Skip to the text

Articulus 31

EXPOSITIO PARTIS SECUNDÆ GRADUS HUJUS VICESIMI SEXTI : DE DISCRETIONE BENE DISCRETA, ID EST RATIONABILI ET RECTE DISCERNENTE SEU ORDINATE EXHIBITA.

QUEMADMODUM cervus flammans, id est siti ardens ac æstuans, desiderat aquarum fluenta, ita comprehensio, hoc est cognitio ac adimpletio, divinæ et bonæ voluntatis desideratur a monachis veris; non solum autem, sed et cognitio commixti, insuper et contrarii, id est, monachi veri non solum ardentissime cupiunt scire quid Deo complaceat, sed item quid ei displiceat, et quid aliquid habeat de ratione boni ac complacentis, et quid de culpa ac displicente, ut sunt opera bona defectuositati ac evagationi admixta. De quibus multus nobis sermo occurrit, et difficiliter interpretabilis, hoc est difficulter exponibilis. Nimirum scire oportet, seu difficile est, quænam sunt res secundum nos exsistentes, id est, quæ sint actiones nobis convenientes, quæ omni mora excepta, irretardabiliter et velocius fieri debent, juxta dicentem in Ecclesiastico : Væ differenti de die in diem, et de tempore in tempus. Quæ vero cum mansuetudine, beneficentia et circumspectione, id est cum bona et matura provisione, mititate et benefica erogatione, utpote sine rigore, sicut hortatur qui ait, videlicet Salomon : Cum gubernatione geritur bellum; et iterum Paulus : Omnia honeste et secundum ordinem fiant in vobis.

Non est enim indifferentium, id est quorumcumque, cognoscere celeriter, bene clare et distincte hæc talia gravia ad discernendum : quoniam et David Dei lator, id est, qui Deum portavit in corde suo per fidem, caritatem gratiamque multiplicem, et Spiritum Dei habens in se ipso loquentem, videtur hoc ipsum plerumque exorans. Et quandoque ait : Doce me facere voluntatem tuam, quia tu es Deus meus; quandoque vero : Dirige me in veritate tua; et iterum : Notam fac mihi viam in qua ambulem, quia ad te animam meam levavi et exaltavi ab omni sollicitudine vitæ præsentis ac vitio.

Quicumque volunt voluntatem et beneplacitum Dei addiscere, tenentur et debent prius mortificare voluntates et complacentias proprias; fide autem et simplicitate columbina absque malignitate exorantes pro consilio et informatione animas Patrum aut etiam Fratrum, atque interrogantes in humilitate cordis cum cogitatione inhæsitante, suscipiant consulta ab ipsis tanquam ex ore Dei, quamvis consulta et dicta Patrum ac Fratrum exsistant contraria eorum sensui, intentioni et affectioni, etiam si hi qui interrogati sunt non sint totaliter spirituales. Non enim injustus est Deus ut seducat, id est, falli permittat, animas humiliantes se ipsas fide ac innocentia, consilio atque judicio proximi quem inquirunt, et cujus informationi ac judicio se inclinant ac subdunt. Nempe si et hi qui interrogantur irrationabiles essent, sed qui loquitur immaterialis atque invisibilis est: hoc est, Deus intus inspirans ad loquendum, incircumscriptibilis incomprehensibilisque exsistit, qui dispensat verba et responsa interrogatorum, quamvis juxta sinceritatem, dispositionem ac merita interrogantium.

Qui magna humilitate repleti fuerunt peramplius, exstiterunt ambulantes inhæsitanter secundum prædictam regulam, id est doctrinam nunc datam. Si enim psalterio1 quis propositionem suam aperuit, hoc est, quia Eliseus propheta regibus dedit responsum psalte coram ipso canente, ad cujus melodiam et sonum a Deo tactus et informatus est, quantum arbitrandum est rationalem mentem intellectualemque animam differre ab inanimata soni responsione?2 quasi dicat: Multo plus Deus inspirabit cordi interrogati quid dicat, propter humilem, piam et simplicem interrogationem ejus qui per verba coram Deo sapienter prolata quærit salutis suæ consilium.

Multi autem ex arrogantia et complacentia sui necdum apprehendentes hoc perfectum et leve bonum, id est, nondum acquiescentes huic documento compendioso quo diximus taliter esse obtemperandum responsionibus Patrum ac Fratrum, sed conantes apprehendere beneplacitum Dei ex se ipsis, subinduxerunt nobis de hoc valde diversas ac plurimas auctoritates atque judicia, id est contra hanc nostram doctrinam, allegando adversus eam verba et jura seu determinationes Sanctorum et quædam exempla. Et certe Cassianus ex ore sanctorum Patrum, et quidam sanctissimi Patres, asseruerunt magnum esse periculum interrogare et consulere imperitos, inexpertos, indiscretos. Quod et ego arbitror verum. Verumtamen quando quis quærit cum tanta fide, simplicitate et humilitate sicut nunc dictum est, pie dici potest cum auctore, quod Deus non permittit interrogantem periclitari.

Quidam exquirentium talia, id est, aliqui cupientes scire quid in istis esset agendum et observandum, fecerunt cogitationem suam recedere ab omni vitiosa ad aliquid affectione super duabus voluntatibus, id est duobus actibus voluntatis, ipsius animæ, dico autem, super affirmante et contradicente, hoc est, de obtemperatione et resistentia voluntatis id dico, ita quod ex propria voluntate nec acquieverunt nec contradixerunt, sed juxta alterius informationem ac voluntatem fecerunt vel agere omiserunt. Vel sensus est, quod servaverunt se immunes in « duobus voluntatibus animæ » aliorum, ita quod uno illorum aliquid affirmante, et alio contradicente, isti nulli illorum vitiose affecti sunt, sed Deo ac sapientioribus potius commiserunt judicium. Et suam mentem exhibentes Domino nudam a propria voluntate, participantes adepti sunt cognitionem voluntatis Dei in statutis diebus, utpote tempore præordinato a Deo, aut mente intellectuali intellectualiter colloquente menti nostræ, hoc est per inspirationem et allocutionem internam mentis angelicæ seu divinæ ad mentem nostram, aut una intentione perfecte exterminata ex mente ipsorum, id est, per hoc quod in solo Deo spem suam fixerunt, et fluctuationem animi abjecerunt, non intendentes inniti in aliquo sibi ipsis: sicque una intentio qua fuerunt ad se vel ad aliquid extra Deum reflexi, conversi sive intenti, fuit perfecte exstirpata ab ipsis, nec claudicaverunt in duas partes.

Alii ex tribulatione et dissipatione quæ conamina subsequitur et animum ipsum, comprehenderunt esse divinum, id est, per multas tribulationes et dissipationes seu vulnerationes aut fatigationes subsequentes conatum « et animum » pertingendi ad salubrem veritatis notitiam, adepti sunt cognitionem Dei et voluntatis divinæ, secundum dicentem, hoc est, secundum quod Paulus ait: Voluimus venire ad vos et semel et bis, et impedivit nos Satanas.3 In quibus verbis Apostolus innuit, quod per tribulationes et dissipationes sibi ab infidelibus diabolo procurante inflictas, impeditus fuit ab exsecutione voluntatis quam secundum Deum concepit. Ex tribulationibus quoque illis advertit salubre et Deo placitum exstitisse ut visitaret suos discipulos, ex quo inimicus omnis boni diabolus impedivit hoc ipsum tam studiose.

Alii iterum contra econverso, id est vice versa seu modo a prædictis contrario, se habentes, ex inexspectata in re cooperatione hoc Deo beneplacitum esse senserunt, hoc est, per hoc quod Deus cooperabatur eis inopinate seu præter eorum exspectationem et spem in aliquo facto, cognoverunt opus illud Deo complacuisse, dicentes illud quod ait Scriptura:4 Omni præeligenti bonum cooperabitur Deus.

Qui possidet Deum in se ipso per illuminationem, nequaquam naturam habet certificari infra tempus secundo modo, utpote per exstirpationem perfectam unius intentionis, juxta sensum nunc introductum, in rebus suprainductis et non exspectatis, hoc est in negotiis aut eventibus quæ accidentaliter et fortuitu supervenunt sibi:5 id est, homini copiose illuminato a Spiritu Sancto, non competit nec consuetudinarium est certificari a Deo in rebus et causis ambiguis post tempus certum. Quod intelligendum videtur de rebus necessariis ad salutem. In aliis enim leguntur Sancti in novo ac veteri Testamento informationem accepisse a Domino post tempus præfixum:6 ut patet de Daniele, et Andrea apostolo, quando oravit pro Nicolao peccatore antiquo, atque Macario, qui per unam hebdomadam jejunavit et Dominum exoravit ut sibi ostenderet conversationem duorum discipulorum suorum, et completa hebdomada fuerat exauditus. Unde de talibus necessariis ad salutem subjungitur:7 nam hæsitare in judiciis, id est dubitare quid judicandum sit de certis rebus et actibus, et plurimum, hoc est diu vel in multis, permanere absque certificatione, argumentum (id est signum) est animæ non illuminatæ, sed amatricis vanæ gloriæ.8 Non est Deus injustus ut excludat a pia exauditione pulsantes cum humilitate.

Intentio recta in omnibus est quærenda a Domino, et in exsequendis et in his quæ debent retardari, hoc est tam in his quæ oportet fieri cito quam in his quæ expedit differri ad tempus. Nempe omnia quæ a vitiosa affectione atque ab omni inquinamento propriæ voluntatis sunt munda, utpote facta propter Deum, non propter aliud, et si omnino non sunt bona in se, attamen reputabuntur nobis bona, id est, Deus adjudicabit nobis illa ad meritum, ut sunt opera indifferentia, et quæ prima facie irrationabilia aut inutilia esse videntur, qualia sancti Patres frequenter præceperunt suis discipulis: quæ excusantur et bonificantur, quia ex bona radice seu obedientia processerunt. Inquisitio enim quæ est super nos, non possidet tutum finem, hoc est, periculosum est scrutari ea quæ nostram capacitatem excedunt, aut discutere præcepta et judicia superiorum nostrorum.

Judicium Dei de nobis est ineffabile et arcanum. Quis enim cognovit sensum Domini? Aut quis scit an prædestinatus exsistat? Deus plerumque vult dispensative, id est ex certa ratione, voluntatem suam abscondi a nobis, sciens quod eam addiscentes, non obediemus, sed repellemus ipsam, et ita plures plagas suscipiemus, hoc est, ideo vult Deus ut ignoremus quid fieri velit, quia si illud sciremus, non impleremus, sed majorem incideremus damnationem.

Cor rectum liberum est a rerum varietate, id est ab instabilitate, duplicitate et simulatione, navigans in navi innocentiæ, hoc est, per actus et merita innocentiæ tendens ad portum salutis, sine periculo. Qui enim ambulat simpliciter, ambulat confidenter. Nec vidi justum derelictum, ait Psalmista.

