Articulus 30
EXPOSITIO PARTIS PRIMÆ GRADUS HUJUS VICESIMI SEXTI : DE DISCRETIONE.
DISCRETIO quidem in initiantibus seu introducendis et informandis, est vera cognitio quæ est secundum se ipsos : id est, primus et infimus gradus discretionis, conveniens et inhærens incipientibus, consistit in hoc ut vere cognoscant se ipsos, attendendo proprias vires ac proprietates, atque in actibus suis separando pretiosum a vili, ac ordinate agendo. In mediis vero, id est in proficientibus, discretio est intellectualis sensus, id est notitia spiritualis interiora discutiens et spiritualia exercitia moderans, discernens proprie bonum sine offensione ex naturali atque contrario, id est, infallibiliter judicans quid sit moraliter bonum ex his quæ sunt naturalia et innaturalia, convenientia et inconvenientia, seu prospera et adversa forinsecus, ex quibus potest pensari quid animæ expediens inexpediensve consistat. Et in isto consistit secundus gradus discretionis. In his vero qui perfecti sunt, discretio est scientia et cognitio per divinam illuminationem inhærens, qua ista discretio, seu vir perfectus habens eam, valet sua ipsius lucerna, id est propria claritate seu perspicacitate, illuminare quæ in aliis sunt obscure, hoc est dubitationem, imperfectam discretionem et conversationem proximorum incipientium, aut etiam proficientium.
Vel forte istud notificatur et est universaliter, hoc est plene ac perfecte atque in omnibus, discretio : certa comprehensio divinæ voluntatis, id est certitudinaliter et affective cognoscere quid Deo complaceat et magis acceptum sit, in omni tempore, loco et re : juxta illud Apostoli, Reformamini in novitate sensus vestri, ut probetis quæ sit voluntas Dei bona et beneplacens et perfecta.1 Quam discretionem constat esse in his solis qui sunt mundi corde, ore et opere. Ad hanc quippe discretionem requiritur copiosissima et quasi continua supernaturalis illuminatio atque directio Spiritus Sancti, juxta illud : Quis hominum poterit scire consilium Dei ? aut quis poterit cogitare quid velit Deus ? aut sensum tuum, Domine, quis sciet, nisi tu dederis sapientiam, et miseris Spiritum tuum de cœlis?2 Talis autem illuminatio non confertur nisi purissimis, qui mundi sunt cogitatione, affectione, verbo et actu : qui per donum sapientiæ consummatæ sunt velut secretarii et consiliarii Dei, cujus unctio docet nos de omnibus.3
Nam qui pie dejecit et destruxit tres principales malitias, destruxit et dejecit cum eis simul etiam quinque alias malitias. Hic insinuat auctor esse octo principalia vitia, quum tamen superius magis laudaverit eorum doctrinam qui ponunt septem.4 Porro per tria vitia quibus devictis victa sunt alia, quandoque intelliguntur tria præfata, de quibus ait Joannes apostolus : Omne quod est in mundo concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitæ.5 Ad quæ tria reducuntur et alia : nam et gula ad concupiscentiam pertinet carnis. Qui vero illa negligit, id est, superare non curat ac satagit, neutrum vincet, nullum videlicet aliorum perfecte.
Discretio est conscientia non inquinata et mundus sensus. Hoc ideo dicitur, quoniam qui discrete se habet, possidet conscientiam puram ac mundam notitiam: imo et discretio est realiter munda quædam notitia et judicium secundum conscientiam.
Nemo in conversatione monastica videns et audiens quædam quæ sunt super naturam, corruat ex insipientia ad infidelitatem, imo ex talibus ædificetur in fide. Ubi enim Deus, qui est super naturam, peregrinatur, id est, visitando per gratiam ambulat, ibi plurima fiunt super naturam, quæ non sunt adscribenda magicæ arti aut dæmoni.
Omne diabolicum prælium constituitur in nobis istis tribus generalissimis modis, id est, omnis impugnatio qua a dæmonibus impugnamur, contingit ex aliqua radice seu causa communissima sequente, videlicet: aut ex negligentia nostra, aut ex superbia nostra, aut ex dæmonum invidia. Sunt tamen et aliæ causæ, sed reducuntur ad istas. Miserabilis quidem est primus, qui ex negligentia sua tentatur; infelicissimus vero est secundus, qui ex superbia impugnatur; tertius autem, qui impugnatur non ex propria culpa, sed ex sola dæmonum invidia, est beatus.
Ante omnia post Deum et cum Deo utamur conscientia nostra ad directionem intentionis et mentis nostræ, et ad regulationem nostram: quidquid enim est contra conscientiam, ædificat ad gehennam; ut cognoscentes spirationem ventorum, id est impulsum tentationum, unde venit, extendamus deinceps vela contra eamdem impulsionem, armando nos contra eam oratione ac recordatione passionis dominicæ. Verumtamen religiosus tenetur potius stare judicio sui superioris quam conscientiæ propriæ (alioqui periret obedientia), nisi forte in his quæ essent directe contra jus divinum aut naturale: in aliis ergo conscientiam suam supponat judicio præsidentis.
In universis operationibus nostris quæ fiunt secundum Deum, dæmones suffodiunt nobis tres foveas, id est deceptiones, ruinas seu laqueos. Nam primo luctantur ut impediant fieri bonum. Secundo, videlicet post eorum primam succumbentiam, id est dejectionem, conantur ut bonum ex genere non fiat secundum Deum, id est recta sed prava intentione. Quum vero fures, puta diaboli, non fuerint intentionem hanc assecuti, tunc deinceps instantes quiete, id est, quasi pacifice insidiantes, beatificant, id est laudant, nos tanquam conversantes secundum Deum in omnibus. Et inimicus primæ foveæ est sollicitudo et festinantia mortis, hoc est, sollicita et fervens meditatio mortis, seu diligens et festinata præparatio ad mortem (quia nescimus diem neque horam), est id per quod superatur suggestio retrahens a bonis agendis.6 Inimicus autem secundæ foveæ, qua suggeritur ut bonum fiat sinistra aut vana intentione, est subjectio et obedientia, et contemptus sui ipsius: per quæ contemnitur suggestio talis. Porro inimicus tertiæ foveæ est se ipsum semper accusare et inculpare querelis, conquerendo de propria imperfectione et defectuositatibus omni actui bono in nobis quasi semper admixtis: per quod vincitur tertia illa suggestio. Hoc totum implere, præsertim hoc tertium, est coram nobis, imo et in nobis, labor et dolor, id est laboriosum et grave, et directio et intentio, id est exercitatio directiva ad bonum atque intenta potius quam impleta, donec ignis Dei intret in sanctuarium nostrum, id est, quousque Spiritus Sanctus seu fervens dilectio ejus ingrediatur cordis nostri secretum ac templum, in quo per fidem et caritatem habitat Deus. Nempe tunc non est in nobis necessitudo, id est necessaria aut importuna inhærentia, præsumptionum.7 Deus enim noster est ignis consumens omnem ignitionem, id est vitiosam inflammationem, et motum carnis et præsum-8 ptionem et cæcitatem et tenebrefactionem intrinsecam et extrinsecam, visibilem et intellectualem: universa enim delet peccata.
Dæmones iterum dictis contraria facere habent naturam, id est, dæmones rursus naturaliter agunt contraria præfatæ vitiorum eradicationi, secundum quod subditur: Quando enim circumdant et obtinent, id est vincunt, animam et lumen mentis pervertunt in nobis miseris, non erit ulterius vigilia, sobrietas, discretio, cognitio et reverentia Dei in nobis, nisi forte misericordia præveniamur a Domino; sed erunt in nobis privatio doloris et contritionis, insensibilitas, indiscretio, invidentia seu carentia visionis Beatorum, quorum beatificam visionem non considerabimus modo per fidem ac sapientiæ donum, nec habebimus eam per speciem et gloriæ lumen.
Sciunt prædicta penitus magis prudenter et clare, qui ex fornicatione resipiscunt per pœnitentiam, et qui subtrahunt se ex elatione confidentiæ propriæ, et ex irreverentia Dei et inerubescentia peccati veniunt in sensum simul et sensificationem, id est, ad mentem et spiritualem vivificationem atque intelligentiam saprosam salubriter revertuntur: « sciunt », inquam, quomodo post sobrietatem et evigilantiam qua expergiscuntur ac resipiscunt ab insensibilitate, id est obduratione, mentis, magis vero post solutionem suæ cæcitatis, id est post expulsionem suæ interioris excæcationis, erubescunt et verecundantur de se ipsis secundum mentem, quod tam viliter et inique se habuerunt, vel, ut sic dicatur, erubescunt de his quæ prius loquebantur et agebant degentes in cæcitate, id est, quando interius fuerant vitiis obscurati.
Nisi sero fiat et tenebrescat in die animæ, id est, nisi lux gratiæ seu mentis illuminatio deficiat et occumbat in anima, fures, id est callidissimi tentatores, nequaquam furabuntur et mactabunt et perdent, id est, animam suis charismatibus non privabunt, nec spiritualiter eam occident.9
Furtum passivum est perditio substantiæ; furtum est operari non bonum tanquam bonum, id est sub specie boni, seu æstimando quod bonum sit: per quod homo privat se ipsum opulentia spirituali; furtum est captivatio animæ incognita, id est occulta et insidiosa, per quam subjicitur anima jugo diaboli. Mactatio est mors mentis rationalis corruentis in actus inconvenientes et inhonestos. Perditio est sui ipsius desperatio post iniquitatem.
Nemo alleget impossibilitatem in evangelicis præceptis. Maledictus quippe qui dicit Deum impossibilia præcepisse. Sunt enim animæ quæ peregerunt super mandatum, id est, quidam fecerunt majora quam sit observantia præceptorum, utpote qui evangelica servant consilia. Persuadeat te penitus hoc esse verum ille qui dilexit proximum super se ipsum, id est plus quam proprium corpus corporalemque vitam, et pro eo animam posuit, id est, vitam animalem morti exposuit: quod maxime fecit Christus. Sed quia subjungitur, quippe quum in hoc non portaverit imperium Domini, id est, præceptum a Deo non sumpserit ad hoc agendum, videtur istud de aliquo alio dici, qui extra casum et articulum necessitatis istud implevit, ut S. Gregorius de Paschasio refert: in casu enim necessitatis unusquisque tenetur pro salute proximi corpus suum exponere morti, quum ordo caritatis requirat ut plus diligamus proximos quam proprium corpus.
Considerent humiliati quod dicam: vitiosi enim etsi ceciderint in vitiis et foveis universis, et illaqueati fuerint omnibus laqueis, et infirmati omni infirmitate, id est cunctis passionibus victi; tamen post sanitatem, id est, quum fuerint ab omnibus vitiis istis perfecte curati, fient omnibus medici spirituales, et luminaria, id est magistri virtutum, et lucernæ, dando consilium et exemplum, et gubernatores, docendo modos uniuscujusque infirmitatis, qualiter scilicet unumquodque peccatum possit debeatque curari : quod in se ipsis didicerunt per exercitium virtuosum ; ideo sequitur, et ex propria experientia salvantes, id est, a casu retrahentes, ruituros.
Nempe si aliqui tyrannizantur, id est, importune seu quasi violenter interrogentur, et respondere exigantur, ex præsumptionibus et passionibus ingenitis et anteactis, ad quas scilicet proni sunt ex naturali inclinatione aut pristina consuetudine; docere possunt vacuum verbum, id est nudam doctrinam et inefficacem sermonem: qui licet doceant, non tamen præsint, nec alios regant, ne illos suis corrumpant exemplis. Nam forte erubescentes quandoque saltem proprios sermones quibus instruunt alios, incipient practicam, opus bonum implendo quod docent: ideo tolerari potest aliquo modo ut doceant. Et eveniet eis quemadmodum vidi factum de quibusdam involutis volutabro luti. Quum enim essent infixi in limo, inibi docuerunt prætereuntes modum propriæ submersionis, narrantes et negotiantes hoc propter salutem ipsorum prætereuntium, nequando et ipsi prætereuntes caderent in eodem itinere. Hoc totum corporaliter ac spiritualiter factum est sæpe. Igitur omnipotens Deus redemit ipsos de luto, id est vita inquinata, propter aliorum salutem, ut instruerentur ab illis ita erutis et conversis.
Si vero vitiosi præcipitant se ipsos voluntarie in concupiscentiis et delectationibus carnis, insinuent doctrinam suam silentio, id est, tacendo ostendant se esse indignos instruere alios, attendentes ad ea quæ cœpit Jesus facere et docere, id est, facta Christi considerent et sequantur, quoniam Christus cœpit facere, et postea docuit quæ antea implevit, secundum quod poterant exerceri ab eo:10 non enim egit pœnitentiam de aliqua propria culpa; quod tamen in primis docuit alios.
