Articulus 2
HUJUS EPISTOLÆ EXPOSITIO.
NON videtur in ista epistola esse notabilis difficultas; sed patet ex ea profunda et grandis humilitas sui auctoris, ingens quoque perfectio ejus ad quem directa est. Per doctores autem suos deiferos et mysticos instructores veræ scientiæ, intelligit Climacus sanctos Patres anachoretas et eremitas, monachorumque institutores ac fundatores, videlicet, beatissimum Antonium, Basilium, Cassianum, ac alios. Insuper vocat se puerum inutilem, id est imperfectum discipulum, « perfecti pictoris ». Cujus causam insinuat, quemadmodum tactum est. Perfectus enim pictor imagines novit multipliciter vivaciterque formare ex multiplici differentia pretiositatum, pulchritudinum ac colorum. Ipse autem Climacus dicit se hunc librum composuisse modo uniformi, umbroso, et solo atramento splendente : uniformi, videlicet quantum ad stilum, umbroso, id est non ornato fulgore rhetorico. At vero per præceptorem suum, designat abbatem ad cujus instantiam scripsit hæc : cujus meritis vult adscribi, si ipse aliquid utile hic conscripsit.
Chapter 3 of 100