Sunt animæ viriles, quæ ex amore divino et humilitate admittuntur ad operationes quæ sunt super se ipsas, id est, quidam sunt homines virtuosi quos Deus propter ipsorum ferventem amorem et humilitatem confortat ad faciendum opera proprias eorum vires excedentia, ita quod admirabiles abstinentias, vigilias, disciplinas, orationum et contemplationum protractiones exserunt; et sunt superba corda id ipsum peragentia quantum ad corporalia exercitia. Quidam enim instigante diabolo, ex desiderio laudis humanæ aut proprii commodi seu honoris, mirabiles abstinentias et consimilia aliqua servaverunt: quos digitus aluit. Intentio enim est inimicis nostris dæmoniis suggerere nobis plerumque quæ sunt super virtutem, id est aliqua quæ vires nostras excedunt in corporalibus exercitiis, ut propter illa anxiati acedia, hoc est, ut præ horrore, difficultate aut impossibilitate adimplendi talia, incidamus acediam, aut etiam impotentiam ad ea quæ obligamur implere, sicque decidamus ab his quæ sunt secundum nostram virtutem, negligendo talia observare ad quæ extendunt se vires nostræ, et de nobis ipsis risum maximum faciamus inimicis nostris, id est dæmonibus.

Vidi infirmas animas et corpora, id est debilitatos homines, facientes conatum in institutis et conversationibus quæ erant super se ipsas, propter multitudinem offensionum, ita quod propter gravitatem culparum nitebantur servare statuta et exercitia vires eorum transcendentia, et non valentes sufferre talia. Quibus dixi ego, pœnitentiam, id est satisfactionem pœnitentialem, apud Deum judicari quantitate humilitatis et non laborum, hoc est, quod Deus reputaret satisfactionem ipsorum sibi esse acceptam, juxta mensuram et vehementiam humilitatis ipsorum, qua judicaverunt se tantum peccasse quod satisfacere non valerent, et non secundum mensuram laboris eorum, imo supra hoc.

Est quando enutritio exsistit causa ultimorum malorum, id est, quandoque superflua educatio corporis trahit hominem ad mala turpissima: quod etiam de spirituali enutritione qua quis nutrit cor suum per gloriam vanam intelligi potest; est vero quando conversatio et consocietatis mora, hoc est, interdum homo inducitur ad peccata præcipua ex aliorum conversatione scandalosa et societate perversa. Verum plerumque perversa anima sufficit sibi ipsi ad perditionem, id est, ex propria adinventione atque malitia incitatur ad vitia.

Recedens a duobus, id est, præfatam enutritionem ac pravam societatem devitans, a tertio similiter liber exsistit, id est, ad tantam iniquitatem non venit ut ex propria malitia peccet ac pereat. Tertium vero habens, in omni loco improbus erit, hoc est, dum homo ad tantam devenit ruinam ut ipse sibi sufficiat ad perditionem, tunc ubique aget inique et vix pœnitebit. Nullus enim est cœlo firmior aut solidior, id est angelo primo, qui in cœlo corruit ex se ipso: ergo et iste sic vitiatus, erit ubilibet improbus.

Ab his infidelibus aut male credentibus, puta hæreticis, qui mala voluntate impugnant nos, ut eorum erroribus consentiamus, cessemus post primam et secundam admonitionem, sicut ait Apostolus, Hæreticum hominem post unam et secundam correptionem devita;9 eis vero qui volunt addiscere veritatem, non deficiamus benefacere usque in æternum: verum ad confirmationem nostri cordis ambobus utamur, videlicet incredulis atque credentibus. Quod fit dum ex incredulorum obstinatione magis veremur occulta ac metuenda Dei judicia, atque in fidei veritate per illos exercemur, et probati innotescimus aliis: nam teste Apostolo, oportet hæreses esse, ut qui probati sunt, manifesti fiant in nobis.10 Ex studiositate quoque et bonitate credentium ædificamur, eis quoque benefaciendo vitam meremur æternam.

Irrationabilis est valde qui virtutes super naturam, id est supernaturales et excedentes, audiens esse in Sanctis, non solum in comprehensoribus, sed etiam in viatoribus, et desperans perdit se ipsum, quum merito debeat exemplo Sanctorum qui ejusdem secum naturæ sunt, confortari in spe, et inflammari ad proficiendum in omni virtute. Magis enim de uno duorum virtuosi te corrigant, id est, sancti homines suo exemplo faciant in te correctionem alterius horum duorum, seu in uno horum duorum te corrigant: ut scilicet aut per suam sanctam fortitudinem sint excitantes te ad æmulationem, id est ipsorum imitationem, aut per ter sanctam humilitatem, id est humilitatem ter sanctissimam, convertant te ad multam condemnationem sui ipsius, id est, ad hoc quod valde reprobes et accuses te ipsum: sicque quod ait «condemnationem sui ipsius», tantum est dicere sicut ad condemnationem qua quis damnat se ipsum; et ad manifestationem infirmitatis et fragilitatis tibi unitæ, id est, ad hoc quod advertas et recognoscas defectuositatem fragilitatemque propriam ex consideratione fortitudinis et perfectionis Sanctorum illorum: quia opposita juxta se posita ac invicem comparata clarius innotescunt.

Sunt malignorum maligniores dæmones, hoc est, quidam sunt dæmones maligniores malignis, qui peccatum nos consulunt non solos operari, id est, instigant ut peccemus non soli, sed volunt nos habere et alios communicatores in malum, hoc est, suggerunt ut habeamus alios socios atque participes in peccatis, alliciendo eos ad mala quæ agimus, vel ut consentiant nobis in malo, aut alio modo nobiscum in culpa participent, ut nobis crudelem pœnam amplius operentur, id est, ad graviorem damnationem nos pertrahant.

Vidi alterum addiscentem consuetudinem malignam ex altero; et tamen qui docuit verbo aut facto consuetudinem pravam, ad sensum rediens, cœpit pœnitentiam agere, et a malo cessavit: at vero pœnitentia ejus fuit sine fortitudine, id est inefficax et infirma, propter operationes discipuli, hoc est propter peccata ejus qui didicit consuetudinem malam ab ipso, a qua non cessavit. Hoc non est intelligendum quasi ille qui pœnitet non possit salvari et salubriter pœnitere nisi discipulus ejus pœniteat, quum hoc non sit in potestate sua ut pœniteat ille; sed pro tanto pœnitentia hujus dicitur «sine fortitudine», quia non sufficit ei de culpis propriis pœnitere, nisi pro posse laboret pro emendatione illius quem male instruxit, scandalizavit, corrupit: laboret (inquam) orando, hortando, exemplum bonum præbendo. Ecce quam periculosum est alium verbo aut exemplo corrumpere.

Multa autem, multa et difficulter comprehensibilis est malignitas spirituum, id est dæmonum, et perpaucis visibilis, hoc est, valde paucis agnoscibilis est, quibus discretio spirituum data est; arbitror vero quia nec perpaucis universa, hoc est, tota dæmonum malitia in speciali est nota perpaucis, imo forsitan nemini in hac vita. Quomodo autem deliciantes, id est, laute viventes, et saturati, vigilamus plerumque alacrius, etiam in divino obsequio, jejunantes autem et miseria pœnæ aut debilitate corporali affecti, somno miserabiliter submergimur? Hoc interrogative legendum est, quasi dicat: Mirum est qualiter id contingat. Juxta quem sensum subjungit: famescentes et extenuati abstinentia, tentamur in somnis per diversa somniorum phantasmata, per terrores et alias afflictiones, et repleti per saturitatem, permanemus sine tentatione in somno? indigentia refectionis et penuria necessariorum ad vitam obscuri, id est afflicti, efficimur indevoti et aridi, in potatione vero vini efficimur hilares et devoti ac faciles ad compunctionem?

Ad ista, hoc est ad intelligendum causas et modos istorum eventuum, illuminet eos qui sine lumine sunt, id est sine horum agnitione, qui id potest in Domino: nos enim in his talibus sine lumine sumus, hoc est, plenarie non cognoscimus horum causas. Verum illud dicimus, quia hæc talis commutatio et vicissitudo, id est varietas et alternatio ista, non fit ex dæmoniis semper, sed est quandoque ex complexione colligata, hoc est inseparabiliter juncta, et data mihi nescio quomodo labenti sordida et carnali grossitie, id est mihi qui cado grosse ac viliter et nescio plenarie qualiter.

De concidentia seu casu prædictorum evenienti, ad discernendum difficili, deprecemur Dominum humiliter et sincere, ut causas ejus nobis revelet, atque ut auferat eum a nobis quantum ad id quod habet de culpa; et si post tempus hujusmodi orationis invenerimus tentationem, præsertim eamdem, similiter nobis contingere et operari in nobis quod fiebat in nobis ante orationem prætactam, cognoscemus quod non omnino ex dæmoniis est, sed natura, id est, ex naturali causa et dispositione nostræ complexionis contingit, et quantum ad hoc excusatur a culpa. Plerumque autem et divina dispensatio nos tanquam ingratos præveniens, sua benignitate vult visitare in contrariis, hoc est per ista contraria: ita quod deliciantibus, saturatis et vinum potantibus dat quamdam alacritatem devotionum, compunctionumque facilitatem; abstinentibus vero, indigentibus et in operibus pœnitentiæ fatigatis permittit accidere ariditatem, indevotionem, torporem, et tentationes in somnis. Et per omnia hæc, excludit a nobis elationem et propriam reputationem, ita quod in exercitiis et laboribus nostris inaniter gloriari et confidere non valeamus.

Durum quippe et crudele est, curiose scrutari profunditatem judiciorum Dei: curiosi etenim navigant in navi elationis et arrogantiæ, hoc est, in sua præsumptione et audacia et superbia ambulant, ac vehuntur in fluctibus periculorum suorum quasi in navi. Tamen propter multorum infirmitatem aliquid dicendum.

Interrogavit quis quemdam videre valentium, hoc est, quidam interrogavit virum contemplativum et illuminatum: Quidnam est, id est, cur contingit, quod Dominus prænoscens et præsciens lapsus quorumdam, ornavit hos quandoque, videlicet ante ruinam eorum, charismatibus gratiæ gratum facientis atque prodigiis? Qui respondit: Ideo Dominus fecit hoc, ut ceteros spirituales muniret certitudine fidei per talia signa, et veritate firmaret catholica, et liberum arbitrium ostenderet per hoc quod de bonis fiunt mali, sicut econtra de malis boni, et cadentes faceret inexcusabiles in judicio, eo quod post tanta Spiritus Sancti charismata corruerunt.

Etenim lex Moysis tanquam imperfecta ait, in Deuteronomio scilicet: Attende tibi ipsi. Dominus vero Christus Jesus tanquam superperfectus mandavit nobis et fratris directionem, ut scilicet proximum peccantem corripiamus, dicens, Si peccaverit frater tuus, et quæ sequuntur.1112

Si correctio tua qua corripis fratrem peccantem, est munda et humilis, magis vero si est revocatio ejus quod est Domini, id est divini præcepti, ad memoriam tuam; vel « si est revocatio ad memoriam », hoc est commemoratio culpæ fratris, ut ipse culpam suam attendat et vitet; quod est Domini facere non devitabis, hoc est, non omittes implere Christi præceptum de correctione fraterna, et præsertim in his qui recipiunt, hoc est, eos qui gratanter accipiunt correptionem potissime increpabis. Si vero nondum ad hoc pervenisti ut correptio tua sit munda ac humilis et commemoratio culpæ fratris, saltem servitutem exerce legalem, id est, præceptum legis observa attendendo tibi ipsi: quæ lex fuit lex timoris et servitutis.