O humiles monachi, transvadamus pelagus crudele et vere crudele, id est valde periculosum, et ferox et durum, et plenum multis spiritibus, id est ventis tentationum seu dæmonibus, et sordibus et revolutionibus rheumatum et asperis scopulis et bestiis et piratis et fluctibus atque siphonibus. Deinde exponit hæc verba. Sordem in anima intelligamus ferocem et repentinum furorem; tetram vero rheumatum revolutionem intelligamus desperationem, quæ mentem circumdat, et eam festinat ferre deorsum in desperationis profundum, utpote in infernum, seu in omnimodam impœnitentiam; scopulorum vero asperitatem dico ignorantiam detinentem, id est, facientem teneri ac judicari, id quod malum est tanquam bonum; porro bestias voco hoc corpus grave et silvestre, id est indomitum, cum animalibus (id est irrationabilibus motibus) suis; piratas autem dico ministros, id est dæmones, vanæ gloriæ, qui rapiunt onus, id est pretiositatem, et laborem virtutum, evacuando eas a præmio; fluctus vero appello ventrem tumentem, repletum et elevatum ex saturitate, qui ex proprio impetu et ardore mittit ad bestiam, id est ad vitam seu concupiscentiam et similitudinem bestialem; denique siphonem dico superbiam projectam et præcipitatam de cælo, sursum ferentem per inanem affectum honoris, et deinde deferentem ad abyssum.
Itaque crudele mare plenum omnibus malis his, quod transvadare habemus, hoc est sæculum nequam et præsens exsilium seu incolatus aut conversatio in hoc mundo. Unde jam patet quam timoratos, vigiles, indefessos et circumspectos, imo et fortes, nos esse oporteat, ne pereamus in pelago isto, ex quo perpauci evadunt.
Omnibus eruditis in litteris sanctis notum est quæ sint doctrinæ ac disciplinæ erudiendorum et initiantium, id est, ad quæ exercitia instruendi sint incipientes, et quæ virtutes ac observantiæ ad eos pertineant, quæ vero mediorum, et quæ magistrorum, id est, quæ doctrinæ, virtutes et exercitia spectent ad proficientes, quæ item ad perfectos, qui ex propria experientia ac perfectione idonei sunt alios edocere. Attendamus ista prudenter, ne forte diuturne manentes in doctrina, id est in schola virtutum atque in exercitio disciplinæ cœlestis, immoremur adhuc in promissionibus introducendorum et erudiendorum, id est in donis gratiæ ac virtutum quæ Deus dare disposuit incipientibus; quod esset magnæ confusionis, utpote videre senescentem accedentem ad scholas puerorum, id est eum qui diu fuit in Ordine adhuc oportere institui in rudimentis atque exordiis vitæ monasticæ, sicut quibusdam scribit Apostolus:11 Etenim quum deberetis magistri esse propter tempus, etc.
Perfectum alpha, beta, id est a, b, hoc est perfectum alphabetum, seu primordiale documentum vel exercitium, universis initiantibus, hoc est: obedientia, jejunium, cilicium, cinis, id est pœnitere et sedere in cinere, luctus, confessio, silentium, humilitas, vigilia, virilitas seu fortitudo, frigus, nuditas, fames, sitis, id est spontanea horum perpessio, labor, dolor, infirmitas, miseria, contemptus, contritio, non retribuere malum pro malo, sed oblivisci injuriæ, amor fraternitatis, mansuetudo, fides simplex et firma sine curiositate quæstionum, privatio curarum sæculi, sollicitudinis mundi et curæ carnis, odium parentum et propriæ regionis ac deliciosorum locorum sine odio eorumdem, hoc est odire hæc in quantum impediunt a salute et perfectione, non quantum ad id quod sunt: quod est odium ex caritate proveniens; impropassio sui ipsius et omnium domesticorum, id est non affici eis neque alicui enti vitiose, simplicitas cum innocentia, mortificatio voluntatis, et spontanea vilitas in vestitu, ministratione, et consimilibus. Itaque omnia ista spectant ad incipientes, ad quorum observantiam sunt docendi.
Deinde exprimuntur pertinentia ad proficientes. Requies et numerus proficientium, id est catalogus bonorum in quibus proficientes se figere debent, sunt: privatio vanæ gloriæ, esse sine ira et furore, bona et dulcis spes, requies sive discretio, quæ præservat ab inquietudine, fixa memoria æterni judicii, dulcis viscerositas, id est interna pietas, et compassio, amor hospitalitatis, admonitio commensurata et contemperata, id est proportionata capacitati ac indigentiæ eorum qui admonentur, non nimis dura et aspera, oratio munda, inseducibilis et impassibilis, id est distractionibus et passionibus non permixta, mores et affectus sine avaritia.
B Consequenter ostendit quid pertineat ad perfectos. Iste est sermo terminatioque et lex, id est, præsenti sermone docetur quid sit consummatio et legitima proprietas, spirituum et corporum, id est hominum ex anima rationali et corpore fragili compositorum, in carne pie perfectorum: incaptivabile cor, hoc est indistrahibile seu inavertibile a Deo, utpote valde difficulter avertibile, quamvis non sit simpliciter confirmatum in gratia, perfecta caritas, fons humilitatis, id est humilitas exuberans, ut instar fontis incessanter diffundat ex se actus et signa humilitatis, peregrinatio mentis ad Deum per derelictionem et oblivionem omnium transitoriorum, adventus spiritualis Christi Jesu in mentem per assiduas irradiationes et influxiones in eam, induitio luminis, id est tam copiosa illuminatio ut homo amictus sit intus lumine sicut vestimento, imprædabilitas orationis, id est oratio fixa, non vaga, nec auferibilis, substantialis superabundantia, id est firma substantia mirabiliterque fecunda copiositas, illuminationis divinæ, desiderium et concupiscentia mortis in quantum est janua vitæ beatæ sequentis et terminus vitæ culpabilis, odium vitæ præsentis in quantum culpabilis exstat et dilativa gloriæ æternalis, fuga corporis, interpellator et intercessor mundi, id est jugis oratio pro communi bono totius generis humani, angelorum comminister, id est angelica servitus Deo impensa, scientiæ abyssus, id est profunda et copiosa scientia spiritualis, quæ est donum
C D
Spiritus Sancti, mysteriorum domus, id est sapientialis possessio seu notitia mysticorum operum Dei, arcanorum custos, id est firma ac stabilis et grata recordatio secretorum Altissimi, salvator hominum per Jesum, id est per gratiam Dei Christo cooperari in hominum salvatione, dæmonum deus, vitiorum dominus, id est dæmonibus et peccatis deiformiter prævalere ac imperare, dominator et rex corporis et mentis, id est corpus et animam in omnibus legitime gubernare, naturæ tutor, id est naturam propriam cum viribus suis per gratiarum charismata ab omni impedimento salutis tueri ac defensare, a peccato peregrinus, id est plena recessio a peccato, domus impassibilitatis, id est habitatio plenariæ reformationis, imitator Domini ex auxilio Domini, id est gratiosa et præclara imitatio Christi per adjutorium ejus.
Non modica vigilia indigemus quando corpus infirmatur, imo tunc indigemus grandi custodia ac vigilantia mentis et etiam corporis, quantum possibile est. Dæmones enim videntes nos in terra positos et jacentes, nec valentes uti virtuosa exercitatione tunc contra eos propter impotentiam et destructionem naturæ, conantur nos tunc dure atque crudeliter impugnare. Verumtamen eorum rabies moderate compescitur ab angelis sanctis. Et in his qui secundum mundum sunt, adhæret dæmon furoris et iræ, hoc est, mundani homines et prope mundum morantes præcipue impugnantur, dum infirmantur, a spiritu iræ, impatientiæ et furoris; interdum vero eisdem infirmantibus blasphemiæ dæmon adhæret, ut ad blasphemiam provocet eos. Porro his qui sunt extra mundum, insidiatur et assidet tyrannus, id est dæmon, gulæ et luxuriæ, si faciliter possunt necessaria obtinere; si vero morantur in aliquibus locis remotis et certativis, id est solitariis, in quibus acrior pugna imminet contra invisibiles hostes, et consolatione humana privatis, insidiatur eis spiritus acediæ et ingratitudinis.
Notavi lupum, id est rapacem spiritum, fornicationis apponentem laboranti ac infirmanti tristitias et dolores, et facientem in eodem motus concupiscentiarum et fluxus naturæ. Et quod fiebat erat stupendum videre: carnem bullientem delectatione concupiscentiæ atque libidinis, et vesane furentem in ipsis doloribus et afflictionibus nimiis. Et reversus ut visitarem infirmos, vidi deorsum positos in lecto jacentes, ab operatione (id est miseratione et inspiratione) divina et compunctione actos, id est motos et excitatos, et oblectatos et consolatos. Nimirum per infirmitatem quasi per increpationem quamdam inveni eos commutatos in melius: increpat namque Deus per dolorem in lectulo;12 et per consolationem divinam ac spiritualem repercusserunt, id est, patienter tulerunt ac superaverunt, afflictiones et dolores corporales, ita ut de cetero nollent ab infirmitate liberari. Et glorificavi per lutum emundantem et purgantem lutum, id est, Deum laudavi in operibus suæ pietatis quæ fecit in fragili homine quem ita purgavit.
Mens intellectualis penitus circumoperit intellectualem sensum: id est, intra se clausam tenet veram notitiam seu naturale judicatorium inter bonum et malum, puta synderesim seu conscientiæ lucem; vestit quoque hunc sensum corporis tegumento, vel aliis habitibus scientiarum ac virtutum eum perornat. Quem sensum in nobis exsistentem obscure et imperfecte, aut etiam vitiis offuscatum, et non exsistentem in nobis limpide et perfecte, non cessemus exquirere, id est reformare, consulere et audire. Illo enim apparente, ea quæ sunt extra desinent penitus spontanee propria operari, id est, vigente in nobis judicio synderesis, et lumine conscientiæ radiante evidenter in anima, cessabunt exteriora objecta ac incitamenta peccandi trahere ad peccata: synderesis quippe semper remurmurat malo, et conscientia dictat illud esse vitandum. Et hoc est quod quidam sapiens cognoscens ait:
Et divinum sensum invenies in te. Nam intellectualis hic sensus, est sensus divinus, quum sit participatio quædam scientiæ increatæ, cujus quædam imago et scintilla exstat synderesis.
Vita monastica, id est conversatio religiosa et observantia regularis, fiat in sensu cordis, id est in exercitatione, meditatione et reformatione interna, in operibus quoque, et sermonibus exterioribus, et cogitationibus circa agenda forinsecus, et gressibus corporis, spiritualibusque profectibus; si vero non fiat sic, jam non erit monastica, nedum dicam angelica, id est, ut non dicam quod non erit angelica, quum tamen debet esse angelica, imo et divina. Monachus ergo religiose habere se debet in occupatione interna, in verbis, in factis, in considerationibus agendorum ac vitandorum, atque in gressibus corporis: alioqui indignus est monachus appellari.
Aliud est providentia Dei, et aliud opitulatio, et aliud custodia, et aliud misericordia Dei, et aliud consolatio. Et illud quidem est in omni natura, hoc est, providentia Dei ad omnia se extendit; aliud vero, puta opitulatio, est in solis fidelibus, quibus præstantur quædam adminicula ac subsidia salutis (penes quæ attenditur opitulatio secundum quod modo accipitur) quæ infidelibus non præstantur; aliud autem, videlicet custodia Dei, est in vere fideliterque fidelibus, qui fide et opere exstant fideles, quos Deus custodit a peccatis, ne pereant; quartum autem, scilicet misericordia Dei, est in his qui serviunt ei: quia hoc ipsum est donum et miseratio Dei, quod ei servimus; ultimum vero, utpote consolatio Dei, manifestatur et ostenditur in diligentibus eum, qui copiosius consolantur a Domino. Verumtamen ista per quamdam appropriationem, non per præcisionem aut exclusionem, sunt intelligenda: imo omnia ista in eodem homine esse possunt.
Est quando alterius antidotum fit alteri letiferum, id est, quandoque contingit quod spiritualis medicina, correptio, disciplina uni fructuose exhibita, alteri esset nociva, si ei exhiberetur. Quod enim humilis, prudens et patiens gratanter suscipit, impatiens et superbus indignanter acciperet. Est etiam quum idem antidotum eisdem secundum proprium tempus prolatum, fit sanativum; iterum vero non in tempore suo prolatum, est poculum mortis: hoc est, interdum contingit quod spirituale remedium prosit quibusdam, quando impenditur eis opportuno loco et tempore; quod tamen fit eisdem mortiferum, si impendatur tempore inconvenienti. Dum enim quis turbatus, tentatus, passionatus est, ferre non potest quod æquanimiter toleraret dum exstat tranquillus; aliqui quoque gratanter susciperent in secreto quod moleste ferunt in publico.
