtutem. Decet autem, o admirabilis Pater, ut is qui postulat ista, discat ea a bene scientibus. Nos vero sumus adhuc constituti in ordine docendorum. Sed quoniam doctores nostri deiferi, et mystici seu spirituales ac mysteriales instructores veræ scientiæ, determinant hanc veram obedientiam esse, obedire jubenti indubitanter et sine discretione in his quæ proprias vires transcendunt, ecce humiliter et audacter obtemperare studuimus in his quæ sunt supra nostram potentiam, pie despicientes ea quæ sunt secundum nos (id est, vilipendentes propriam vim, imperitiam defectuositatemque nostram). Non quasi nostra responsione conducendo, loquentes de his ad veritatis manifestationem, aut declarantes id quod tu, o sanctum et divinum caput, ignores magis quam nos: certus sum enim, non solum ego, sed et unusquisque bene intelligens, ut opinor, oculum tuæ mentis ac deliberationis esse purgatum ab omni terrena affectione et tenebrosa superfusione, et eumdem esse infixum luci divinæ sine impedimento, atque illuminari a Deo. Verum, ut dixi, ego timens ex inobedientia incurrere mortem, et quasi compulsus obedire, ex hoc veni ad exsequendum tuam sanctissimam jussionem cum desiderio ac timore, tanquam obediens bene rationabilis, et inutilis puer perfecti pictoris, utpote exprimens uniformiter et umbrose eloquia atramento tantum viventia, prolatione vocis exili, et vacua atque non probata seu informi scientia, relinquens reliquum tibi sufficientissimo doctori ordinationisque principi et quasi completori tabularum legis spiritualis, ut exornes, declares ac suppleas ea quæ desunt in libro isto. Quem tibi non misimus tanquam emolumento tibi futurum. Absit hoc, quia id esset extremæ dementiæ: sufficis quippe in Domino informare non alios tantum, sed item nos ipsos, doctrinis moribusque divinis. Sed, o virtuose magister, librum hunc misimus tuo collegio vocato a Deo et docto a te, a quo docti sumus et nos. Itaque lævigatus et alleviatus ab indisciplinabilitate orationibus tuis ac tuæ congregationis quasi quibusdam fiduciis intellectualibus, expandens de cetero calami velum, committens quoque Christo bono rectori directionem nostri sermonis, levansque manus cum omni supplicatione ad Deum, ex ipso incipio ad tuum collegium per te. Rogo autem legentes ut si quid utile invenerint in hoc libro, adscribant hoc ut bene prudentes nostro præceptori, et petant remunerationem dari nobis a Deo pro exsecutione mandati et pro vigilia seu labore : non attendendo hæc scripta nostra, quoniam imperfecta sunt vere, et plena omni ignorantia ac rusticitate; sed acceptent intentionem devotionemque nostram, qui consideravimus oblationem pauperis viduæ.12 Deus namque mercedem retribuit non juxta multitudinem munerum et laborum, sed secundum fervorem intentionis et electionem voluntatis atque propositi.

Footnotes

  1. Luc. vii, 28. ↩

  2. Exod. xxxi, 18. ↩

  3. Apoc. xi, 8. ↩

  4. Grad. iv. ↩

  5. Deut. xxxii, 7. ↩

  6. Ps. lxxxviii, 9. ↩

  7. Exod. xv, 11. ↩

  8. 1 Joann. v, 19. ↩

  9. Is. XI, 4. ↩

  10. Ephes. VI, 12. ↩

  11. Gen. XXVIII, 12, 13. ↩

  12. Marc. xii, 42-44. ↩

Chapter 2 of 100