Non mireris et tuos conspiciens amicos inimicantes tibi super reprehensionibus tuis, id est, adversantes et indignantes tibi eo quod reprehenderis eos. Nempe magis vacui et leviores, hoc est homines magis vani, pusilli passionibusque subjecti, sunt instrumenta operum dæmoniorum, et maxime in inimicis eorum: quia per homines tales dæmonia tentant ac tribulant homines alios, et maxime virtuosos, qui sunt dæmonum inimici.

Super uno exsistentium in nobis valde mihi advenit admirari, id est, grandis admiratio orta est mihi de una re exsistente in nobis, quomodo scilicet nos qui habemus Deum omnipotentem et angelos et sanctos homines in cœlo et in terra exsistentes, ad cooperationem in virtutibus, id est in auxilium ad virtuose agendum, solum vero malignum diabolum habemus instigatorem in contrariis, hoc est in vitiis, velocius et proclivius incurvamur ad vitia. De his ergo nec volo nec valeo dicere diligenter ad inquisitionem, id est, ad prætactam quæstionem non volo nec possum plenarie nunc respondere. Verumtamen auctor aliqualiter solvit hanc quæstionem, subdendo :

Si universa habent quæ facta sunt quemadmodum facta sunt naturam, id est in prima et naturali institutione, quomodo imago sum Dei, et luto commassatus sum? sicut ait magnus Gregorius, utpote Gregorius Nazianzenus : hoc est, si cuncta creata consistunt in ea integritate et proprietate in qua originaliter sunt plasmata, qualiter anima mea est imago Dei, et tamen conjuncta est carni immundæ, fragili ac mortali? quasi dicat : Eo ipso quod anima rationalis, quæ Dei imago est, conjuncta est corpori tali, constat quod homo non mansit in tali dignitate et conditione in qua primo creatus est.

Si vero alicui rei creatæ aliquid inexsistit præter id quod factum est, quemadmodum homini originale peccatum innascitur, et fomes manet in eo, ac quatuor vulnera ex originali peccato secuta, unumquodque tale penitus insatiabiliter appetit suam ipsius cognitionem plenariam, qualiter scilicet primo creatum sit, et qualiter lapsum. In his verbis tangitur prædictæ quæstionis solutio. Natura enim rationalis eo ipso quo ex nihilo facta est, de se tendit ad nihil et ad defectum ac culpam, nisi conservetur a Deo. Denique ultra hoc, multiplicem pronitatem habet ad mala ex originali peccato et fomite atque vulneribus ejus; et corpus ipsum corruptibile aggravat animam, mundus quoque et objecta ipsius non mediocriter tentant ac trahunt ad vitia.

Unusquisque uti debet omni industria ac studio, ut sic loquar, quatenus lutum reducens ad thronum Dei inthronizet, id est, ut carnem suam virtuose regendo reducat eam ad immortalitatem et ad thronum cœlestem, ut constituatur post diem novissimum in cœlo empyreo, sicut in Apocalypsi asserit Christus : Qui vicerit, dabo ei sedere in throno meo. Igitur nemo occasionem causetur ad ascensum, id est, nullus quærat occasionem excusandi se ab ascensu ad thronum gloriæ Dei. Via enim et porta aperta est : quoniam Christus per suam salutiferam passionem aperuit nobis aditum regni cœlestis, in sua quoque ascensione viam monstravit, fidem edocuit, spem firmavit; jam quoque innumerabiles Sancti nos præcesserunt ad patriam illam.

Auditio quidem virtutum et directionum, id est actuum virtuosorum, spiritualium Patrum evigilat mentem et animam ad æmulationem, id est ad amorem ipsorum Patrum; auditio autem doctrinæ eorum naturaliter habet æmulantes, id est amantes, deducere ad imitationem Patrum seu completionem doctrinæ ipsorum.

Discretio est lucerna tenebrarum : quia expellit tenebras ignorantiarum ac vitiorum, tenebrosasque mentes illustrat; reductio errantium a via : eos namque qui recedunt a via salutis reducit ad eam; illuminatio palpantium cæcitate : illuminat enim eos qui præ cordis excæcatione ignorant quo eunt. Discretus est sanctitatis inventor : invenit quippe medium in quo ipsa virtus consistit, et animam ab immoderantiis ac defectuositatibus curat : ideo subditur, et infirmitatis emundator : purgat namque ab utroque extremo vitioso, ne quid fiat majus aut minus.

Omnes qui dicuntur admiratores rerum parvarum, solent hoc naturaliter pati, hoc est, inducuntur ad hoc quod res seu actiones modice virtuosas mirantur et laudant tanquam eximias, aut ultimæ ignorantiæ gratia, hoc est, vel ex maxima ignorantia, quia tam imperiti sunt ut discernere nequeant inter magna et parva, aut intentione humilitatis, quia quæ sunt proximi, id est opera proximorum, magnificant et extollunt, ut comparatione illorum se ipsos amplius parvi pendant.

Agonizemus, id est studeamus, non solum luctari cum dæmoniis, sed etiam præliari. Quamvis luctari ac præliari frequenter pro eodem accipiantur, nunc tamen distinctim sumuntur. Proprie enim contra se invicem luctari dicuntur, qui immediate cum manibus et brachiis se apprehendunt vel amplectuntur ut unus dejiciat alterum; præliari vero, qui cum armis cædunt aut vulnerant hostem. Juxta similitudinem hanc admonet auctor ut non solum contra dæmonem luctemur, bona agendo cum quadam difficultate ac renitentia, aut exsistendo in statu incipientium, seu profitentium qui adhuc dimicant contra passiones et vitia, et cetera suæ salutis obstacula; sed cum omni alacritate, promptitudine ac fervore insistamus exercitiis virtuosis, et per ea prosternamus ac persequamur hostes, contra quos etiam mittamus sagittas verbi cœlestis ac lapides fundæ, ut dicere ex sententia valeamus: Persequar inimicos meos, et comprehendam eos.13 Ille enim, puta luctator, quandoque impellit eum, luctando, quandoque vero impellitur ab eodem; isti vero qui præliantur semper persequuntur inimicum, gravando eum aliquo modo.

Qui vicit vitia, vulnerat dæmones, affligendo, contristando eos non parum; qui vero simulat vitia se habere, per hoc utique inimicos suos seducit, et non impugnatur ab eis tam acriter ut impugnaretur si virtuosus esse sciretur. Ista est simulatio bona, si tamen veræ exemplaritati non contrarietur, nec scandalizet pusillos.

Deinde ponit exempla istiusmodi simulationis. Quidam Frater affectus aliquando ignominia, id est, injuriam passus, et nihil omnino corde motus per impatientiam, gratias agens Deo et injuriatori, occulte secundum mentem oravit pro persecutore, deinde super ignominiis lamentari cæpit, hoc est, plorare se finxit propter injurias sibi illatas, abscondens suam impassibilitatem, id est plenariam patientiam mansuetudinemque perfectam, per fictam impatientiæ passionem. Alter Frater exsistens penitus sine appetitu præsidendi, simulavit se oppressum hoc ipso desiderio, id est pro frustratione affectus sui ficti. Quomodo tibi exprimam castitatem illius qui apparens ingressus in lupanari causa peccati cum meretricula exercendi, fornicantem ad virtutum studium traxit? Iterum, cuidam solitarie habitanti aliquis portavit botrum valde diluculo: qui post afferentis recessum celeri impetu devoravit eum absque omni appetitu, se ipsum ostendens quasi gulosum dæmoniis. Insuper, alius perdens folia parva palmarum, finxit se toto die dolentem, quasi tam inordinate afficeretur ad folia illa.

Vigilia multa est necessaria talibus, hoc est, præcipua custoditio, circumspectio, humiliatio cordis opportuna est piis simulatoribus istis, ne conantes illudere dæmoniis, subducant quandoque se ipsos in illusiones, corruendo in spiritualem superbiam aut gloriam vanam ex tali confictione, quasi ex actu profundissimæ humilitatis. Isti enim sunt vere illi de quibus Apostolus Corinthiis scribens ait: Ut seductores, et veraces.14

Si quis vult Christo castum exhibere corpus, et ultra hoc ostendere ei cor mundum, servet se ipsum integre inirascibilitate et abstinentia: omnis enim labor noster est inutilis absque virtutibus his.

Quemadmodum humana lumina sunt in hominibus differentia, ita quod unum est clarius alio, ita multæ ac differentes sunt obumbrationes intelligibilis Solis, hoc est illuminationes Dei, quæ fiunt in anima cum quadam umbrositate et obscuritate, per quam proportionantur capacitati mentis humanæ:15 quia nunc videmus per speculum in ænigmate. Ideo « obumbrationes » dicuntur. Nam alia obumbratio fit per lacrimas corporales*: id est, quandoque homo ex divina illuminatione considerat gravitatem suorum excessuum, et ita* in exteriorem resolvitur fletum; alia fit per lacrimas spirituales*. Hoc fit dum homo* ex divina illuminatione considerat multiplicia beneficia Dei atque promissa ipsius, et ita ex pia devotione et amore ad fletum movetur saltem spiritualem. Alia fit per oculos corporis*, quando videlicet ex corporali intuitu creaturarum, ad Creatoris* contemplationem erigimur, quemadmodum Isaias hortatur, Levate in excelsum oculos vestros, et videte quis creavit hæc;16 alia fit per oculos intellectuales*, quando ex cognitione intellectualium creaturarum, utpote angelorum ac propriæ animæ, elevamur ad Dei contemplationem, et item* quando per occultam et anagogicam illustrationem contemplamur Altissimum; alia ex auditu verbi, quando ex aliorum prædicatione seu informatione, ad Dei contemplationem et eorum quæ fidei sunt intelligentiam excitamur.17 Potest quoque de interiori auditione Verbi æterni intelligi, juxta illud: Audiam quid loquatur in me Dominus Deus. Et alia est exsultatio in anima proprie a se mota*. Hoc est spirituale gaudium quod concipit anima ex contemplatione fidei ac sapientiæ exsistentium in se.* Alia exsultatio est ex remotione et quiete*. Hæc est spiritualis jucunditas* solitariorum, qui in psallendo, orando, meditando ac diligendo exsultant in Domino. Alia est ex obedientia. Hæc est lætitia spiritualis cœnobitarum, qui exsequendo sibi injuncta, cordialiter delectantur in actibus obedientiæ sanctæ.

Ultra et super hæc omnia est exsultatio et illuminatio quæ per ecstasim exhibet mentem Christo in lumine intellectuali ineffabiliter et arcane*. Hoc fit quando* mens immediate per ferventissimæ caritatis ardorem a Deo tangitur, illuminatur, imo lumine quodam theorico copiosissime adimpletur, et tam clare ac proxime Deo unitur, quod prorsus deficit a se ipsa, et tota fertur et absorbetur in supersplendidissimi luminis fontem, atque in divitias gloriæ rapitur, sicque ineffabiliter ac tranquillissime in Creatore pacatur, quiescit, obdormit ac delectatur: in quo mystica theologia et sapientia flammigera unitiva consistit.