Vidi severum medicum, id est durum et indiscretum prælatum, graviter et importune afficientem ignominiis infirmum, conquassatum, hoc est subditum spiritualiter læsum ac debilem, et nil amplius conciliantem ei, id est, procurantem tali infirmo, nisi desperationem. Et vidi medicum chirurgum medentem per ignominiæ invectionem, hoc est, medicinaliter curantem per moderatam increpationem, cor elatum et tumens, et evacuantem ab ipso corde elato omnem saniem, id est universam superbiæ et vitiorum ex ea nascentium corruptionem.
Nempe vidi eumdem infirmum bibentem aliquando obedientiæ medicinam, hoc est, præceptum sui superioris benevole acceptantem et fideliter exsequentem, propter purgationem sordis, id est, ob hoc ut per talem medelam purgaretur a sordibus suis; et vidi eum motum et circumquaque ambulantem, et non dormientem, hoc est, consideravi quod per obedientiæ medicinam fuit curatus, ita quod ad opera virtutum alacriter movebatur, atque ex omni parte occupavit se fructuose, nec dormivit somno negligentiæ et torporis. Quandoque vero vidi habentem oculum infirmatum, hoc est visum interiorem per pravam affectionem ac vitia obscuratum, et quiescentem in sua excæcatione; vel « quiescentem », id est, a præteritis culpis cessantem. Et vidi eumdem postea perseverantem in silentio absque colloquio hominum, et non dormientem per cordis ignaviam, ita quod per observationem silentii rediit ad salutem, considerando propriam læsionem. Ideo loquitur Isaias:13 In silentio et spe erit fortitudo vestra.14 Qui habet aures audiendi, audiat, intelligendo ista prudenter.
Quidam, ut ita dicam, habent se inclinabiliter natura, id est ex naturali et ingenita dispositione ac aptitudine, circa continens aut abstinens, aut circa remotionis tranquillum, aut castum, aut non præsumptuosum et confidens, aut circa compungibile mire seu facile: hoc est, quidam ex prætacta naturali aptitudine valde inclinantur ad actus continentiæ aut abstinentiæ, aut solitariæ vitæ, aut castitatis, aut confidentiæ humilis, non præsumptuosæ, aut compunctionis mirabiliter promptæ ac facilis, aut etiam ad plura vel ad omnia ista. Unde vero hoc habeant, id est ex quibus determinatis et proximis ac propriis causis, non novi in speciali, quamvis in generali constet quod tam ex providentia Dei, quam ex quibusdam naturalibus causis. Neque enim didici curiose agere, et dona Dei elatione exquirere, id est superbe scrutari. Et sunt alii habentes suam naturam naturaliter resistentem eisdem actibus virtuosis et contra agentem ad ista opera bona, qui scilicet naturaliter inclinantur ad vitia eis contraria, utpote ad incontinentiam, gulam, inquietudinem, et inferentes sibi ipsis vim secundum virtutem, id est, conantes pro posse ad exstirpandum vitia ad quæ experiuntur se pronos, atque ad obtinendum virtutes malis istis oppositas. Qui et si ad tempus succumbunt tentationibus et peccatis, attamen magis accepto, id est, laudo et approbo, eos ut violentatores naturæ, id est tanquam pugnatores fortissimos qui cum saluberrima violentia vicerunt se ipsos, et reformaverunt naturales suas inclinationes ita corruptas: qui tanto sunt laudabiliores, quanto plus inclinati erant ad vitia, et quanto laboriosius vicerunt se ipsos.
Noli, o homo, altum sapere et extolli de divitiis spiritualibus acquisitis sine labore atque dolore, id est cum parvo labore modicoque dolore: non enim quis proficit aut Dei gratiam acquirit sine omni labore et contritione. Nam dator donorum prænoscens multam læsionem et infirmitatem et perditionem tuam, quas incurristi ante gratiosam Dei præventionem, aut incurrisses nisi Deus misericorditer te prævenisset, voluit te salvare saltem particulariter, id est partim et aliqualiter, præventionibus quæ sunt sine mercede, hoc est per pias gratiæ visitationes et compunctiones, quæ non habent mercedem tam magnam ut devotæ affectiones et reformationes difficulter obtentæ: ideo salvatur per eas quis « particulariter », non tam plene. Verumtamen absolute loquendo, quicumque perfectius diligit Deum et ex majori caritate servit eidem, melior est et plus meretur de præmio essentiali. — Disciplinæ et enutritiones et studia et adinventiones quæ sunt ex parvitate, id est ex pusillanimitate, congrediuntur, id est, contra nos pugnant, aut et contrariantur nobis crescentibus in virtute et conversatione monastica.
Angelus est lumen monachis: illuminat enim mentes eorum. Conversatio autem monastica est lumen omnium hominum: nam universos ædificat, estque bonus odor Christi in omni loco.1516 Monachi igitur agonizent, id est laborent, fieri typus et forma, id est exemplar virtutum ac norma justitiæ, universis hominibus, nemini dantes ullam offensionem in aliquo in his quæ loquuntur et operantur.1718 Si enim lumen tenebræ fiat, id est, si conversatio religiosorum fiat reprehensibilis, ergo tenebræ, videlicet homines sæculares secundum mundum conversantes, quantum tenebrescent?19 quasi dicat: Utique valde peccabunt.20
Si ergo, o obedientes, mihi obeditis, magis vero qui mihi obedire vultis, dico vobis: bonum est nos non variare nec partiri neque dividere nosmetipsos, id est, expedit nobis ut non simus instabiles, nec loca mutemus, neque ab invicem separemus nos, nec dividamur a via virtutum. Nostis autem miserabilem animam nostram esse congressam ad pugnandum cum mille millibus et decies millenis millibus inimicis, id est contra innumerabiles dæmones. Non enim sufficimus discere ab aliis seu totaliter invenire ex nobis ipsis universas illorum malignitates atque astutias.
Trinitate sancta contra tria nos armemus, id est, fide, invocatione et ope supergloriosissimæ Trinitatis muniamus nos contra tres hostes nostræ salutis, qui sunt, diabolus, mundus et caro; vel « contra tria » vitia cordis, oris et operis; seu contra concupiscentiam carnis, quæ contrariatur voto castitatis, contra concupiscentiam oculorum, quæ contrariatur voto paupertatis, et contra superbiam vitæ, quæ opponitur voto obedientiæ. Alioqui conciliabimus nobis ipsis vere multos labores, præsumendo quod nostris viribus prævalere poterimus.
Si Israel noster, qui convertit mare in aridam, desiccando concupiscentias carnis et expellendo flumina21 vitiorum, id est mens nostra, fiat vere in nobis Deum videns, contemplando eum per fidem formatam ac sapientiam, pertransibit penitus ipsum mare absque fluctibus, id est, cum tranquillitate interna evadet ac vincet abundantiam tentationum et vitiorum, et in aqua lacrimarum videbit Ægyptios suffocatos, id est, per luctum salubrem adspiciet dæmones victos. Illo autem, videlicet Israele nostro seu corde illuminato Deum contemplante, non peregrinante, id est non exsistente, in nobis in peregrinatione hujus exsilii per prædominationem super sensualitatem; vel « illo », utpote Deo, « non peregrinante », id est non exsistente, « in nobis », instar peregrini per visitationes interpolatas: quis sustinebit sonos fluctuum, id est impetus passionum et motus concupiscentiarum, ejus, videlicet carnis hujus?
Si Dominus surrexerit in nobis per actionem, hoc est, agiles nos fecerit in operibus vitæ activæ per gratiam suam, dispergentur inimici ejus, id est, peccata et dæmones repellentur a nobis;22 et si per contemplationem appropinquaverimus ei, odientes eum et nos, puta diaboli, fugient a facie ejus et nostra.
Festinemus discere divina sudoribus magis et labore ac dolore, et non exili sermone vel lectione, id est, studeamus a Deo unctionem et illuminationem acquirere virtuosis exercitiis viriliter insistendo, salubriterque dolendo ex dilatione gloriæ, ex dominicæ passionis compassione, ex propria culpa et defectuositate, et non solum aut principaliter ex humana allocutione et transitoria lectione. Non enim verba sed opera, in tempore exitus, est, id est, contingit et oportet, ostendere: non quod de verbis non exigetur ratio, sed quoniam verba sola non sufficiunt ad salutem, et item quoniam opera bona principaliter exiguntur.
Qui audiunt thesaurum esse absconditum in aliquo loco, cum magna inquisitionis fatigatione hunc quærunt; inventum vero cum labore et dolore, custodiunt, id est, thesaurum quem invenerunt cum labore et dolore, custodiunt diligenter; vel thesaurum inventum custodiunt cum labore et dolore, ne eum amittant per furtum aut vim seu alio modo. Qui enim ditescunt sine fatigatione, dispergunt faciliter suas divitias. Hoc est quod legitur: Substantia festinata minuetur;23 quæ autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur. Per hæc auctor vult dicere et docere, quod sapientiam debemus exquirere sicut thesaurus inquiritur, et quod expedit nobis paulatim ac laboriose obtinere a Deo optatum profectum, ne ex facilitate exauditionis dona Dei parvi pendamus.
Grave ac difficile est ut præsumptiones supervincamus, id est, prævalendo fortiter superemus. Qui vero non desinunt adhuc apponere eisdem, præsumptionem præsumptioni addendo, desperaverunt se ipsos, aut nihil profecerunt in subjectione et obedientia. Nempe novi quia omnia potest Deus: nihil enim impossibile est ei. Idcirco debemus in ipso confidere, non de nobis præsumere.
Interrogaverunt me quidam verbum Dei grave ad discernendum, id est difficile ad judicandum de veritate ipsius, et secundum me omnes superexcedens, id est, meo judicio transcendens alias quæstiones in difficultate, vel omnium capacitatem et notitiam communiter vincens, et in nullo librorum qui pervenerunt ad me contentum. Dicebant enim: Quæ sunt proprie distinctæ progenitæ, id est filiæ, octo cogitationum? Aut quæ ex tribus præcedentibus, id est principalibus illis progenitis, exstat mater cujuslibet reliquarum quinque?
Ego vero ignorantiam meam allegans ad interrogationem illam laudabilem, ita didici a sanctissimis viris illis: Mater fornicationis est gula; mater vero acediæ est avaritia et gloria vana; tristitia vero inordinata, quæ mortem operatur, est germen trium, sicut et ira, hoc est, tristitia ista oritur tam ex acedia quam ex avaritia et vana gloria;24 rursus quoque vana gloria est mater superbiæ.25 Ista superius exposita sunt.
Ego vero rursus respondens, locutus sum ad illos sempiterne memorandos, id est æterna memoria dignos apud Deum et omnes electos, deprecans discere et germina, et quæ cujus exsistunt partus, id est, rogans illos ut docerent me quæ vitia producantur ex principalibus culpis illis, et qui « partus » seu filiæ sint singulorum. At illi a vitiis mundi et impassibiles, hoc est in passionibus reformati perfecte, docuerunt me valde benigne, dicentes non esse ordinem aut intellectum, hoc est ordinationem legitimam aut sapientiam salutarem, in imprudentibus et insensatis hominibus, sed omnem inordinationem et seductionem: idcirco certus ordo quo diversa vitia ex eis procedunt, assignari non potest semper in particulari aut regulariter. Et ipsi beati Patres persuadentes hoc congruis persuasibilibusque exemplis, dixerunt proponentes in medium plurimas declarationes: ex quibus aliquas ordinabo in præsenti sermone, quatenus ex illis illuminemur et doceamur de reliquis. Quale aliquid dicam:
Risus importunus aliquando gignitur ex fornicatione et crapula; quandoque vero ex vana gloria, quum aliquis in se ipso irreligiose jactanter extollitur; interdum autem gignitur ex deliciis et vaniloquiis, et ex malignitate, quum alium quis irridet, et inde ridet; aliquando vero ex dæmoniis reducentibus ad memoriam aliqua vana, ludicra et burdosa, ex quorum recordatione homo impellitur ad ridendum etiam in divino Officio. Quandoque multus somnus causatur ex deliciis præcedentibus, seu desiderio carnalis repausationis in quantum delectabilis reputatur, et ex repletione; aliquando vero ex jejunio, præsertim quum jejunantes extolluntur de jejunio suo, propter quod diabolus permittitur somnum augere in eis; aliquando vero causatur ex acedia, aliquando ex natura, id est ex causa pure naturali, secundum quod unus ex naturalibus suis præ aliis ad somnum dispositus est. Multiloquium quoque aliquando oritur ex vana gloria, aliquando ex ingluvie ventris, quandoque ex stultitia et alienatione mentis, interdum ex agitatione dæmonum instigantium ad fabulandum.