Sunt virtutes, et sunt matres virtutum. Omnes virtutes infusæ, a Deo sunt immediate quantum ad habitum atque essentiam; sed una virtus dicitur mater alterius in quantum actio ejus imperat, causat seu disponit vel excitat actum virtutis alterius: sicque virtutes theologicæ dicuntur matres virtutum (potissime caritas), obedientia quoque et humilitas, et virtutes cardinales. Qui ergo habet prudentiam, magis agonizet super possessione matrum*,* hoc est, qui veraciter prudens est, præcipue studeat possidere, augere et perficere in se illas virtutes quæ aliarum matres dicuntur, quia per hoc in aliis virtutibus facilius copiosiusque proficiet.

C Deus autem est magister matrum in propria operatione, hoc est, Deo potissimum competit mentem instruere qualiter debeat se habere exercendo actus et exsequendo opera virtutum quæ aliarum sunt matres; filiarum vero, plurimi, id est, multi possunt esse magistri qualiter debeant exerceri virtutes quæ aliarum virtutum filiæ nuncupantur. Istud tamen per quamdam appropriationem est intelligendum: quia et Deus est principalis magister in omnibus actibus harum virtutum; homo quoque aliqualiter instruere potest alium in actibus virtutum quæ matres vocantur, utpote in actibus caritatis, humilitatis, prudentiæ, etc.

Attendamus nequando cibi indigentiam per multam somnolentiam restauremus: hoc est, solerter maximaque cum diligentia custodiamus nosmetipsos, ne unquam demus nos ad somnum diuturnum atque superfluum ne ex jejunio sentiamus afflictionem, vel ut debilitationem naturæ quæ ex abstinentia accidit, reparemus per somnum immoderatum. Istud enim est insipientium opus, videlicet indigentiam cibi reparare per somnolentiam multam: nam plus damni homo incurrit per somnum hujusmodi, quam lucretur per indigentiam cibi; quemadmodum et contrarium est econverso, id est, sicut et vice versa contrarium hujus, utpote indigentiam somni restaurare per abundantiam cibi, est insipientium opus.

Vidi operarios secundum aliquam circumstantiam parum condescendentes ventri, hoc est, vidi quosdam ferventes in Dei obsequio, qui secundum habitudinem quamdam satis sobrii erant in cibo et potu; ocius vero viriles per totius noctis vigiliam et orationis adsistentiam, hoc est puram et prolixam orationem Deo sinceriter cordeque sincero præsentatam, miseram carnem cruciaverunt, et satietatem de cetero avertere cum gaudio correxerunt, hoc est, semetipsos sic exercendo et affligendo, didicerunt satietatem refectionis ac somni cum jucunditate spirituali vitare, et talibus vigiliis atque orationibus viriliter inhærere.

Dœmon avaritiæ luctatur acute cum professoribus paupertatis, ut trahat eos ad habendum aut appetendum aliquid proprium, vel ut immoderate afficiantur ad communia eorum usui deputata. Quum vero non prævaluerit, id est, succubuerit in tentatione, tunc inducit et allegat pauperes in occasionem, hoc est, egenos reducit ad memoriam religiosorum, et immateriales, id est contemplativos pauperes professores, persuadet iterum fieri materiales, instigando eos ad hoc ut relictis exercitiis vitæ contemplativæ, monachi iterum occupent se corporalibus actibus misericordiæ.

Contristati, hoc est, injuriam passi, et ex hoc aliquo modo mœrentes, non cessemus ad memoriam revocare mandatum Christi ad Petrum, videlicet septuagies septies dimittere peccanti.18 Quod enim in altero fieri mandavit, penitus et ipse multo amplius faciet, id est, Christus qui aliis jussit ut tam sæpe, imo tam semper ignoscant peccantibus in se, multo plus ignoscet his qui in ipsum peccant quotidie, dummodo ipsi propter Christum semper indulgeant forefacientibus sibi. Elati vero, id est, dum motum superbiæ sentimus in nobis de patientia in adversis, sive ex alia causa, rememoremur dicentis: Quicumque totam legem spiritualem et evangelicam perfecerit, offenderit autem in uno vitio, puta in elatione, factus est omnium reus.19

Sunt quædam conditiones spirituum immundorum et malignorum a sanctis voluntarie discedentes, id est, quidam diaboli sponte cessant impugnare quandoque viros perfectos, ut non fiant molestatis conciliatores coronarum super invictis præliis, id est, ne viri illi tentatione gravati acquirant præmia gloriosiora pro hoc quod invicte restiterunt ac prævaluerunt tentationibus dæmonum.

Beati quidem pacifici, et nemo est contradicens huic auctoritati;20 ego vero vidi inimicitias facientes beatos, id est, quosdam conspexi viros virtuosos qui ex industria fecerunt discordiam inter quosdam. Duo quidam affectionem amoris fornicarii possidebant invicem, id est, sensualiter ac temporaliter amabant se mutuo, vel concordes erant in fornicandi affectu. Diaconus autem quidam, vir probatissimus scientia inter doctos, factus est seminator discordiæ inter utrosque: illum quidem quasi detrahentem huic et maledicentem improperiis accusans, et similiter accusavit istum illi. Et prævaluit sapientissimus diaconus repulsare humana industria malitiam dœmonum et operari odium inter illos, solvens per hoc vinculum, id est vitium, fornicationis.

D Circa istud possent multa utiliter dici. Primo enim non debemus aliquo modo mentiri; secundo, non debemus facere mortale peccatum ut eruamus alium a peccato mortali; tertio, non debemus alium directe inducere ad minus peccatum ut per hoc abstrahamus eum a peccato majori, quamvis inter duo mala minus malum sit eligendum. Istud itaque factum non est ad imitationem trahendum, licet excusetur et ab auctore isto laudetur, quia processit ex bona radice et factum est pia intentione. Sunt autem aliæ viæ multo meliores ad extrahendum alios a prava concordia et a carnali affectu ad invicem. Denique licet malam concordiam rumpere et bonam discordiam inter male unanimes seminare, quemadmodum fecit Paulus inter Pharisæos et Sadducæos:21 verumtamen nunquam licet inter alios directe seminare odium caritati contrarium, nec licet aliquem mendaciter accusare. Hæc breviter tetigisse sufficiat, quæ ex dictis Sanctorum copiose atque faciliter possent probari.

Est qui mandatum per mandatum repulsat. Nunquam licet unum mandatum transgredi ut aliud observetur: est igitur sensus horum verborum, quod quidam videntur per similitudinem operis unum mandatum infringere ne violent aliud. Vidi enim juvenes invicem ligatos caritatis affectione secundum Deum: tamen certificantes se mutuo de integritate caritatis mutuæ inviolata, elongaverunt se ab invicem ad tempus propter aliorum læsionem vitandam et conscientiam suam salvandam, ne per caritatem mutuo familiarem ponerent offendiculum aliis qui ferre non poterant hanc eorum mutuam caritatem; sicque se ab invicem elongando, videbantur quodammodo facere contra caritatem. Isti fuerunt sapientissimi juvenes: qui in hoc ipso sunt imitandi in casu consimili.

Sicut contrariæ sunt nuptiæ et mortuorum excubiæ, ita superbia et desperatio sunt inconsonæ, id est disconvenientes et improportionatæ ad invicem. Qui enim desperat, reputat se gravem peccatorem, sive tam pronum ad mala aut impotentem ad bona ut non possit salvari: quæ reputatio videtur esse elationi contraria. Est tamen ambas simul unanimiter videre ex dæmonum seductione: id est, quandoque sunt vitia ista pariter in eodem, ex eo quod dæmones ad contraria vitia instigantes, simul tentant et vincunt eumdem, ita quod dæmon desperationis inducit hominem ad desperationem, et dæmon superbiæ inducit eum ad elationem, sic quod indurato corde extollat se, damnationem suam futuram penitus parvi pendens aut non advertens.

Sunt quidam immundorum dæmonum subimmittentes et narrantes nobis interpretationem Scripturarum divinarum in proœmiis, id est in principio, dum tentare aut apparere incipiunt. Sed libenter hoc faciunt in cordibus vane gloriosorum, et præsertim in cordibus exercitatis in doctrina extrinseca, id est sæculari, scholastica, acquisita, seu litterali, ut seducendo eos, paulatim in hæreses blasphemiasque inducant. Theologiam, magis vero machilogiam et vanilogiam dæmonum, id est notitiam divinarum Scripturarum nobis a dæmonibus inspiratam, quæ potius dicenda est notitia practicativa mali atque vaniloqua, quam notitia vere affectiva, divina ac theologica: hanc (inquam) cognoscemus, id est, a vera theologica cognitione discernemus, ex subinductione conturbationis gaudiique pereffusi ac irreverentis in anima, id est, per hoc quod ex tali notitia vaniloqua faciliter oriuntur in anima motus indignationum et aspernationum contra alios, exhilarationes quoque penitus dissolutæ et irreverentiales.

Quidam habuerunt ordinem et principium, quidam vero finem factorum a faciente: id est, quidam receperunt a Deo omnium bonorum factore ordinatam inceptionem actionum bonarum, qui tamen non perseveraverunt usque in finem; alii autem acceperunt ultra hoc consummationem perseverantiamque bonorum quæ inceperunt. Virtus vero finem possidet infinitum. Hoc intelligi potest, vel quia Deus immensus est finis virtutum, vel quia æterna felicitas dicitur finis omnis virtuosæ actionis, vel quia durante hac vita debemus semper crescere in virtute. Ait enim hymnizator canticorum, id est Psalmista : Omnis consummationis vidi finem;22 latum vero et infinitum mandatum tuum nimis. Auctor iste consuetudinem habet quod allegando Scripturas aliquid addit et interponit, sicut et nunc. Dicitur autem « mandatum » Dei « latum nimis », quia ad omnes extenditur, et quia caritatis præceptum extendit se etiam ad inimicos. Porro idem mandatum dicitur « infinitum », vel quia durat usque ad finem mundi, vel quia caritatis præceptum in patria perfecte æternaliterque impletur.

Si quidam boni operatores ibunt ex virtute activa in virtutem contemplationis, proficiendo ex actibus virtutum moralium ad actus virtutum theologicarum atque donorum intellectualium, præsertim ad actus sapientiæ unitivæ ac mysticæ theologiæ et ardentissimæ caritatis;23 et si caritas nunquam desinit, quia non excidit, imo nunc inchoatur, et in futuro perficietur et continuabitur sine fine, et Dominus custodiet introitum timoris tui, id est principium tuæ emendationis, quæ incipit a timore, et exitum, id est processum seu finem, tuæ caritatis :2425 vere infinitum est prædium finis ejus, id est, merces seu opulentia sive possessio caritatis est infinita in cœlo, videlicet beatifica Dei fruitio, seu ipse Deus omnipotens, in qua caritate proficientes nunquam desinemus aliquo fine, neque secundum præsens neque secundum futurum, id est nec in præsenti vita nec in futura, assumentes et addentes lumini lumen, et scientiam scientiæ. In his verbis videtur auctor sentire, quod Sancti in patria proficiunt et crescunt in lumine atque scientia : quod quibusdam tempore suo non placuit. Ideo subdit :

Licet quod dictum est videatur multis quodammodo peregrinum, id est alienum a veritate, tamen, o beate abbas cui hæc scribo, dicetur, id est, dicendum est, juxta determinationem a nobis præfatam : neque enim intellectuales substantias, id est angelos, utique dixerim absque profectu; magis vero determino eas sempiterne addentes gloriam gloriæ, assumentes cognitionem scientiæ super scientiam.