Insuper acedia aliquando gignitur ex aliorum deliciis, interdum ex privatione timoris Dei, aliquando ex quiete carnali et multiloquio. Blasphemia autem est proprie germen, id est effectus seu proles, superbiæ; multoties quoque est ex hoc quod non cavemus judicare proximum in id ipsum, id est de peccato in quo ipsimet culpabiles sumus, aut ab importuna invidia dæmonum. Est etiam quandoque ex impatientia vehementique ira. Duritia cordis quandoque est ex saturitate, sæpius vero oritur ex insensibilitate, qua nihil spirituale aut salubre animo sapit, et ex eo quod diligimus aliquid vitiose. Denique aliquid vitiose diligere, oritur quandoque a fornicatione, aut vana gloria, aut avaritia, aut a gula, atque ex aliis multis. Rursus malignitas est a propria reputatione et elatione et confidentia sui, et a furore et ira. Hypocrisis est ex arrogantia, qua quis cupit honores, et ex desiderio complacendi hominibus, et ex regulatione aut complacentia propriæ voluntatis, et ex amore laudis, non ex amore sanctitatis.
Horum autem contraria ex contrariis generantur. Et ut non multa dicam (deficiet enim me narrante tempus, si exquirere volo unumquodque per singula), humilitas est proprie interemptrix vitiorum omnium prædictorum: quam qui possident, omnia vitia illa vicerunt.
Genitrix omnium malorum est delectatio concupiscentiæ et malignitas. Quas qui intra se tenet, Dominum non videbit: nihil quippe proderit nobis, quantum ad consecutionem salutis, depositio prioris, videlicet delectationis concupiscentiæ, præter depositionem secundæ, puta malignitatis.
Exemplum timoris Dei quis acceperit ex principibus et bestiis: hoc est, considerando quantum homines metuant principes terrenos et bestias quasdam sibi occurrentes, perpendere possumus quantum debeamus Deum timere. Sed amor corporum fiat tibi typus, id est exemplar et forma, desiderii ad Dominum: id est, ex vehementia carnalis amoris quo multi afficiuntur ad carnem alterius videndam, palpandam et cognoscendam, attende cum quanto fervore debeas Deum desiderare, qui est infinite desiderabilior cunctis creatis. Nihil enim nos prohibet facere exempla virtutum et ex contrariis, id est ex actibus vitiosis.
Generatio præsens graviter malignatur, et tota repleta est elatione, vanitate atque hypocrisi. Si hoc ita fuit tempore Climaci hujus, quid opinari oportet de generatione temporis fæcis istius? Nempe in corporales labores nostrorum antiquorum Patrum conscendens, hoc est, hæc generatio attingens hujusmodi labores Patrum nostrorum veterum, eorum vero charismatibus non est digna habita, id est, per se non meruit tantam abundantiam divinorum charismatum quæ fuerunt in Patribus nostris, nec exstitit digna hujusmodi donis.
Equidem arbitror, nequaquam aliquando tanquam nunc charismatibus indigentiam habuisse naturam, hoc est, puto quod genus humanum nunquam sub evangelica lege tantum indiguit gratiis Dei ut nunc, propter ruinam et infrigidationem multorum. Et merito patimur spiritualem istam penuriam, quoniam Deus manifestatur apparens non laboribus, sed simplicitati et humilitati, id est, non per exteriores labores præcipue, sed per columbinam simplicitatem et intimam humilitatem, acquiritur illuminatio, contemplatio et gratiosa præsentia Dei. Et si virtus Domini in infirmitate perficitur (nam et virtus a Deo infusa exercetur et consummatur per patientiam in adversis), itaque non replebit Dominus humilem operatorem, id est humiliter obedientem?26 quasi dicat: Utique Deus implebit eum donis gratiæ ac virtutum.
Quando aliquem pugilem (id est fidelium ministrorum ac militum) Jesu Christi videmus corporaliter afflictum, non satagamus ex malignitate addiscere judicium, id est causam, suæ infirmitatis, suspicando et arbitrando quod propter sua peccata ita plagatus sit; sed potius suscipientes eum tanquam proprium membrum, et velut commilitonem nostrum et militem Christi in pugna contra aciem vitiorum plagatum ab invisibilibus hostibus: « suscipientes » itaque « eum », caritate simplici et sine malignitate curemus eumdem a sua afflictione, tentatione seu culpa, orando, hortando, corripiendo, corrigendo et informando, exemplariterque vivendo.
Est infirmitas propter purgationem offensionum, id est, quædam infirmitates infliguntur ut per eas nostra purgentur peccata, et est ad humiliandum sapere nostræ prudentiæ, id est, quædam infirmitas ordinatur ad exstirpandum extollentiam scientiæ nostræ inflantis. Bonus et optimus et superbonus rex ac Dominus noster quum viderit aliquos otiosos et ad virtutum exercitia pigriores, de cetero humiliat carnem eorum sæpius per infirmitatem, quasi per remissiorem exercitationem: nam exercitatio illa infirmitatis est minus periculosa et tolerabilior quam diabolica tentatio et aliæ quædam tribulationes et persecutiones. Est autem quando, hoc est interdum Deus per adversitatem, emundat animam a vitiis cogitationibusque malignis.
Universa nobis accidentia, utpote prospera seu adversa, sive visibilia sive invisibilia, contingit suscipere virtuose, et vitiose, ac medie, id est indifferenter. Dum enim suscipimus adversa patienter, suscipimus ea virtuose; quando impatienter, tunc vitiose; quando autem suscipimus ea tanquam aliquid naturale sive fortuitum, et inde non perturbamur, neque ad finem salubrem referimus ea, tunc suscipimus ea indifferenter ac medio modo: similiter dum prospera cum gratiarum actione suscipimus, virtuose suscipimus ea; dum vero ex eis extollimur, vitiose hoc agitur. Hinc subditur: Vidi tres Fratres damnum sustinentes: et ille indignatus est, impatienter ferendo; iste vero permansit absque tristitia, tanquam naturale et solitum aliquid passus; hic autem gaudium multum lucratus fructificavit, id est, cum spirituali lætitia sustinens, copiosam meruit gloriam.
Vidi ab agricultoribus unum semen seminari, id est a diversis Christifidelibus in vinea Dei (quæ est Ecclesia) laborantibus unum et idem opus fieri; sed unusquisque agricolarum illorum possidebat propriam intentionem: et ille quidem ut sua debita solveret, id est, unus eorum bonum egit ut præceptum impleret; iste vero ut thesaurizaret sibi divitias spirituales, et dives fieret in operibus bonis; hic autem ut donis regem honoraret, id est, Deo servivit propter infinitam et propriam honorabilitatem ipsius. Primum horum est servorum fidelium; secundum est mercenariorum (si tamen referatur ad debitum finem, est proficientium); tertium est amicorum et perfectorum.
Alius facit bonum ut captet laudem a prætereuntibus, puta a proximis morituris ac defluentibus, super bona opinione, id est de bona fama quam acquirit faciendo bona opera ex genere. Iste miser sequitur Pharisæos et viles fatuosque hypocritas. Alius vero, ut tribulatione affligat inimicum suum zelantem et æmulantem: et hoc bonum est, si de invisibili hoste intelligatur; si autem de homine, malum est, quum debeamus facere bona ut proximos ædificemus, non ut eos tribulemus. Hic autem, ne quasi otiosus improperia ab hominibus patiatur: quod est facere bonum ex timore servili, carnali, humano; nec est meritorium apud Deum.
Istæ sunt appellationes, id est nomina, imo et res significatæ per voces, seminis agricultorum, id est, isti sunt actus virtuosi eorum qui in agro et vinea Christi laborant, videlicet: jejunium, abstinentia, vigiliæ, eleemosynæ, ministrationes, id est fraterna vel Dei obsequia, et his similia.
Et sic Fratres extorqueant a se ipsis labores prompte in Domino, quemadmodum haurientes aquam ex fontibus prompte hoc faciunt. Tunc utique seminabunt bene. Est autem quando latenter haurimus ranam simul cum aqua dicta: ita et operantes virtutes perplexas, id est aliquid periculositatis annexum habentes in actibus suis, propter mala quæ eis frequenter faciliterque miscentur, multoties exsequimur simul cum eis malitias non apparenter, sed occulte. Quale aliquid dicam:
Hospitalitati gula simul inseritur; caritati fraternæ miscentur familiaritates carnales, nociva colloquia et fornicatio; discretioni se miscent versipellitas, astutia et reputatio propriæ sufficientiæ; prudentiæ miscetur malignitas; mititati, segnities, adulatio linguæ, otiositas, gravitas. Hoc sic accipi potest, quod quatuor vitia ista mansuetudini inseruntur; potest quoque sic legi et accipi, quod « linguæ », id est affabilitati, conjungitur « adulatio », et « otiositas » gravitati seu maturitati. Justitiæ admiscentur zelus amarus et discretus, contradictio, complacentia ac regulatio propriæ voluntatis, duritia et inaudientia, id est inobedientia: quæ omnia sæpe assumunt apparentiam quamdam justitiæ. Silentio sociantur tumor docendi, id est superba pronitas ad docendum, judicium temerarium, displicentia irrationabilis in factis aliorum, insufferentia loquentium, amaritudo et indiscretio. Non ergo reputemus silentium nostrum, nisi vitemus hæc omnia mala. Gaudio spiritus, id est gaudio spirituali, se commiscent elatio, jactantia et propria reputatio; spei miscentur pigritia, negligentia, tepiditas contritionis et pœnitentiæ; caritati iterum inseritur judicare proximos; remotioni solitariæ copulantur acedia, otiositas, vel exercitium inconveniens ac inutile; castitati, arrogantia et amaritudo; humilitati, silentium inconveniens tempore conculcationis justitiæ, id est, quando defendenda est ipsa justitia verbo ac opere, et confidentia propria. Denique universis virtutibus his vana gloria concomitatur, tanquam commune collyrium excitans et quasi ungens sive illuminans ad agendum, magis vero tanquam letiferum poculum, id est potio venenosa omnem actum bonum corrumpens.
Postulantes aliquid Dominum et non exauditi ab eo in longis temporibus, non contristemur de hoc quasi ex diffidentia aut pusillanimitate, quoniam Dominus vellet, quantum in se est, omnes homines mundari a vitiis in uno momento temporis, sed ex rationabilibus causis differt exaudire, prout sapientia atque justitia ejus dictant.
Omnes postulantes et non reportantes ex Deo postulationes, id est orationum suarum auditiones, non suscipiunt postulata penitus propter unam, id est aliquam, harum causarum : vel quia ante tempus petunt : non quia semper orandum non sit, sed petunt antequam Deus exaudire decrevit, ideo differt; ipsi tamen interim utiliter orant; vel quia petunt indigne, utpote vago corde et absque reverentia, et vane gloriose, præsumendo de meritis suis; vel quia suscipientes, futuri erant in superbiam extolli, hoc est, si exauditi fuissent, superbissent, aut deinceps negligenter vivere erant futuri post petitionis suæ possessionem, id est exauditionem.
Neminem arbitror hæsitare, quod dæmones et vitia recedunt ex anima aliquo tempore, aut et continue, id est statim ac simul: quod intelligendum est de anima pœnitente atque tentata. Quot vero modis fiat recessus horum (videlicet dæmonum et vitiorum) a nobis, id est, quot modis discedant ab anima, sic pauci sciunt, id est, pauci ex nostra doctrina, vel pauci ex nostra societate.
Recesserunt vitia a quibusdam, non solum fidelibus, sed etiam infidelibus, præter unum, quod replet locum universorum, utpote præter superbiam, quæ radicaliter continet in se vitia universa; illo solo vitio in hominibus relicto, tanquam principante et primatum tenente in malis, id est inter peccata, quod et projectum est de cœlo subtus.27
Consumitur materia, id est congeries vitiorum, igne divino consumpta: caritas enim operit multitudinem peccatorum. Itaque silva vitiorum eradicata et anima expurgata, obdormiunt de reliquo vitia, id est, esse cessant in anima tali, præsertim peccata mortalia, nisi iterum ea contraxerimus alicubi propter cœnosam et materialem conversationem, id est per occupationem terrenam, et vitam carnalem, et negligentiam in divinis.
Dæmones voluntarie recedunt a nobis, præparantes nos degere, id est, conantes ad hoc ut vivamus, sine sollicitudine et cautela ac studio spirituali, ut superveniendo repetentes rapiant miseram animam nostram, ut negligentem et incustoditam vincant, et jugo suæ captivitatis subjiciant.
Novi et aliam subtractionem bestiarum, id est alium recessum dæmonum quo subtrahunt se a nobis. Nam postquam fecerunt animam perfecte assuescere moribus pravis, et vitiis eam qualificaverunt usque ad summum, cernentes animam jam factam insidiatricem sui ipsius per se et impugnatricem, ita quod habitibus et consuetudinibus vitiosis in se exsistentibus incitatur et agitatur ad peccandum assidue, tunc recedunt, ut anima quasi secura totaliter pereat. Et hujus rei exemplum sunt parvuli: etenim post longam consuetudinem qua ubera diu suxerunt, jam sine ubere exsistentes, utpote nutrice privati, proprios digitos sugunt, id est, ori imponunt ut sugant. Conformiter anima ex consuetudine peccandi provocat se ipsam ad mala.
Novi et quintam impassibilitatem a passionum impugnatione immutantem, consistentem in anima ex multa simplicitate atque laudabili puritate. Justum enim est adjutorium talium a Deo, qui salvos facit rectos corde, et insensibiliter eos commutans, liberat eos a malis, hoc est, per internam alterationem qua eorum corda compungit salubriterque immutat, præservat aut eripit eos a passionibus et peccatis, ita quod eorum immoderationem non sentiunt. Protegit enim Dominus gradientes simpliciter;28 et justitia simplicis diriget viam ejus.29 Quia et parvuli nudati et exspoliati minus cognoscunt, id est, non multum advertunt suam nuditatem et exspoliationem.
Malitia aut vitium non est naturaliter in natura rationali, loquendo de natura integra, non violata, prout a Creatore est instituta. Ideo subditur: non enim vitiorum creator est Deus. Unde vitium seu peccatum est recessus a ratione, ordine ac naturali institutione; et ipsa voluntas creata, secundum quod est ex nihilo et de se defectiva, est radix et origo peccati. Sed multæ virtutes naturales a Deo in nobis sunt factæ. Ex quibus manifestæ sunt istæ: misericordia, quoniam et Ἕλληνες sunt compassivi; amor, quoniam et irrationalia animalia pluries invicem lacrimantur, id est tristantur, super defectione privationis, hoc est, propter hoc quod vident consortes suæ speciei deficere ex privatione necessariorum; fides, omnes enim parturimus eam ex nobis ipsis, id est, naturaliter exigimus ab invicem fidem, et sola fide tenemus quod ille aut ille sit pater noster aut avus; spes, quia et qui redimur a temporali afflictione, et qui mutuo commodamus, et qui navigamus ac seminamus, meliora speramus.
Circa ista sciendum, quod quidam dixerunt virtutes atque scientias esse hominibus concreatas, etiam secundum distinctionem suorum habituum. Alii verius docuerunt, quod nobis innatæ sint secundum habitus quosdam confusos, indeterminatos ac generales, et quantum ad aliquam inchoationem ac aptitudinem: et istud auctor modo insinuat, quoniam misericordia, fides, amor et spes de quibus jam loquitur, non sunt virtutes, quum insint et brutis; sed ostendunt quod in hominibus sit inchoatio atque habilitas ad veras virtutes quæ istis nominibus designantur et appellantur. Juxta quem sentum subjungitur:
Igitur sic ostensum est, quod caritas naturalis virtus exsistit in nobis. Caritas qua Deum proximumque diligimus, est virtus theologica, supernaturalis, infusa; sed dicitur « naturalis », quia naturæ rationali conveniens est, et ipsa natura inclinationem habet ad eam. Et ipsa est conjunctio et vinculum, id est virtus unitiva cum Deo et conservativa mentis in eo, et est plenitudo legis, sicut ait Apostolus:30 Plenitudo legis est dilectio.31 Igitur virtutes non sunt longe a natura, quum sint ei tam convenientes et inchoatæ in ea. Confundantur ergo confusione salubri ad pœnitentiam, et erubescant de suo errore, allegantes impotentiam super operatione earum, id est, qui dicunt quod impossibile sit homini virtutum opera exercere.
Super naturam sunt castitas, inirascibilitas, id est mititas, humilitas, oratio, jejunium, vigiliæ incessabilisque compunctio: quia virtutes et actiones istæ secundum quod in evangelica lege præcipiuntur aut consuluntur, sunt infusæ aut supernaturali ope Spiritus Sancti exhibitæ, nec ad eas sufficiunt naturalia sola, quemadmodum nec ad ceteras virtutes et actiones meritorias. Harum virtutum et actionum quarumdam quidam homines sunt magistri, aliarum vero angeli, aliarum autem ipse Deus Verbum est magister et dator. Certum est quod omnium virtutum et actionum istarum magister principalis et dator efficiens sit Trinitas Deus, quum et Isaias loquatur:32 Domine, dabis pacem nobis; omnia enim opera nostra operatus es in nobis. Propter quod orat Psalmista: Doce me facere voluntatem tuam;33 et, Doce me justificationes tuas.34 Similiter, tam angeli sancti quam homines possunt hortari ac informare nonnullos ad prædictas virtutes et actiones. Idcirco auctoritas ista intelligenda est per quamdam appropriationem.
In comparatione malorum oportet nos quod levius est eligere. Hoc est quod communiter dicitur: Inter duo mala minus malum est eligendum. Quale est, quod plerumque stantibus nobis in oratione, Fratres ad nos veniunt, et alterum duorum necesse est facere, scilicet, aut orationem relinquere, id est interrumpere, aut Fratrem sine responsione dimissum contristare. Major est caritas oratione, quæ est actus virtutis moralis, videlicet latriæ, qua valde præstantior est caritas, utpote virtus theologica, et inter theologicas summa. Ideo oratio in tali casu est magis interrumpenda, præsertim si Frater exspectare non possit, et oratio sit supererogationis, non debiti; alioqui aliter esset agendum. Ista quidem est particularis, id est, oratio versatur circa obtinendum aliquid pro orante, aut est pro parte communitatis frequenter, quamvis quandoque fiat pro omnibus; illa vero, videlicet caritas, comprehensiva est omnium, quia ad universos, etiam inimicos et infideles, se extendit, et confitetur, id est, movet ad confessionem laudis divinæ, et ad confitendum ea quæ fidei sunt, pro communi bono Ecclesiæ, quod præfertur bono particulari.
Rursus, quum adhuc juvenis essem, veniens aliquando in villa et sedens in mensa, unanimiter comprehensus sum, id est simul concorditerque tentatus, a cogitationibus gulæ et gloriæ vanæ, ita quod cogitatio gulæ suggessit ut multum comederem, cogitatio vanæ gloriæ, ut parum, quatenus sobrius reputarer. Timens ergo insanam gastrimargiæ prolem, id est irrationabilem cogitationem seu fœditatem ex gula conceptam, victus succubui magis vanæ gloriæ, modicum comedendo ex affectu laudis et reputationis humanæ. Verumtamen in tali tentatione et casu utrumque malum est superandum, ut cogitationi malæ resistat atque prævaleat virtus sobrietatis, cogitationi autem vanæ gloriæ sancta humilitas, sicque sobrie quis manducet propter Dei honorem propriamque salutem.
Novi ego, dæmonem gulæ plerumque in juvenibus vincere eum qui est initium dæmonis vanæ gloriæ, id est ipsum spiritum qui tentat originaliter seu principaliter de gloria vana: sicque « initium dæmonis vanæ gloriæ » est ipse dæmon initians vanam gloriam seu primordialiter ad eam instigans. Et rationabiliter dico istud. Apud eos enim qui in mundo sunt, radix omnium malorum est avaritia, apud monachos vero gula.35
In spiritualibus viris sunt plerumque quædam minima vitia derelicta dispensative a Deo, ut maxime vituperantes se ipsos propter exilia quædam, scilicet parva ac venialia, quæ sunt sine delicto notabili ac mortali, possideant divitias humilitatis imprædabiles, id est, actiones et merita copiosa humilitatis inamissibiliter servent.
Degentem, id est, commorantem et viventem, sine obedientia et subjectione sub Patre spirituali, non contingit humilitatem possidere in proæmiis, hoc est in principio suæ conversionis; quoniam omnis qui discit artem industria atque arbitrio propriæ voluntatis, phantasticatur, id est illuditur. Hoc secundum communem legem est verum: verumtamen Deus interdum per gratiam specialem aliter facit, et fecit multoties in quibusdam, quemadmodum in beatissimo Paulo primo eremita, et felicissima illa Maria Ægyptiaca.
In duabus generalissimis virtutibus Patres determinant, id est, principaliter constituunt et consummari affirmant, vitam activam: et rationabiliter dicunt hoc. Deinde innuit quæ sint illæ virtutes. Nam una earum est interemptiva concupiscentiarum et delectationum carnalium. Hæc est temperantia, per quam delectationes gustus et tactus refrenantur. Alia vero internecionem muniens humilitate, certam fecit eamdem. Hæc est obedientia, quæ mortificationem concupiscentiarum ac delectationum humili subjectione confirmat securamque efficit. Propter quod et luctus duplex, id est, duplicem habet effectum, tanquam exsistens aliquid peccati interemptivum, et humilitatis effectivum. Luctus quippe pœnitentiæ delet culpam, et sui ipsius humiliationem seu humilitatis augmentum meretur: imo ex attritione fit sæpe per luctum contritio, et tunc luctus humilitatem veram procurat.
Piorum est omni petenti tribuere id quod petunt, si rationabiliter petant et aliunde nil obstet, quum Christus locutus sit: Omni petenti te, tribue. Illorum vero qui sunt magis pii est tribuere etiam non petenti. At vero ab auferente non repetere36 ea quæ abstulit, maxime quum possint ea repetere hi quibus ablata sunt aliqua, proprium est tantummodo impassibilium, hoc est, solis perfectis id convenit, qui a passionibus reformati sunt plene. Verba hæc in Evangelio sunt contenta, et ibi diffuse exposita sunt.
In omnibus vitiis et universis virtutibus ubi, id est in quibus, sumus exquirentes, hoc est, perscrutantes et discutientes, nos ipsos, non cessemus examinare utrum in principiis, aut in medietate, vel in fine. Hic supplendum est aliquid, ut sit sensus: «Non cessemus examinare utrum» in actionibus nostris incepit ratio virtutis aut vitii statim a principio actionis, vel in prosecutione, aut in fine. Quandoque enim quod bene inceptum est, in prosecutione per vanitatem aut alterius vitii admixtionem corrumpitur aut fuscatur, interdum vero in fine; et mixta hæc oportet magis aut minus pœnitere, atque de cetero diligentius se habere.
Omnia prælia dæmonum quæ sunt contra nos, constituuntur ex his tribus causis, hoc est, ex aliqua harum trium causarum fiunt, videlicet: aut ex amore concupiscentiæ et delectabilium: quod contingit quando dæmones tentant nos eo quod videant nos inclinari ad oblectamenta sensualitatis et pronos esse ad concupiscentias; aut ex superbia: quod fit quando propter superbiam nostram tentari permittimur; aut ex invidia dæmonum contra nos. Ad quas tres causas tentationum ceteræ reducuntur. Et ultimi quidem, qui ex sola dæmonum invidia impugnantur, beati sunt jam in spe ac merito abundante, quum sint multum virtuosi; primi vero, qui tentantur ex amore concupiscentiæ, inutiles sunt usque in finem, utpote passionati, nisi emendent se; medii autem, qui ex superbia impugnantur, sunt omnino miserrimi, quum sint filii infelicissimæ elationis: cui si restiterint et Deo auxiliante prævaluerint, incipiunt beatificari.
Est quidam sensus, magis vero affectio et habitus, portator doloris aut amator dolorum dictus: a quo quis captus, non amplius formidabit aut aliquem dolorem avertet. Sensus iste dolorosus, qui potius dici potest affectio, est habitualis atque assidua recordatio passionum et omnium quæ Salvator pro nobis sustinuit, dolorosa quoque ac jugis consideratio divini judicii, futuri supplicii, præsentis exsilii, imo et peccatorum nostrorum, itemque periculorum et laqueorum quibus expositi sumus. Iste sensus est « portator doloris » et « amator » ipsius, quoniam facit nos omnem salubrem dolorem, afflictionem ac gemitum æquanimiter ferre, imo et affectare : « a quo » sensu qui « captus » est, id est qualificatus ac habituatus, non timebit de cetero aspera et adversa, nec ullum pium « dolorem » repellet a se. Animæ martyrum tentæ, id est repletæ, eodem sensu, sempiterne, hoc est indesinenter ac jugiter in hac vita opportune, contempserunt cruciatus, eos non metuendo nec fugiendo.