Circa hæc advertendum, quod juxta doctrinam divini Dionysii et Sanctorum eum sequentium, angeli sancti usque ad diem finalis judicii proficiunt in cognitione quorumdam effectuum Dei, et de talibus supremi illuminantur a Deo, imo et a Christo secundum naturam assumptam, superiores quoque angeli inferiores purgant, illuminant atque perficiunt.26 Insuper in præmio accidentali proficere possunt usque ad diem judicii; sed in præmio essentiali, quod est beatifica et fruitiva visio Dei, seu in Deitatis cognitione clara per speciem, nullus Beatorum proficit nunc ante judicium, neque post illud : Beati enim non sunt in statu merendi aut demerendi. Post diem autem judicii cessabunt omnes profectus in cognitione effectuum Dei atque in præmio et gloria accidentali, mutua quoque angelorum purgatio, illuminatio et perfectio : imo omnia erunt tunc plenissime in termino consummato, nec ullum meritum erit, sed præmium purum, et omnis potentialitas erit in Beatis plenissime reducta ad actum, sicut ex dictis Sanctorum et doctorum scholasticorum posset copiose probari. Idcirco opinio prætacta auctoris non censetur posse salvari. Imo multa continentur in ea quæ paterent calumniæ : nam inter cetera sequitur ex ea, quod in angelis esset capacitas infinita respectu divinorum charismatum.

Si dæmones plerumque subimmittunt et ingerunt nobis bonos sensus, hoc est veras sententias, et in his intellectualiter contradicunt, id est, occulte suggerunt et instigant nos ad non credendum sententiis illis, ne mireris de hoc. Intentio enim est inimicis nostris dæmonibus per hoc nos suadere ad talia, ut cognoscant intentiones et cogitationes in corde nostro latentes, quatenus illis cognitis et exploratis, certius sciant qualiter acrius nos impugnent.

Noli esse amarus, id est districtus, judex et exquisitor eorum qui sermone magnifice docent, videns eos circa practicam aliquantulum pigrius persistentes, hoc est aliqualiter tardos; utilitas enim verbi adimplevit plerumque defectum operis, id est, meritum informationis aliorum supplevit frequenter imperfectionem conversationis. Non possidemus omnes penitus æqualia dona: in aliquibus enim sermo magis abundat quam opus; in aliis vero opus abundat magis quam sermo. Per hæc verba reprimitur quorumdam temeraria audacia, qui quum sint malevoli, indociles et perversi, semper acuti sunt et proclives reprobare informationem eorum a quibus salubriter edocentur aut corripiuntur, dicendo, Medice, cura te ipsum, aut aliquid tale.

Malum culpæ Deus non fecit nec condidit; sed seducti sunt quidam, dicentes quædam vitia esse naturalia in anima, ignorantes quod suppositivas et substantivas proprietates naturæ, hoc est vires et inclinationes innatas, fundamentales et firmiter inhærentes naturæ rationali, nos ipsi transtulimus in vitia, abutendo eisdem. Quale ait, id est, quale est quod quidam dicit, videlicet istud: Generativum semen est in nobis propter filiorum propagationem; nos autem transportavimus, id est convertimus, illud in fornicationem et libidinosam concupiscentiam. Furor irascibilis natura, hoc est ex naturali conditione et institutione Creatoris, est in nobis contra serpentem et vitia, id est, ut irascamur contra diabolum et peccata; utimur autem furore seu ira contra proximum. In nobis est zelus, id est naturalis dilectio, ut æmulemur, id est diligamus, virtutes; nos vero zelum et æmulationem habemus super malo, id est, ad vana et vitiosa afficimur. Naturaliter inest animæ concupiscere gloriam, non inanem, sed supernam. Naturale est animæ superbire, sed contra dæmones, ut eis consentire ac subjici dedignemur. Similiter et gaudium naturaliter competit animæ, sed gaudium in Domino et propter Dominum, id est ad Dei honorem, et propter bona opera proximorum. Suscepimus naturaliter memoriam malitiæ, hoc est injuriæ nobis factæ, sed contra animæ inimicos. Accepimus naturaliter desiderium alimenti, non autem comessationis et impudicitiæ.

Anima quæ est sine pigritia excitavit dæmones contra se ipsam: quo enim quis exstat ferventior, eo plus incitatur diabolus impedire profectum ipsius. Multiplicatis enim præliis tentationum, multiplicatæ sunt et coronæ, id est præmia triumphorum his qui viriliter pugnaverunt.

Qui non est plagatus ab impugnatoribus, hoc est, qui a dæmonibus non est impugnatus et molestatus, penitus non coronabitur; qui vero non fatigatur aut angustiatur super occurrentibus casibus, id est, per impatientiam non lassatur nec trepidat in tentationibus et adversitatibus advenientibus sibi, glorificabitur ab angelis tanquam pugnator idoneus.

Tres quidem quis noctes in terra fecit in universo. Per quemdam istum qui « in universo fecit tres noctes in terra », potest intelligi Christus, qui per synecdochen tribus noctibus fuit in terra, id est sepultus in terra, sicut prædixit: Sicut Jonas fuit in ventre ceti, ita Filius hominis tribus noctibus erit in ventre terræ.27 Insuper nox dicitur tempus dormitionis, quo anima communiter cessat per somnum ab exercitiis rationis, quæ in dormiente ligatur. Quoniam ergo anima Christi nunquam cessavit ab actibus rationis per somnum in vita hac, sed in triduo sepulturæ corpus ejus dormivit in monumento, idcirco dicitur tres noctes fuisse in terra.28 Rursus per noctem intelligi potest adversitatis et tribulationis tempus. Quoniam ergo tota vita Salvatoris in mundo hoc persecutionibus et tribulationibus plena fuit, possunt per « tres noctes » intelligi tria tempora ætatis, videlicet infantiæ, pueritiæ ac juventutis, quibus tribulationes et persecutiones perpessus est.

Qui vero tres horas vicit, non morietur, A hoc est, qui prævaluerit in hora qua tentatur a carne, et in hora qua tentatur a mundo, et item in hora qua a dæmonibus impugnatur, « non morietur » morte culpæ, nec morte damnationis æternæ. Vel tres horæ sunt tempus quo tentamur per prospera, tempus quoque quo tentamur per adversa, et tempus periculosissimæ tentationis in morte. Rursus tres horæ sunt principium bonæ actionis, et medium seu prosecutio ejus, et finis ipsius : in quibus qui prævaluerit, salvus erit.

Si secundum dispensativam correctionem, post ortum suum in nobis sol cognovit diluculo occasum suum in nobis. Per solem intelligi potest sol materialis, et etiam Sol intelligentiæ, qui est Christus. Itaque « si sol post ortum suum in nobis », id est, mox postquam lucem suam super nos fudit, aut mentibus nostris lumen infudit, « cognovit diluculo », hoc est, mane seu cito nos cognoscere fecit, « occasum suum in nobis », id est recessum suum a nobis, « secundum dispensativam correctionem », qua interdum ad tempus relinquit nos dispensative, et tentari, tribulari ac contristari permittit, corrigens per hoc ingratitudinem, præsumptionem, et cetera vitia animæ nostræ, ita quod recognoscimus istud, sicque ad Deum rursus confugimus, penitus posuit tenebras in latibulo suo, id est, afflictiones, mœrores et animi obscurationes produxit in nobis eo tempore quo ita abscondit gratiosam ac dulcem præsentiam suam a cordibus nostris, et facta est nox, id est ariditas et excæcatio quædam in anima nostra interdum tam gravis ut cœlum videatur nobis æreum terraque ferrum, et passionum caligine involvamur, cogitationum strepitu confundamur, et suspicemur nos prorsus destitutos a gratia. In ipsa ergo nocte pertransibunt ad nos mane recedentes catuli leonum silvestres et omnes bestiæ29 silvæ spinosorum vitiorum, hoc est, durante tali caligine mentis, statim oriuntur in nobis et invadunt ac impugnant nos motus leoninæ animositatis ac ferocitatis, et amarissimæ punctiones iræ, impatientiæ, indignationis, invidiæ, rugientes, id est, intra nos tumultuantes, ut rapiant spem perseverandi in nobis, et quærentes a Deo, id est, ipso Domino permittente, escam vitiorum sibi, hoc est fomentum et incrementum suæ malitiæ, ut scilicet hos motus foveamus in nobis, aut per intentionem perversam et meditationem, id est per cogitationem et considerationem rerum ex quibus hæ pessimæ motiones et affectiones passionum generantur, continuantur, renovantur et invalescunt, aut per actionem, utpote opere exsequendo ea ad quæ incitant seu inclinant.

Iterum vero ortus est in nobis sol per obscuram humilitatem, id est, Christus sol justitiæ denuo visitavit, exhilaravit et adimplevit nos amorose ac gratiose, per hoc quod humiliter recognovimus proprias calamitates, defectuositates, præsumptiones et miserabiles pronitates ad omne malum, et ad se ipsas iterum bestiæ congregatæ sunt, id est, præfati motus bestiales simul de cordibus nostris expulsi sunt ex luminosa et consolatoria visitatione Altissimi, et collocabuntur in cubilibus suis, videlicet in amatoribus concupiscentiarum, et non in nobis. Tunc dicent inter dæmones, id est, immundissimi dæmones invicem dicent :30 Magnificavit Dominus iterum facere misericordiam suam cum eis. Nos vero dicemus ad eos :31 Magnificavit Dominus facere nobiscum; facti sumus lœtantes, vos vero persecuti, id est, vos, o dæmones, estis nos persecuti tentando, et nos sumus vos persecuti resistendo ac prævalendo.

Ecce Dominus sedebit super nubem levem, videlicet animam ab universa concupiscentia terrena exaltatam, hoc est, in anima a pondere vitiorum et terrestreitate seu corpulentia passionum purgata sursumque elevata residebit;32 et veniet in Ægyptiacum cor et primo tenebrosum : quia per hoc quod ita ingreditur animam, efficit eam illuminatam ac spiritualem, quæ ante erat immunda ac obscurata et commovebuntur manufacta idola et cogitationes mentis, id est, vana phantasmata et fœdæ imaginationes cogitationesque illicitæ abjicientur de corde quod Christus inhabitat. Mystica ista locutio sumpta est ex Isaia, quemadmodum præinducta ex Psalmo.