Aliud est custodia cogitationum, et aliud observantia mentis. Quantum distat ortus ab occidente, in tantum secunda, videlicet observantia mentis, laboriosior et altior est priore, id est custodia cogitationum. Quid ergo est horum utrumque? Dicendum, quod « custodia cogitationum » est cogitationes illicitas evitare et bonis cogitationibus stabiliter immorari; « observantia » autem « mentis » est ipsam mentem ab omni inordinato affectu et evagatu servare immunem per jugem elevationem et defixionem ejus in Deum, ita ut nec formas nec species impertinentes admittat sive recipiat.
Aliud est orare contra cogitationes, et aliud est contra respondere et loqui eis, et aliud est eas vilipendere et superponi. « Contra cogitationes orare » est Dominum invocare pro gratia et virtute fugiendi et abjiciendi cogitationes illicitas: quod est infirmorum et incipientium. Porro cogitationibus « contra respondere et loqui » est eas rationabiliter confutare et eas abjicere considerando indecentiam earumdem: quod est proficientium. « Eas » autem « vilipendere et superponi » est eas prompte ad libitum ad primum earum pulsum repellere, dominarique eis per amorosam atque celerrimam elevationem ac stabilitionem mentis in Deo: quod est perfectorum.
Et primo quidem modo testimonium perhibet dicens, Deus, in adjutorium meum intende, et his similia:37 hoc est, Propheta orando prætactum versiculum attestatur primo modo, utpote orationi contra cogitationes, ita quod in persona infirmorum Propheta hoc orat, quamvis oratio illa secundum variam expositionem possit proficientibus ac perfectis competere. Secundo vero ait, id est, Propheta in persona respondentis et loquentis cogitationibus pravis, dicit: Respondebo exprobrantibus mihi, verbum contradictorium;38 et iterum, Posuisti nos in contradictionem vicinis nostris.39 Tertio testis est, hoc est, idem Propheta testatur tertio modo, melodizans, id est, psallens in persona vilipendentis cogitationes inutiles: Obmutui et non aperui os meum;40 et, Posui custodiam ori meo, quum consisteret peccator adversum me;41 et rursus, Superbi inique agebant usquequaque, a tua vero contemplatione non declinavi.42
Et medius horum, qui cogitationes pravas confutat respondendo eis, frequenter utitur primo modo, id est, sæpe orat contra hujusmodi cogitationes, propter præparationis carentiam, hoc est, quia sine præparatione cordis cœpit orare aut alia bona opera facere: propter quod pravæ cogitationes incidunt ei, quas non potest ita faciliter sicut oportet repellere; ideoque Dei subsidium invocat. Hinc hortatur Scriptura: Ante orationem præpara animam tuam.43 Primus vero, qui orat contra cogitationes, nondum prævalet secundo modo inimicos, id est nocivas cogitationes, repellere, respondendo eisdem modo prætacto: imo per hoc incideret distractionem majorem. Tertius autem, qui cogitationibus dominatur, dæmones recurvavit et humiliavit ex toto, id est, perfecte eos devicit.
Naturaliter difficile est incorporeum a corpore terminari; omnia vero possibilia sunt Deo creanti. Non est hoc ita intelligendum quasi unio animæ rationalis immortalis et incorporalis cum corpore suo sit miraculosa aut innaturalis; sed verum est quod spiritus incorporeus, scilicet anima seu angelus, non terminatur circumscriptive a corpore, sed definitive.
Quemadmodum qui sani et bene dispositi sunt in sensu odoratus, cognoscere possunt tenentem latenter aromata, quem odorando adesse percipiunt; ita et anima munda suavitatem et bonum odorem gratiarum sentit, quem et ipsa possedit ante ex Deo. Talis etenim anima interiori experitur sapore quam dulce sit virtutibus occupari atque divinis charismatibus adimpleri. Fætorem vero vitiorum exsistentem in aliis, a quo ipsa commutata et liberata est per pœnitentiam et gratiam Dei, cognoscere habet naturam, id est, ex sua proprietate et gratia noscit, vel quia et ipsa fuit aliquando tali fœtore infecta, vel quia contrariorum est una notitia eademque scientia, insensibiliter dispositis aliis, id est, ipsis vitiosis hominibus non sentientibus nec attendentibus propriam fœditatem, quum palatum cordis eorum infectum sit. Imo nonnulli Sancti exteriori etiam odoratu perceperunt fætorem vitiorum in aliis.
Nempe non universos impassibiles fieri possibile est, id est, fieri non valet ut omnes perfecti sint. Quod utique secundum quemdam modum impossibile est, utpote stante et durante solito cursu, processu ac ordine vitæ humanæ.44 Alio autem modo possibile est, quum dicat Apostolus: Volo omnes esse sicut me ipsum. Omnes vero viatores salvari et Deo reconciliari non est impossibile, absolute loquendo, quum et Deus velit omnes salvari.45 Verumtamen ex suppositione impossibile est, quum infallibiliter dictum sit:46 Multi sunt vocati, pauci electi.
Neque dominabuntur tui alienigenæ illi, puta hæretici alieni a fide, non pertrahant te ad suos errores, qui scrutari curiose et inquirere volunt arcanas et ineffabiles Dei dispensationes aut visiones in hominibus factas, hoc est secretas operationes, revelationes et illuminationes quas pietas Dei in quibusdam peregit per infusionem multiplicem suorum charismatum, quorum corda variis modis tetigit, compunxit, immutavit, inflammavit, edocuit, exhilaravit, rapuit et implevit, et latenter supponunt Deum esse acceptorem personarum: qui sunt et esse noscuntur progenies, id est filii, propriæ reputationis et arrogantiæ: quia superbe præsumunt discutere incomprehensibilia Dei, et quare hunc trahat et illum relinquat, et huic gratiosius adsit quam alteri, ac variis modis in hominibus operetur; non contenti nec territi ac reprehensi verbo Omnipotentis dicentis in Exodo: Miserebor cui voluero, et clemens ero in quem mihi placuerit.47
Dæmon avaritiæ est plerumque humilitatem simulans: sicut dum aliquis cupidus suggerente diabolo excusat se ab eleemosynarum elargitione, ne videatur eleemosynas dare propter laudem humanam. Est et dæmon vanæ gloriæ ad eleemosynam exhortans eos quos videt pronos ad gloriam vanam, non ut eleemosynam dent, sed ut eam dando vana intentione gravius peccent, quemadmodum et dæmon amoris carnalis concupiscentiæ, id est, spiritus fornicationis interdum instigat quosdam dare indigentibus feminis, quatenus sibi in malo consentiant. Si ergo fecimus emendationem amborum, id est, si purgavimus corda nostra a vana gloria et carnali concupiscentia, non cessemus misereri, id est compati atque succurrere indigenti pro posse, in omni loco ad hoc opportuno.
Quidam dixerunt, dæmones dæmoniis resistere, et unum alteri cedere ex timore. Quod verum est in particulari aliquo facto et materialiter: nam unus eorum instigat aliquando ad aliquod opus a quo retrahit alter. In communi tamen formaliterque concordant, quoniam omnes unanimiter quærunt nostram damnationem. Ideo subditur: ego vero cognovi omnes dæmones nostram damnationem exquirere.
Omnem spiritualem operationem, visibilem et invisibilem seu intellectualem, hoc est omnem actum virtuosum, interiorem et exteriorem, seu occultum et manifestum, antecedit propositum proprium et desiderium virtuosum cum cooperatione Dei factum, id est ex inspiratione divina conceptum. Sed quum ipsum propositum tale et desiderium virtuosum sint quidam actus virtuosi, quomodo præcedunt omnem actum virtutum? Et respondendum, quod auctor loquitur de operatione spirituali quæ præsupponit propositum ac desiderium ex quibus causatur: actus quippe humanus vere intentus, ex deliberatione atque proposito voluntatis desiderio oritur ac procedit. Prioribus autem non suppositis et submissis, secundum non habet naturaliter subsequi, id est, naturale et ordinarium non est ut opera virtuosa exerceantur, nisi propositum ac desiderium faciendi ea præcedant.
Si tempus est omni rei sub cælo, quemadmodum ait Ecclesiastes (quod tamen de mixtis præcipue dictum est, quibus præfixa est certa periodus), in omnibus vero et negotia sanctæ nostræ conversationis exsistunt, hoc est, in omni tempore exercitia sanctæ vitæ fieri debent, et quælibet actio bona fieri debet tempore opportuno;48 intendamus igitur, si videtur, id est, quid agere debeamus consideremus: quod utique perutile nobis videri debet; et in unoquoque tempore, tempori propria quæramus, hoc est, solliciti simus ut in omni tempore faciamus quod in eo agendum est, et unumquodque opus agamus tempore opportuno.
Tempus enim est penitus libertatis et emundationis vitiorum, id est impassibilitatis, in agonizantibus, hoc est, ipsis laborantibus in via ac profectu virtutum competit et præfixum est tempus in quo merito debent esse liberi et purgati a vitiis, quod est tempus «impassibilitatis», id est plenariæ reformationis ab immoderationibus passionum; est et tempus passibilitatis pugnæ vitiorum propter agonizantium parvitatem, hoc est, certum est tempus quo passiones adhuc excitantur in homine, per quas homines impugnantur a vitiis propter ipsorum hominum in Dei servitio laborantium imperfectionem. Et hoc est tempus propinquum abrenuntiationi et conversioni, in quo reliquiæ vitiorum motusque passionum et tentationum adhuc durant et vigent in homine.
Tempus lacrimarum, et tempus obdurationis cordis, in quo homo juste a Deo relinquitur, ita quod induratur; tempus subjectionis et obedientiæ, et tempus præcipiendi et subordinandi: qui enim aliquibus præest et aliquibus subest, opportuno tempore debet subditis suis præcipere, et aliquos sibi subordinare, et sicut vult sibi obediri a subditis, ita et ipse debet superioribus suis obtemperare; tempus jejunii, et tempus refectionis; tempus prælii inimici corporis, id est, tempus est quo caro animam ipsam impugnat, juxta illud,49
Caro concupiscit adversus spiritum, et tempus mortis ignitionis et calefactionis motus, hoc est tempus mortificandi ignitos stimulos inflammationesque motuum carnis; tempus hiemis, id est tempus tribulationis et inquietudinis animæ, et tempus quietis mentis, id est internæ tranquillitatis; tempus tristitiæ cordialis, et tempus gaudii spiritualis; tempus doctrinæ, et tempus auditionis, hoc est, tempus est instruendi alios, et tempus est audiendi informationem ab aliis; tempus inquinationum æque, id est, tempus est quo juste incidimus varias inquinationes, propter propriam reputationem et elationem, et tempus purgationis et munditiæ propter humilitatem, hoc est, tempus est in quo purgamur a Deo, quia humiliter consideramus et confitemur nostros excessus; tempus certaminis et luctæ contra invisibiles atque visibiles adversarios animæ, et tempus quietis certæ a præliis illis; tempus tranquillæ remotionis, id est solitariæ abstractionis, et tempus non occupantis occupationis, hoc est contemplationis, quæ occupando non occupat, quia dulcissime et sine inquietudine ac libertatis minoratione actuat mentem; tempus orationis sine intermissione, et tempus ministrationis sine simulatione.
Non ergo quæ sunt temporis quæramus ante tempus, id est, quæ certo tempore sunt agenda aut quærenda non agamus nec inquiramus ante hoc debitum tempus, seducti ex superba promptitudine, hoc est, indiscreto fervore seu alacritate elationi admixta. Non quæramus in hieme quæ sunt æstatis, non in semine quæ sunt manipulorum, id est, tempore seminationis non quæramus mox fructum percipere; quoniam tempus est seminandi labores et dolores, hoc est occupandi se in exercitiis pœnitentialibus, laboriosis ac dolorosis, atque in præliis contra dæmones ac peccata, et tempus metendi gratias ineffabiles et arcanas, id est obtinendi a Deo in vita hac charismata copiosa, visitationes, inflammationes, illuminationes gratiosissimas et secretas, imo inexpertis prorsus ignotas. Alioqui neque in tempore reportabimus propria tempori, hoc est, nisi ita egerimus, non acquiremus a Deo in aliquo tempore quod in eo fuerat acquirendum.