Si Christus ab Herode corporaliter fugit, quum esset omnipotens, propter quod non fugit ex infirmitate, sed pro nostra ædificatione, corrigantur audaces præsumptuosi non se ipsos in tentationes projicere, id est, Christi exemplo se corrigant, ita ut de cetero non præsumant tentationibus se ingerere, sed fragilitatem suam advertant. Non des in commotionem pedem tuum, ait Psalmista, et non dormitabit qui custodit te angelus : ex quibus verbis ostenditur quantum indigeamus auxilio Dei et angeli sancti.

Complectitur fortitudinem tumor, hoc est, elatio sæpe adjungit et circumvolvit se fortitudini corporali ac spirituali, quemadmodum rubus quidam dictus smilax conjungit cypresso. Opus perpetuum nobis sit, id est, indesinenter provideamus et observemus, ut neque exili intentione recogitemus nos possidere qualecumque bonum, id est, nullum bonum gratiæ et virtutum quantumcumque exiguum arbitremur nos habere quasi ex nobis, nec propriis id viribus adscribamus; sed diligenter intendentes et quærentes, perspiciamus proprietatem ipsius boni sibi nobis sit, et intelligemus nos penitus esse deficientes ab ipso bono, ita quod nec bonum naturæ nec bonitas gratiæ ac virtutum sint in nobis sincere, perfecte et pure, sed prorsus defectuose, permixte et obnubilate. Propter quod dixit Salvator : Nemo bonus, nisi solus Deus. Nempe et mala nobis admixta sunt, ut etiam universæ justitiæ nostræ comparentur panno menstruatæ, quo vix aliquid turpius est. Proprietas autem boni, est appetibile esse ; proprietas vero virtutis, est habentem facere bonum.

Quære incessanter in te argumenta, id est signa et effectus, vitiorum, et tunc intelliges multa ex vitiis in te esse. Quare bona possibilia homini agere aut nos ipsos cognoscere non valemus, existentes in infirmitatibus universis? id est, cur nos existentes in defectuositatibus cunctis non possumus nos ipsos rite cognoscere, neque ad quæ extendat se possibilitas nostra? Et respondet : Aut propter infirmitatem, aut propter relictionem profundam. Quasi dicat : Excusationem non habemus de hoc quod non valemus ista, quia contingit ex nimia nostra pusillanimitate, tarditate et infectione, aut quia vehementer relicti sumus a Deo justo judicio, propter perversitates et ingratitudines nostras, ita quod excæcatio atque acedia possident nos.

Propositum judicat Deus, qui scrutatur corda et intentiones, et juxta interiora judicat hominem : quem si viderit esse boni propositi et facere quod in se est, impendit auxilium, et mentem illuminat. In his autem quæ sunt secundum virtutem, id est, in his quæ possibilia nobis sunt, ipse Deus benignus exquirit et operationem, ut talia faciamus secundum quod exigit vocatio nostra.

Magnus est qui nihil eorum quæ sunt secundum virtutem suam minuit vel relinquit, id est, perfecte observat quæ possibilia sibi sunt, non faciens opus Dei fraudulenter aut negligenter ; major vero est qui in humilitate admittitur in his quæ sunt super virtutem, hoc est, qui merito suæ profundæ humilitatis elevatur ad supernaturalia, et quanto minus de vobis suis præsumit, tanto plus desuper adjuvatur, atque ad contemplationes sublimes et ad transformationem in Deum, ad raptum ecstasimque perducitur.

Plerumque dæmones prohibent, id est, dissuadent et pro posse suo, seu potius quantum admittuntur, impediunt, nos agere leviora et præsertim convenientia, et exhortantur nos prosequi graviora et inutilia, ut sic efficiamur dupliciter rei, videlicet bona agenda omittendo, et inutilia faciendo.

Invenio illum Joseph patriarcham eximium, beatificum propter aversionem a peccato, qui renuit facere stuprum, non propter ostensionem impassibilitatis, id est, non ob hoc quod penitus caruit omni tentatione et motu, sed quia his gloriose prævaluit.3334

Quærendum nobis in quibus et quot a peccatis aversio, id est a malo recedere, possidet coronam. Ad quod auctor non respondet: sed breviter dici potest, quod in omnibus aversio ista meretur vitam æternam, in quibus homo tentatur aut incitatur ad malum, et tamen ex caritate resistit, repugnat ac prævalet; aversio autem quæ est pura privatio, aut cessatio seu vacatio ab actu illicito, non meretur coronam. — Aliud est avertere et devitare malitiam, quod est recedere a malo, et aliud atque sublimius occurrere Soli justitiæ, id est bona aggredi solo intuitu et amore justitiæ.

Obscurari est causa offendendi, id est, excæcatio seu ignorantia mentis est occasio illicitæ appetitionis interioris et culpæ; offendere vero est causa cadendi, id est, prava et libidinosa affectio est causa exterioris peccati et actus obsceni; cadere autem est causa moriendi, id est æternaliter pereundi, secundum quod Jacobus ait: Peccatum quum consummatum fuerit, generat mortem.35 Quod non est intelligendum quasi obscuratio et offensio non sint causa moriendi, sed quod opus pravum additum illis, una cum eis magis sit causa mortis æternæ.

Obtenebrati ex vino, sobrie evigilarunt aqua, id est, post somnum lavando faciem et os aqua sobrii fiunt; obtenebrati vero vitiis evigilant lacrimis, id est, peccata sua deflendo sobrii corde effecti sunt.

Aliud est conturbatio, aliud diffusio, et aliud cæcitas. Difficile esset hoc intelligere, nisi subjungeretur: nam priorem, utpote conturbationem, sanat abstinentia humilis; secundam, puta diffusionem, sanat quieta remotio et oratio; tertiam vero, videlicet cæcitatem, curat obedientia, et Deus incarnatus, factus obediens pro nobis usque ad mortem.36 Ex quibus verbis elicitur, quod per conturbationem intelligat concupiscentiam gulæ et fornicationis, quæ humili abstinentia superatur; per diffusionem vero intelligit dispersionem mentis circa terrena et curiosa, quæ solitaria mansione et oratione exstinguitur; per cæcitatem demum intelligit propriæ voluntatis immansionem ac rebellionem, quæ sanatur per obedientiam, et præsertim per considerationem obedientiæ Christi usque ad crucis patibulum.

Nos existimavimus duas egregias purgationes esse eorum qui superna sapiunt, exemplo duorum purgantium ea quæ sunt deorsum, id est juxta similitudinem locorum seu remediorum quæ corpora purgant. Deinde subjungit quæ sint istæ egregiæ purgationes spiritualium hominum. Et dealbatorium ablutionis quasi in ænigmate, id est metaphorice, dicimus esse cænobium quod est secundum Deum, id est cænobium in quo est observantia regularis, quod est expurgans et removens sordes, hebetudinem crassitiei, id est carnalitatem, deformitatemque animæ. Tinctorium autem, quod est secunda purgatio egregia, seu remedium spiritualiter purgativum, sit recessus, id est habitatio et observantia solitariæ vitæ, his qui in cænobio et congregatione deposuerunt luxum, gulam, memoriamque injuriæ et furorem, imo et ceteras passionum immoderationes et culpas, et a cænobio Fratrum transierunt de cetero ad quietem solitudinis. Interea, quum vita solitaria anachoretarum perfectior sit conversatione cænobitarum, hinc anachoretica vita recte vocatur « tinctorium », vita autem socialis claustralium dicitur « dealbatorium ablutionis »: in tinctorio namque res pulchrius coloratur quam in dealbatorio.

Quod eveniat aliquem corruere eisdem lapsibus, id est recidivare seu eadem peccata etiam post pœnitentiam iterare, qui- dam dicunt esse ex defectu consonæ et convenientis pœnitentiæ, id est, ex hoc quod peccator non egit pœnitentiam dignam, nec habuit contritionem multitudini ac magnitudini vitiorum suorum proportionatam, vel quia non habuit specialem et condignam contritionem de peccato in quo relabitur, et ex defectu diminutionis, id est minorationis et evacuationis reliquiarum peccati præteriti: « diminutionis », inquam, resistentis veræ emendationi et non sinentis exquirere directionem, id est reformationem et satisfactionem, de præteritis malis. Resistit autem diminutio ista huic emendationi et satisfactioni, non in quantum diminutio reliquiarum peccati, imo sic confert ad eas, sed in quantum est defectuosa.

Quærendum quoque est, an omnis qui non corruit eadem specie lapsus, id est, qui non iterat post pœnitentiam idem peccatum quod commisit aut incidit ante pœnitentiam illam, jam digne pœnituit. Ad hoc auctor non respondet. Sed dici potest, quod condigne pœnituit, si vitavit post pœnitentiam non solum illud peccatum, sed alia quoque, quantum permittit humana fragilitas: quia condigne pœnitere, est præterita mala deflere, et deflenda non iterare.

Ceciderunt quidam in eisdem aut prioribus lapsibus, hoc est, post pœnitentiam recidivaverunt, peccata confessa et ante habita seu commissa iterando, sepulti in profundo oblivionis, id est demersi gravi atque damnanda oblivione, qua obliti sunt attendere quam graviter ante peccaverint, quam misericorditer Deus fecerit cum eis, quam ingrati sint de prioribus misericordiis suis tam viliter recidivando, vel ex dilectione concupiscentiæ suæ suspicantes Deum benignum, id est ita misericordem et pium quod eos nequaquam relinquet finaliter, sed eorum recidivationi ignoscet, aut propriam salutem perdendo, excusantes propriam perversitatem et renuentes ea quæ necessaria sunt saluti. Si autem nullus futurus esset mihi querelam, id est reprehensionem, imponere, dicerem utique, quod de cetero non valent inimicum istum ligare, hoc est recidivationem præfatam frenare ac evitare, tyrannide consuetudinis prævalente et vim eis pariter inferente, hoc est, consuetudine prava instar tyranni trahente et quasi violentante ad vitia. Verumtamen consuetudo ista non cogit simpliciter, nec facit absolutam impossibilitatem ad bona agenda.

Scrutandum quomodo incorporea anima rationalis non habet naturam videre peregrinantes, id est angelos bonos ac malos vicissim accedentes ad ipsam, consubstantiales, id est ejusdem naturæ secum exsistentes, saltem in genere, utpote intellectualis: videre, inquam, illos secundum naturam quam habent, id est in propria eorum essentia seu secundum specificam rationem ipsorum. Igitur nequando sit, id est, ne anima ita videat et agnoscat spiritus illos incorporales, propter conjugationem, quam solus ligans novit, id est, hoc contingit ex conjunctione animæ cum carne mortali ac gravi, cui sic inviscatur, ut cognitio ejus a sensibilibus sumat exordium, atque intelligentem oporteat phantasma speculari: quam unionem intellectualis animæ cum corpore isto pingui ac sordido, novit plenarie solus Deus, qui animam sic ligavit cum carne.