Quidam ante labores, quidam in laboribus, quidam post labores, quidam in morte, sanctas remunerationes a Deo, secundum secretam dispositionem, de propriis fatigationibus portaverunt. Difficultatem intelligendi hæc facit additio ista: « de propriis fatigationibus ». Quis enim ante labores fatigatur, aut de propriis fatigationibus remunerationem sortitur? Idcirco quod dicitur, « de propriis fatigationibus », non est referendum ad primam differentiam horum, puta ad eos qui ante labores remunerantur; vel si refertur ad eos, sensus est, quod Deus interdum dat aliquibus munera gratiosa propter futuras eorum meritorias fatigationes. Itaque Deus secundum dispensationem suam « secretam », id est incomprehensibilem dispensationem et erogationem, donat aliquibus « sanctas remunerationes », utpote piissimas visitationes, inflammationes, consolationes, illustrationes, spirituales profectus, antequam pro his laborent: quos gratiosissime prævenit, et per talia allicit sibi. Quibusdam vero dat ista in ipsis eorum exercitiis virtuosis ac laboriosis; aliis, « post » diuturnos eorum « labores » propter ista obtinenda exhibitos; ceteris, in ipsa hora mortis, vel ante vel post egressum: nam quidam durante ægritudine mortis mirabiliter visitantur et exhilarantur, imo et perficiuntur a Deo, vel post egressum optatam consolationem adipiscuntur. Quidam etiam toto tempore vitæ suæ adspirant ad eam, nec tamen experiuntur eam unquam in vita præsenti.
Quærendum quis altero est magis humilis, hoc est, quis inter hos omnes exstat humilior. Quæ quæstio hoc inquirit: quænam remunerationum istarum sit ex sua natura occasio seu incitamentum humilitatis majoris. Ad quod quidam respondent, quod illa quæ est post labores. Qui enim sic consolantur quod præveniuntur a Deo, habent occasionem sentiendi aliquid plus de se, quam qui tam difficulter aut tam tarde visitantur et exhilarantur a Domino: quamvis aliunde possit aliter evenire, præsertim quum et hi qui præveniuntur, possint etiam majori humilitate præveniri, seque tanto plus humiliare ac Deo subjicere gratesque agere, quanto minus talia meruerunt, quanquam raro contingat hoc ipsum.
Est desperatio proveniens ex multitudine peccatorum, et pondere conscientiæ, importabilique tristitia, eo quod anima supernimie, id est valde permaxime, submergatur in multitudine plagarum (hoc est culparum) suarum, et ex earum onere absorbeatur subtus in desperationis profundum. Desperatio ista directe contingit ex hoc quod peccator enormitatem suorum excessuum intuetur ac ponderat absque respectu ad immensitatem pietatis divinæ. Et est desperatio ex superbia et elatione nobis contingens, quum œstimamus nos ipsos quasi indignos eo lapsu et eventu qui accidit, hoc est, dum majora sentimus de nobis ipsis quam licet, ita quod arbitramur nos quasi Dei amicos aut ceteris meliores, ideoque condignos præservatione divina, qua defendamur a malo culpæ ac pœnæ; quumque oppositum accidat nobis, propter falsam superbiam nostram incidimus in desperationem, incipientes de Deo diffidere, qui ita reliquit nos inopinate.
Qui istud observat, id est, diligenter considerat, proprietatem inveniet in ambobus, id est, amborum desperantium horum qualitatem ac modum investigando cognoscet. Illius quidem obstinatæ insufferentiæ se ipsum tradere, id est, hoc advertet quod se ipsum sponte tradere impatientiæ induratæ, proprietas sit ejus qui ex superbia cadit in desperationem. Ex sua enim ruina et adversitate, qua se putat indignum, ita contra Dominum indignatur, aut in se ipso tam impatiens redditur propria sponte, quod incipit desperare. Istius vero virtuosam exercitationem in desperationem habere, hoc est, id quoque cognoscet quod proprietas hujus qui ex consideratione peccatorum suorum desperat, sit quod exercitationem in se ipsa laudabilem vertit ad desperationem. Propria namque peccata acute inspicere, vehementer exaggerare, et ex eis gravari ac contristari, est exercitatio commendanda; sed sic ei immorari ut negligat quis abyssum misericordiæ Dei attendere, et per consequens desperare cogatur, est « virtuosam exercitationem in desperationem habere ». Quod est inconveniens. Quod fecit et Judas, qui pensans quam impiissime egit Christum tradendo, dixit, Peccavi tradens sanguinem innocentem;50 et non attendens quam infinita sit misericordia Omnipotentis, ex desperatione se ipsum occidit.51
Sed et illum abstinentia et bonæ spei fiducia mederi naturam habet, hoc est, naturale est ut « abstinentia » corporalis a cibis et potibus, seu « abstinentia » spiritualis a pristinis culpis, atque « fiducia » ex divina pietate concepta, curet desperationem illius qui ex consideratione enormitatis suorum vitiorum desperat; istum vero, utpote ex superbia desperantem, curat humilitas et neminem judicare, hoc est se ipsum rite attendere atque in omnibus humiliare, sicque reputare se ipsum omni tribulatione et derelictione condignum.
Non oportet nos turbari aut peregrinari, videntes eos qui mala opera exsequuntur et agunt, bonos vero sermones proferunt, hoc est, non debemus immoderate mirari, perturbari, aut a via virtutis ac veritatis recedere, ex hoc quod videmus quosdam impie conversari, et tamen bona ac salubria edocere ac loqui; quoniam in paradiso æque perdidit illum serpentem exaltans elatio et propriæ reputationis confidentia. Si hoc intelligatur de paradiso cœlesti, certum est quod ibi elatio et confidentia vana ex sui ipsius reputatione procedens, perdidit et dejecit maximum illum serpentem diabolum; si vero intelligatur de paradiso terrestri, ibi quoque infernalis ille serpens ex sua superbia et confidentia impia tentans ac vincens, se ipsum gravius perdidit.
In omnibus tuis conatibus, commissionibus, id est actionibus, et conversationibus, subjectis et non subjectis, hoc est in statu obedientiæ sive in statu præsidentiæ factis, vel « subjectis » Deo et rationi « et non subjectis » eisdem, visibilibus et intellectualibus, id est exterioribus et interioribus, ista sit tibi forma et regula investigandi, an illa sint vere complacentia Deo, an non. Dico autem : Quando exsequentes aliquam commissionem aut advenientes studium, id est aliquem conatum, seu introducti ad aliquid agendum, et ex hujusmodi operatione seu conatu non assumimus, id est, non acquirimus, humilitatem in anima amplius quam an- tea possidebamus, non videtur mihi nos esse exsecutos illud opus secundum Deum, id est veraciter virtuose, sive parvum exstiterit sive magnum. Verumtamen agnoscendum, quod sicut non oportet habitum caritatis augeri per quemlibet actum virtuosum ac meritorium, ita nec habitum humilitatis; sed quilibet actus secundum Deum exhibitus, auget caritatem et humilitatem dispositive aut completive.
Nempe in nobis magis parvulis est ista certificatio dominicæ voluntatis : hoc est, nos adhuc multum pusilli, incipientes et imperfecti, per modum tactum certificamur de hoc, an actiones nostræ sint consonæ ac placentes voluntati divinæ. Sed quum pro certo non possimus agnoscere an simus in caritate et humilitate prout sunt virtutes infusæ, nisi ex revelatione superna, quomodo possumus per modum prædictum certificari quod actiones nostræ sint placitæ voluntati divinæ, et quod in humilitate crescamus ? Et respondendum, quod ista sunt intelligenda de certificatione multum probabili, de qua ait gloriosissimus princeps Apostolorum, Per bona opera certam faciatis vocationem vestram; non de certificatione simpliciter absoluta.
In mediis vero, impugnantium æque et pugnarum recessus, id est, in proficientibus certificatio ista accipitur ex hoc quod dæmones impugnantes tentationumque pugnæ vincuntur, fugiunt et elongantur ab ipsis ; in his qui perfecti sunt, additamentum, depositum et superabundantia divini luminis sunt ex quibus certificantur quod actus eorum secundum Deum sint. Dum enim ex actibus suis experiuntur se abundantissime illuminari, inflammari et locupletari a Deo, advertunt quod secundum Deum sint conversantes. Porro additio et abundantia ista vocatur « depositum », quum sit donum a Deo collatum, quod custodire et de quo rationem dare tenemur.
Quæ parva sunt apud magnos, non sunt utique parva. Hoc dupliciter potest intelligi. Primo sic : « Quæ parva sunt apud magnos », id est opera virtuosa a viris perfectis peracta, quæ tamen eorum reputatione sunt imperfecta et modica, « non sunt » absolute et omnifarie « parva ». Ipsi enim opera sua permaxima parvi pendunt ac reputant quasi pannum menstruatæ. Secundo sic : « Quæ parva sunt apud magnos », id est opera bona perfectis facilia, et inter eorum opera quasi minima aut minora, « non sunt » penitus « parva ». Quæ autem sunt magna apud parvulos, hoc est opera reputatione incipientium magna, seu ab ipsis incipientibus facta, et inter opera eorum majora, non sunt penitus perfecta : imo sunt defectuosa communiter.
Aer purgatus a vaporibus, clarum demonstravit solem ; anima vero a suis præsumptionibus liberata, et digna effecta peccatorum suorum remissione, lumen divinum omnino vidit, id est, increatam lucem, quæ Deus est, clare per fidem illuminatam et sapientiæ donum est contemplata, lumen quoque gratiæ sibi infusum cognovit.
Aliud est peccatum, et aliud otiositas, et aliud negligentia, et aliud vitium, et aliud lapsus. Qui potest in Domino quærere, id est, qui vere et per Dei gratiam valet horum distinctionem investigare et assignare, quærat hoc ipsum prudenter. Quocirca sciendum, quod auctor brevitati studens et aliis occasionem fructuosæ exercitationis relinquens, non ponit distinctionem istorum. Præterea, in communi modo loquendi, unum horum pro alio frequenter accipitur : imo peccatum est quasi genus ad cetera omnia. Nihilo minus appropriate loquendo possunt distingui formaliter, quamvis materialiter interdum et secundum quamdam distinctionem coincidant : ut peccatum dicatur culpa illicitæ commissionis; otiositas vero, culpa omissionis; negligentia, culpa provenicns ex ignorantia aut infirmitate; vitium, culpa procedens ex pravo proposito aut certa malitia; lapsus autem, culpa in consuetudinem versa. Iterum, possunt ista distingui penes subjecta peccati: ut negligentia dicatur culpa rationis seu intellectus non considerantis efficaciter ea quæ impeditiva sunt culpæ; vitium autem dicatur culpa voluntatis; lapsus vero, culpa appetitus sensitivi concupiscibilis, ad quem pertinent desideria voluptatum gustus et tactus, quorum opera proprie ac specialiter lapsus vocantur, ut fornicatio et crapula; peccatum vero referatur ad opera passionum appetitus irascibilis, otiositas ad culpas oris. Rursus, peccatum potest sumi pro culpa originali, vitium pro mortali, lapsus pro personali, otiositas pro veniali, negligentia pro consuetudinali. Postremo, peccatum est legis divinæ transgressio; otiositas, non laborare in vinea Dei; negligentia, ea quæ bona sunt agere cum irreverentia et torpore; vitium, publice malefacere, seu alios scandalizare; lapsus autem, in profundum per consuetudinem mergi.
Quidam beatificant, id est, laudant ac reputant, operationem miraculorum, et quod videtur in spiritualibus charismatibus, utpote dona et opera quædam gratiæ gratis datæ sensibiliter apparentia, ut donum linguarum et prophetatio, super omnia, id est præ donis et actibus gratiæ gratum facientis, commendant, ignorantes quia multa charismata sunt superiora isto dono miraculorum seu charismate sensibiliter apparente, ut sunt caritas, contemplatio, et ceteræ virtutes infusæ, ac dona Spiritus Sancti caritati inseparabiliter annexa. Quæ etiam sunt occulta, quia non sciuntur pro certo inesse; propter quod manent non valentia cadere, hoc est, charismata ista gratiæ gratum facientis sunt magis fixa stabiliusque inhærent difficilius quoque tolluntur quam charismata illa gratiæ gratis datæ.
Qui perfecte mundatus est, ipsam (quamvis non ipsam) animam proximi videt in quolibet adjacet et afficitur: id est, vir heroicus et perfectus cognoscit ac deprehendit faciliter aut aliqualiter animam proximi sui in quacumque passione seu dispositione exsistat et afficiatur, quamvis eamdem animam proximi non agnoscat perfecte, intuendo quidquid in corde ipsius voluntateque lateat, quum hoc sit proprium Deo. Agnoscit autem qua passione afficiatur, quodam occulto instinctu, aut inspiratione, aut superioritatis suæ vigore. Unde in Proverbiis dicitur: Quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium, sic corda hominum manifesta sunt prudentibus. Qui vero adhuc proficit, eamdem per corpus arbitrio conjicit, hoc est, ei qui adhuc constitutus est in gradu proficientium proprie competit judicando conjicere conjecturaliterque cognoscere animam proximi, qualiter sit intus disposita, per dispositiones et apparatus relucentes in corpore, juxta illud Ecclesiastici: Ex visu cognoscitur vir, et ab occursu faciei cognoscitur sensatus; amictus corporis et risus dentium et ingressus hominis enuntiant de illo. Unde et Salomon: In facie (inquit) prudentis lucet sapientia.