Quidam volens discere, interrogavit me aliquando edisserere aliquid intelligentium, hoc est, ad hoc interrogavit me, ut exponerem sibi aliquid quod scire est sapientium. Itaque interrogavit, qui spirituum humilient, et qui habeant naturam extollere mentem super peccatis, hoc est, qui dæmones extollant peccantem de suis peccatis, et qui humilient eum de suis excessibus. Me quoque ad propositam quæstionem hæsitante, et ignorantiam meam firmante cum juramento, interrogator ille iterum discere volens, cum paucis verbis me docuit, dicens:

Fermentum, id est doctrinam, robur et saporem, discretionis, qua possis inter spiritus istos discernere (fermentum quippe quandoque in bonum accipitur, sicut in Evangelio: Simile est regnum cœlorum fermento, etc.), tibi dans, derelinquo quærere de aliis rebus.37 Spiritus fornicationis carnalis et iræ et gulæ, acediæ quoque et somni, non sunt usquequaque, id est multum seu excessive, extollentes cornu mentis, hoc est libertatem et extollentiam cordis: quia hæc vitia continent in se evidentem vilitatem et defectuositatem. Quidam tamen adolescentes in quibus nihil prudentiæ est, solent de sua effrenata luxuria superbire. Spiritus autem avaritiæ et ambitionis et vanitatis ac loquacitatis, et alii plures spiritus maligni, consueverunt malum malo coaptare, id est, vitiis jam præfatis ad quæ inclinant, superbiam applicare et copulare. Quocirca et spiritus judicii, id est dæmon instigans ad judicandum temerarie de aliis, inest istis pravis spiritibus proximus: quia judicio stulto addit superbam sui ipsius reputationem aliorumque aspernationem.

Qui ad mundanos accessit, hoc est, qui sæculares homines visitavit, aut eos recepit venientes ad se, et de eorum recessu concepit sagittam, id est punctionem, tristitiæ post horam vel diem qua abierunt a se, et non potius gaudium tanquam liberatus ab impedimento spiritualis profectus et laqueo tentationis, illuditur a dæmoniis vanæ gloriæ vel malignitatis, id est carnalis amoris, qui est malus et pessimus ignis.

Quæramus ante omnia unde ventus perflat, id est, ex qua radice motus desiderii oritur, aut ex qua causa inspiratio seu cogitatio venit, nequando inveniamur extendentes vela contrarie, id est, perverse consentientes malo, aut inordinate dissentientes resistentesque bono, atque per hoc periculose navigemus per mare sæculi hujus.

Exora senes activos ex caritate, qui contriverunt corpora sua in exercitatione sancta: hos, inquam, « exora » ut orent pro te, teque informent, vel ut rigorem abstinentiæ temperent, modicam requiem exhibens eis quousque te instruant. Coge, id est, instanter hortare, vel si prælatus es compelle per rigorem disciplinæ juxta censuram prudentiæ, juvenes abstinere qui contriverunt, id est, spiritualiter destruerunt, animas suas in peccatis, narrans eis memoriam pœnæ æternæ.

Non est usquequaque contingentium vel possibilium, hoc est de numero rerum faciliter aut passim evenientium, ut perfecte et ex toto expurgemus gulam et vanam gloriam in exordio nostræ conversionis, sicut et alibi, id est supra in alio articulo, diximus. Attamen non velimus vanam gloriam expugnare per delicias atque convivia, utpote laute et abundanter edendo ne per abstinentiam videamur quærere gloriam propriam.38 Nam talis victoria, id est repulsio vanæ gloriæ, vanam gloriam parit, dum de tali repulsione ipsius inaniter gloriamur. Dico autem incipientibus, id est, de ipsis intelligo ista potissime, qui sunt magis erudiendi tanquam inexercitati ac rudes novitii. Magis vero interpellemus Dominum intercessione devota adversus gloriam vanam per indigentiam atque penuriam, id est abstinendo et paupertatem æquanimiter sustinendo. Veniet enim hora, et nunc est, quando eamdem vanam gloriam subjiciet Dominus sub pedibus nostris, si modo jam tacto invocaverimus Dei auxilium per orationes, abstinentias et paupertates.

Non eisdem vitiis impugnantur juvenes et senescentes, id est, non semper et adæquate seu præcise incitantur ad eadem vitia, quamvis frequenter senes ac juvenes tententur et superentur acedia, elatione, loquacitate, suspicione, gula, ira, contentione, ac aliis multis, sed plerumque possident infirmitates spirituales, imo et corporales, ex toto contrarias, ut Hippocrates ait. Quapropter beata est vera humilitas, qua pœnitentia fit munita, certa, vera et firma in juvenibus ac senescentibus, quia amborum infirmitates potest curare humilitas, una cum pœnitentia per ipsam munita et stabilita.

Raræ quidem sunt animæ rectæ et absque malitia, et liberæ a malignitate, hypocrisi et versipellitate, id est, pauci valde sunt homines justi atque immunes omnino a vitiis istis, quibus apponatur, hoc est, conveniens sit et incumbat, cum hominibus conversari : quæ animæ possunt cum dirigente, id est cum homine eas regente, cœlum intrare quasi ex quodam portu solitariæ quietis; et non indigent supportare turbationes cœnobiticorum tumultuum ac scandalorum quæ in congregationibus solent quandoque oriri, quin imo indigent potius permanere expertes, id est non participes, talium, ita quod magis expedit unicuique homini tali habitare cum uno Patre spirituali et experto et ei in omnibus obedire, quam in cœnobio, ubi inquietudines et tentationes diversas incurret. Iste autem modus habitandi seorsum cum uno aut paucis, fuit communis tempore hujus auctoris.

Luxuriosos quidem homines, malignos vero angeli, superbos autem Deus sanare potest, id est, homines boni possunt curare luxuriosos, angeli autem malignos, et Deus superbos. Quod cur dicatur, difficile reor, quum scriptum sit :39 Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? Nonne tu qui solus es? Denique, sicut homo bonus interdum convertit luxuriosum, ita et superbum. Quos autem vocet malignos obscurum est. Itaque per appropriationem quamdam intelligendum est istud, ut homo dicatur posse sanare luxuriosum ministerialiter et dispositive, loquendo ei ferventer de pœnis futuris et fœditate fornicationis et consimilibus, quæ specialiter valent ad detestationem luxuriæ. Angelus vero potest ministerialiter sanare malignum, id est malo igne cupiditatis ignitum, puta avarum, illuminando cor ejus ad contemplationem spiritualium; Deus autem directe et effective purgat superbum, imo et omnem veraciter pœnitentem. Sed cur homo dicitur sic posse sanare luxuriosum potius quam malignum aut superbum, et angelus malignum magis quam luxuriosum aut elatum, Deus quoque elatum magis quam luxuriosum sive malignum? Forte hoc est ad insinuandum ordinem gravitatis inter hæc vitia, ordinem quoque difficultatis in curatione ipsorum : nam et spiritualia vitia, loquendo in generali, sunt graviora quam carnalia.

Ista fuit plerumque quasi species caritatis, proximo ad nos venienti derelinquere potestatem faciendi in universis quæ vellet, ostendentibus nobis super hoc omnem hilaritatem. De hoc habetur exemplum in Vitaspatrum, quod senior quidam audiens duos fratres pariter habitantes esse præcipua humilitate et patientia decoratos, venit probare eos. Quumque fuisset ab eis caritative susceptus atque refectus, arrepto baculo destruxit omnia olera hortuli quem habebant : quod fratres illi cum omni patientia et humilitate intuebantur; dixeruntque seni : Vis, abba, ut simul gustemus eum qui remansit caulem? Quo audito, senex glorificavit Deum in humilitate et patientia fratrum duorum.

Quærendum est, quomodo et usquequo et quando et utrum pœnitentia sit resolutiva bonorum sicut malorum. Hanc quæstionem auctor non solvit. Ad quam arbitror respondendum, quod pœnitentia ex propria natura resolvit seu tollit et dissipat vitia; non est autem « resolutiva » seu destructiva « bonorum », utpote actuum virtuosorum, directe, sed incidentaliter, in quantum remissio, tepor seu incustodia cordis ei annectitur, et ita recidivatio eam comitatur, per quod peccata dimissa quodammodo redeunt, et bona commissa mortificantur, ingratitudo quoque augetur; vel in quantum magnis et arduis pœnitentiæ actibus spiritualis superbia et vana gloria se admiscent.

Multa discretione utamur, ut sciamus quando debeamus stare in prælio contra aciem vitiorum, et in quibus et usque ad qualia debeamus certare cum materiis vitiorum, quando vero discedere, hoc est fugere prælium. Quocirca sciendum, quod quædam sunt vitia in se ipsis pœnalia et amara, aut afflictionem multiplicem sibi annexam habentia: ut sunt, ira, furor, impatientia, indignatio, amaritudo, contentio, tristitia, pigritia, invidia, et multa similia. Quando ergo tangimur aut tentamur de talibus vitiis, debemus stare, et contra eorum materias concertare, ac vitiorum istorum naturas diligenter attendere, quousque penitus superentur: quo enim diligentius attenduntur, eo plus displicent. Alia autem vitia in se ipsis delectabilia sunt, sicut præsertim venerea, deinde opera gulæ, ludi quoque, joci, confabulationes et repausationes carnales: quæ quanto plus considerantur, tanto amplius attractiva et oblectativa consistunt. Ideo quando de eis tentamur, debemus nos ab eorum consideratione, memoria, occasione, materiis seu objectis avertere: quod vocatur fugere seu « discedere ». Sic enim compendiosius superantur. Porro aversio illa fit per hoc quod strenue damus nos ad considerationem eorum quæ compunctionem et timorem incutiunt: ut sunt, passio Christi, memoria mortis, rigor judicii, acerbitas pœnarum purgatorii et inferni.

Est enim et fugam prædiscernere propter infirmitatem, ne moriamur, id est, quandoque contingit et expedit ut homo ex consideratione propriæ fragilitatis proponat etiam ante bellum fugere tentationem, quantum rationabiliter potest, ne vincatur in ea: quod præsertim agendum est in impugnatione quæ fit a vitiis in se delectabilibus.

Videamus et custodiamus in quo tempore et qualiter possumus evacuare fel per amaritudinem, hoc est, quando et qualiter valeamus animas nostras expurgare a vitiis in se amaris, afflictivis et pungitivis, « per » bonam « amaritudinem » contritionis, fletus, et operum satisfactoriorum laboriosorum.

Consideremus item, qui dæmones exaltant, et qui humiliant, hoc est, qui instigant ad vitia quibus annectitur sui ipsius extollentia, et qui instigant ad peccata quorum expletioni solet conjungi sui ipsius quædam dejectio: de quibus supra dictum est.40 Et qui indurant, qui autem exhortantur et consolantur. Quidam et enim dæmones incitant ad manifesta mala; quidam vero quasi in angelos lucis se transformantes, suggerunt quædam bona, quamvis intentione perversa.41 Unde subjungitur: qui quoque obtenebrant, qui vero iterum illuminationem simulant. Aliqua namque dæmonia multitudine perstrependium cogitationum tumultuantiumque desideriorum et immundorum phantasmatum mentem conturbant atque obtenebrant. Porro, quod additur, « iterum », potest referri ad eosdem dæmones, ut sit sensus, quod eadem dæmonia nunc obscurant, nunc quasi illuminant, ut saltem altero horum modorum prævaleant; vel ad verbum illud, « consideremus », ut sit sensus, quod utrumque horum pensandum est.