Modicus ignis multoties totam materiam expurgavit, quemadmodum et parvum foramen sæpe totum laborem disperdidit, id est, amitti fecit totam laboris mercedem sive pecuniam ex sacculo pertuso aut bursa modicum perforata.
Est requies quæ mentis virtutem inimicitia evigilat, hoc est, quandoque contingit quod corporalis repausatio sua diuturnitate excitat cordis fervorem ad aspernationem ipsius repausationis ex «inimicitia» seu contrarietate quam habet virtus et fervor mentis ad repausationem carnalem, quam utique detestatur tanquam valde nocivam atque inutiliter temporis consumptivam ac vilem, et motuum carnis ignitionem non excitat, id est, repausatio illa, quamvis diuturna, interdum non causat stimulum inflammationemque corporis: quod aliquando accidit procurante diabolo, ut securius quiescamus carnaliter. Est et multa maceratio carnis similiter motum movens, hoc est, quandoque contingit ut stimulos carnis sentiamus, dum corpus
Prov. xxvii, 19.
Eccl. xix, 26, 27.
Prov. xvii, 24. affligimus magnis jejuniis atque vigiliis : quod item procurante diabolo solet accidere, ut cessemus ab exercitiis illis, vel ex debilitate naturæ.52 Ut non simus confidentes in nobis, id est in exercitiis, viribus aut industriis nostris, sed in Deo, qui viventem carnem incognite mortificat, hoc est, carnem animatam et calidam a vitiosis concupiscentiæ motibus eripit rationique subdit per occultos effectus ac modos pietatis ac gratiæ suæ. — Quando videmus quod aliqui diligunt nos secundum Deum, ad illos permaxime habeamus nos reverenter, et fugiamus audaciam et præsumptionem: nihil enim habet naturaliter ita dissolvere caritatem et introducere odium, sicut confidentia præsumptionis et audacia.
Optimus intuitus intellectualis est valde, id est, cognitio intellectualis multum præeminet omni alteri cognitioni, et omnem ideam post incorporeas superexcedens substantias, hoc est, cognitio illa intellectualis transcendit omnem formam creatam post angelos sanctos, quia attingit usque ad formas rerum omnino incorporalium. Hinc est quod vitiosi sensus, id est intellectus, qui sunt in animabus aliorum, potuerunt cognoscere, id est ad veram ac salutarem notitiam excitari, ex caritate multa ad eos, hoc est ex caritativis verbis et actibus exhibitis sibi copiose ab aliis, ex quorum intellectuali intuitu frequenter conversi sunt;53 et magis quando sub cæno sordidati non demerguntur, id est, quando non penitus absorbentur turpitudine vitiorum, præsertim carnalium, et obdurationum.
Si nihil ita opponitur et resistit immateriali naturæ, ut materiale: habent enim proprietates diversas; qui legit intelligat, id est, sapienter hæc penset ac penetret. Quasi dicat: Sic caro resistit spiritui, et carnalis affectio impedit intellectualis cognitionis puritatem atque acumen. Nam observationes in his qui in mundo sunt, id est superfluæ occupationes, procurationes et sollicitudines hominum mundanorum, rum, resistunt providentiæ Dei: non quod eam impediant a suo effectu aut fallant, sed quia ex quadam diffidentia aut inadvertentia divinæ providentiæ oriuntur. Si enim adverterent Deum habere paternalem providentiam super eis, non tam immoderate sollicitarentur de temporalibus rebus. Propter quod ait Salvator: Nolite solliciti esse, etc.; scit enim Pater vester quia his omnibus indigetis.54 In nobis vero observationes illæ resistunt intellectuali scientiæ: nam multum impediunt illuminationem mentis a Deo, et spiritualium rerum contemplationem.
Illi quidem anima infirmi, id est homines imperfecti et sæculares, recognoscunt supernam visitationem Dei circa eos ex seditionibus atque periculis corporis tentationibusque exterioribus, id est, ex præliis, infirmitatibus et persecutionibus exterioribus advertunt se visitari pro suis peccatis a Deo; perfecti vero, adventu Spiritus, id est copiosa infusione Spiritus Sancti, et additamento charismatum, hoc est ex augmento cœlestium gratiarum et profectu virtutum.
Quando in stratu reclinamur, est dæmon qui venit ad nos, et sordidis recordationibus ac malignis cogitationibus nos sagittat, quatenus detenti pigritia non surgamus ad orationem neque contra eum armemur, sed in immundis meditationibus obdormientes, sordida etiam somnia habeamus, ex quibus pollutiones nascuntur. Huic ergo dæmonio resistamus, ponentes nos in lecto quasi in monumento, et dominicæ passionis memoria ac aliis recordationibus saluberrimis occupantes fortiter mentem nostram, obdormiamus in illis.
Est spirituum præcursor nuncupatus, id est, quidam est dæmon impugnans nos ante alios dæmones, et præparans illis viam tentandi ac superandi nos, qui nos a somno surgentes continuo vocat, id est, ad vana allicit ac invitat, magis vero suscipit nos, id est, invidiose apprehendit, ut ei jungamur ad vitia, et primitivam intelli- gentiam, hoc est primam considerationem mentis nostræ quam concipit post somnum, coinquinat, ut vel ipsa consideratio seu intelligentia sit mala in se, vel si bona est, protinus maculetur per distractionem et admixtionem cogitationum pravarum.
Da primitias diei tui Domino, hoc est, exordia dierum tuorum offer et consecra Deo, primum quærendo regnum Dei et justitiam ejus, atque a virtuosis actibus diem incipiendo.55 Etenim præanticipantis erit, id est, exercitium tale est hominis boni prævenientis præfatum diabolum præcursorem spirituum. Operarius virtuosus dixit mihi sermonem dignum auditu: Ex ipso (inquiens) mane scio cursum diei mei, hoc est, ex qualitate actionum et occupationum mearum quæ mihi occurrunt in diei principio, elicio et conjicio qualiter mihi succedet per diem.
Multæ quippe sunt viæ pietatis et perditionis, tot utique quot sunt actus virtutum et vitiorum. Quocirca aliquid plerumque alteri oppositum et resistens, alteri decenter prospere cedit et convenit, hoc est, frequenter contingit ut aliquid uni motivum sit et peccati occasio, quod tamen alteri cedit in prosperum. Tentatio namque quæ unum vincit, alium coronat; diligentibus quoque Deum, præsertim perfectis, omnia cooperantur in bonum.56 Nihilo minus tamen amborum intentio beneplacens est apud Deum: nam et imperfecti, qui aliquando tentationi succumbunt, a principio piam et rectam habent intentionem, quamvis in processu vincantur.
Certant contra nos quidem dæmones, suggerentes in tentationibus quæ accidunt nobis, dicere aut agere inconveniens aliquid; aut quando non potuerint aut non prævaluerint nos ad hoc inducere, tranquille instantes, supponunt et immittunt nobis superbam gratiarum actionem agere ante Deum, hoc est, cum quieta suggestione instigant nos ut cum Pharisæo illo superbo regratiemur Deo cum vana gloria reputationeque propria de excellentia gratiæ nobis ab ipso collatæ.57
Equidem qui sunt superna sapientes, id est contemplativi et spirituales viri, qui sapiunt ea quæ Dei sunt, segregati loco aut merito a carnalibus, sursum particulariter regrediuntur, hoc est, ad divina per frequentes renovationes se elevant; qui vero sapiunt ea quæ deorsum, videlicet carnalia et terrena, deorsum iterum pergunt, id est, ad eadem appetenda, amplectenda seu exercenda multoties redeunt. Segregatorum enim nihil de cetero medium statutum est, hoc est, nullum est medium horum ita ab invicem « segregatorum », in quo possint se indifferenter occupare: aut enim superna sapiunt, seu ad debitum finem referunt ea quæ agunt, et sic meritorie operantur; aut ad inferiora inordinate flectuntur, et ita peccant. Vel « segregatorum », hoc est a corpore separatorum per mortem, « nihil de cetero » constitutum est « medium », id est, nulla est hora in qua amplius possint mereri et demereri.
Unum creatorum accepit esse in altero et non in ipso. Hoc creatum, est anima rationalis, quæ creando infunditur et infundendo creatur, et ita incepit et sumpsit esse in corpore. Et mirum quomodo habet naturam consistere præter illud in quo esse suscepit, hoc est, magnum et mirum exstat, quod anima naturaliter manet subsistens et immortaliter vivens, corpore suo in quo esse suscepit, per mortem corrupto.
Pias filias matres parturiunt, matres vero Dominus. Per « matres » possunt intelligi animæ rationales, seu virtutes, quæ producunt operationes virtuosas tanquam « filias », per quas merentur post vitam hanc coronari. Dominus autem produxit et creavit has matres, quia virtutes infundit sicut et animas. Et non erit imprudens, id est insipientiale seu indiscretum, similiter definire et prædicta regula uti in contrariis, asserendo videlicet, quod habitus vitiosi et animæ pravæ producunt filias impias, id est actus iniquos, per quos damnari in æternum merentur. Diabolus quoque est pater talium animarum quantum ad esse culpæ, quemadmodum Christus dixit Judæis incredulis :58 Vos ex patre diabolo estis.
Moyses, magis vero Dominus per Moysen, jussit ut formidolosus non egrediatur ad prælium : quod ad litteram jussum est de prælio corporali; spiritualiter vero intelligitur ut passionibus subditus non exponat se ipsum periculo tentationum, neque se ingerat tentamentis. Nequando fiat novissimus animæ error super primum corporis lapsum vel ruinam, hoc est, ne ultra corporale peccatum anima tandem gravius pereat per immansionem et obdurationem in culpa : quod in vitiis carnis frequenter contingit. Et rationabiliter Dominus jussit hoc.
Footnotes
-
Rom. xii, 2. ↩
-
Sap. ix, 13, 17. ↩
-
I Joann. II, 27. ↩
-
Cf. p. 302 A et s. ↩
-
I Joann. II, 16. ↩
-
Matth.xxv, 13. ↩
-
Ps. lxxii, 16, 17. ↩
-
Deut.xv, 24. ↩
-
Joann. x, 10. ↩
-
Act. 1, 1. ↩
-
Hebr. v, 12. ↩
-
Job xxxiii, 19. ↩
-
Is. xxx, 15. ↩
-
Luc. xiv, 35. ↩
-
II Cor. u, 15. ↩
-
II Cor. ii, 15. ↩
-
II Cor. vi, 3. ↩
-
Ibid. vi, 3. ↩
-
Matth. v1, 23. ↩
-
Matth. vi, 23. ↩
-
Ps. LXV, 6. ↩
-
Ps. LXVII, 2. ↩
-
Prov. XIII, 11. ↩
-
II Cor. vii, 10. ↩
-
Cf. p. 237 A', 279 C', 318 B', 310 B'. ↩
-
II Cor. xii, 9. ↩
-
1 Petr. IV, 8. ↩
-
Prov. ii, 7. ↩
-
1 Petr. xi, 3. ↩
-
Coloss. iii, 14. ↩
-
Rom. xiii, 10. ↩
-
Is. xxvi, 12. ↩
-
Ps. cxlII, 10. ↩
-
Ps. cxviii, 12, 26, etc. ↩
-
I Tim. vi, 10. ↩
-
Cf. Luc. vi, 30. ↩
-
Ps. LXIX, 2. ↩
-
Ps. CXVIII, 42. ↩
-
Ps. LXXIX, 7. ↩
-
Ps. XXXVIII, 10. ↩
-
Ibid. 2. ↩
-
Ps. CXVIII, 51. ↩
-
Eccli. XVIII, 23. ↩
-
1 Cor. 7. ↩
-
1 Tim. 4. ↩
-
Matth. 16. ↩
-
Exod. XXXIII, 19. ↩
-
Eccle. III, 1. ↩
-
Galat. V, 17. ↩
-
Matth. xxvii, 4. ↩
-
Ibid. 5. ↩
-
II Cor. 1, 9. ↩
-
* quæ ↩
-
Matth. vi, 31, 32. ↩
-
Matth. vi, 33. ↩
-
Rom. vui, 28. ↩
-
Luc. xviii, 11, 12. ↩
-
Joann. viii, 44. ↩
Chapter 58 of 100