Consideremus etiam qui dæmones segnes sunt, ita quod tarde impugnare incipiant, ut minus præcaveantur et improvisius lædant, qui autem versipelles, id est singulariter callidi, qui sub colore et specie optimorum bonorum trahunt paulatim ad periculosissima mala, quæ tanto difficilius curantur quanto meliora putantur; qui etiam faciunt nos tristes, et qui iterum efficiunt nos hilares: quia dum nequeunt prævalere incitando ad inordinatam tristitiam, nituntur decipere per inanem lætitiam.

Quum viderimus nos ipsos magis vitiosos, id est magis tentatos ad vitia, in proœmiis nostræ conversionis, quam eramus in conversatione nostra mundana, non stupeamus, hoc est, non admiremur superflue inde. Oportet enim omnes causas moveri, id est omnia quæ virtuti et gratiæ adversantur insurgere contra ipsas virtutes in conversionis primordio, quando reliquiæ pristinorum vitiorum adhuc manent in anima; tunc quoque dæmones magis insaniunt contra conversos, et ipsa novitas vitæ gravat, quum non sit facile consuetudinem permutare; et ita demum oportet sanitatem nobis advenire, per expulsionem videlicet reliquiarum peccati, et dæmonum conculcationem, consuetudinumque alterationem. Nam et bestiæ tunc usque quasi absconditæ, non videbantur, hoc est, motus passionum bestiales qui ante conversionem regnabant in homine, non attendebantur ab eo tunc, quam scilicet detestabiles essent; sed post conversionem mente aliqualiter illuminata, incipiunt magis ponderari ac inspici, ita quod conversus videtur sibi tunc pejor quam erat in sæculo, eo quod adhuc sentiat in se hujusmodi motus, quos ante parvi pendebat.

Qui de cetero perfectioni approximant, si aliquando a dæmoniis vincuntur secundum aliquam contingentiam in aliquo exili, id est parvo peccato, hoc est, si contingat ipsos proficientes superari aliqua tentatione diaboli, omni utantur industria hoc confestim ex eis rursus diripere centuplum, id est, cum omni diligentia studeamus ut centies plus proficiamus quam per tentationem illam defecerimus, et tanto humilius atque ferventius, imo et cautius, inhæreamus spirituali profectui, quanto invidiosius impugnamur a dæmone. Quod et utique agendum est, si (quod absit) victi fuerimus a diabolo in aliquo magno peccato.

Quemadmodum venti habent naturam quandoque perflare superficiei tranquillum, id est leviter ipsam aquam in superficie sua, interdum vero conturbare profundum maris propter vehementem importationem, id est impulsum; ita et mihi videtur de obscuris et tenebrosis ventis malignitatis, id est dæmonibus, qui intellectu et voluntate sunt obtenebrati et omni malignitate repleti. Nam quidam ipsorum habent naturam, id est proprietatem sive officium, facere fluctuare et hiemare, id est tempestatibus passionum ac rigore vitiorum inquietare, sensum, hoc est intellectum et cognitionem, cordis hominum vitiosorum; sed turbant, id est, aliqualiter inquietant, superficiem mentis eorum qui jam profecerunt. Verumtamen quandoque turbant et vincunt profundum cordis etiam perfectorum, ut patet in David et Ezechia, quamvis raro id accidat.4243 Propterea isti qui jam profecerunt, propriam tranquillitatem permanentem protinus sentiunt inquinatam, hoc est, dum aliqualiter corruunt et vincuntur, lapsum proprium mox advertunt, quoniam mente manent tranquilli et virtuosi, nec ordo et judicium rationis obruuntur in eis quamdiu non peccant mortaliter.

Perfectorum est cognoscere semper in anima propria quæ sunt conscientiæ, et quæ Dei, hoc est, qualiter coram Deo disposita sit conscientia propria, et quæ Deo sint placita, quæ etiam exsistat intentio dæmonum. Dæmones enim non supponunt nec ingerunt ex proæmiis universa contraria, id est, a principio suæ tentationis seu conversionis nostræ, non immittunt nec suadent cordibus nostris cuncta veræ saluti contraria, imo paulatim ad deteriora alliciunt. Propterea propositio, id est præsens inquisitio et doctrina, vere est tenebrosa, utpote non clara aut evidens, sed ad intuendum difficilis.

RECAPITULATIO PRÆDICTORUM

SUB COMPENDIO

FIDES firma, mater abrenuntiationis; contrarium vero est manifestum. — Indeclinabilis spes est porta impassibilitatis; contrarium vero est manifestum. — Caritas Dei est suppositio peregrinationis; contrarium vero est manifestum.

Abnegatio et condemnatio et appetitus sanitatis pariunt obedientiam et subjectionem. — Intenta meditatio mortis et fixa memoria fellis et aceti regis nostri Jesu Christi, est mater abstinentiæ. — Tranquillitas mentis, oratio et remotio, est auxiliatrix continentiæ. — Humile jejunium est inflammationis carnis vulnerator. Contritio vero mentis est expugnatrix turpium cogitationum resistens.

Fides et peregrinatio est mors avaritiæ. Compassio vero et caritas tradunt corpus. — Oratio devota est exterminatio et interitus acediæ. Memoria autem judicii est conciliatrix promptitudinis, medicina furoris, et amor ignominiæ. — Canticum hymnorum, compassio et paupertas, est suffocatio iræ atque tristitiæ. Impropassio vero sensuum est contemplatio intelligibilium.

Silentium et requies est expugnatio vanæ gloriæ. Si vero in medio exsistis, ignominiam adinveni et persequere. — Seditiones contristantes contrariique eventus medentur visibilem superbiam, invisibilem vero medetur Deus ante sæcula invisibilis. — Cervus est interemptor bestiarum venenatarum, humilitas vero est interemptrix omnium intelligibilium bestiarum. — Unum exsistentium per ea quæ habet secundum naturam, efficaciter et manifeste nos instruit intelligibilia.

Quemadmodum impossibile est serpentem exuere suam antiquitatem nisi intrando per angustum foramen, ita et nos non abjiciemus antiquas præassumptiones inveterationemque animæ et veteris hominis tunicam, nisi pergamus per angustam et arctam viam jejunii, et mortificationis sensuum ac propriæ voluntatis, et injuriarum atque improperiorum. — Sicut impossibile est quædam volatilia grave corpus habentia volare in cœlum, ita et suam carnem nutrientes in deliciis impossibile est in cœlum ascendere. — Porcus amplius non curat cœnum siccatum, et dæmones non inquietabunt ulterius carnem mortificatam.

Quemadmodum humidorum lignorum multitudo faciens magnum fumum, plerumque suffocat et exstinguit flammam ignis; ita tristitia immoderata et excessiva multoties efficit animam fumo plenam et tenebrosam, et aquam lacrimarum salubrium siccat. — Quemadmodum cæcus sagittator est reprobus, ita discipulus contradicens et litigans perdetur. — Sicut ferrum probatum valet acuere ferrum molle, ita Frater promptus ad ea quæ Dei sunt, salvavit frequenter negligentem.

Quemadmodum ova gallinarum in fimo fota vivificantur, ita et cogitationes non manifestatæ procedunt et prorumpunt in opus. — Quemadmodum equi currentes se mutuo cohortantur, ita congregatio et societas bona se ipsam excitat et exercet ad cuncta bona. — Quemadmodum nubes solem abscondunt a nostro intuitu, ita malignæ intentiones mentem obscurant et perdunt.

Quemadmodum qui sententiam mortis accepit et pergit ad locum supplicii, non loquitur de spectaculis; ita qui luget in veritate, non curabit de ventre aliquando. — Quemadmodum pauperes videntes thesauros regios, peramplius suam paupertatem cognoscunt; ita et anima legens aut audiens magnas Patrum virtutes, humilius sapit de se ipsa. — Quemadmodum ferrum per se pergit ad calamitam et obedit ei tractum vi secreta naturæ, ita et qualificati voluntatum suarum præassumptionibus tyrannizantur ab eis.

Sicut oleum mansuescere facit mare nolens, ita jejunium exstinguit inflammationes corporis non spontaneas. — Sicut aqua angustata currit in altum, sic anima sæpe sub periculis angustata, per pœnitentiam ascendit ad Deum et salvatur. — Sicut qui portat aromata, etiam nolens redarguitur ab odore; ita Spiritum Domini habens, ex suis verbis et humilitate fit notus.

Quemadmodum spiritus conturbant abyssum, ita et furor plus omnibus perturbat deliberationem et mentem. — Sicut homo minime cupit gustare quæ nec oculis suis vidit neque ex auditu cognovit, ita casti et corpore illibati possident ex hoc relevamina multa tentationum. — Quemadmodum fures videntes arma regia in aliquo loco sita, non ingrediuntur ibidem ut contingit; ita qui cordi suo orationem coaptat et jungit, non patitur prædationem ab intellectualibus latronibus ut contingit.

Sicut ignis non parit nivem, ita qui in præsenti quærit honorem, non fruetur jucunditate honoris futuri. — Sicut una scintilla frequenter combussit multam materiam silvæ, ita et unum invenitur bonum valens delere magnam multitudinem offensionum.

Sicut non est possibile sine armatura perdere bestiam fortem, ita non contingit inirascibilitatem possidere sine humilitate. — Sicut naturaliter non est possibile vivere diu sine esca, ita volenti salvari non convenit etiam per momentum usque ad mortem esse negligentem.

Quemadmodum radius solis ingrediens domum per foramen illuminat omnia, ita quod tunc possibile est videre tenuissimum pulverem volantem in aere; sic timor Dei ad cor veniens, ostendit ei omnia sua delicta atque peccata. — Quemadmodum cancri nequeunt velociter progredi, quia quandoque ante, quandoque retro gradiuntur, et ideo faciliter capiuntur; sic anima aliquando ridens, aliquando vero lugens, quandoque deliciis utens, quandoque pœnitentia se affligens, nihil proficere potest.

Quemadmodum dormientes solent leviter damna tentationis portare, ita qui exsequuntur virtutes et vitam religiosam juxta mundum similia patiuntur. — Quemadmodum qui cum leone pugnat, protinus perditur si alibi reflexerit oculum, ita qui contra carnem suam præliatur, si eamdem carnem fovens voluerit quietare.

Quemadmodum periclitantur qui ascendunt in scalam teredine putrentem et vetustate corruptam, ita sub honoribus et gloria et fama et prælationibus periclitantur qui diligunt ea, quæ omnia sunt veræ humilitati contraria, et habentem ea dejiciunt. — Sicut impossibile est esurientem non habere memoriam panis, sic eum qui festinat salvari impossibile est non memorari mortis judiciique æterni.

Quemadmodum aqua litteras delet, sic gratia lacrimarum delere potest offensiones et culpas. — Sicut sunt quædam litteræ quæ non possunt aqua deleri, sed modis aliis eas delent; ita sunt animæ quæ lacrimari et lugere non valent, sed per tristitiam et mœrorem contritionemque magnam atque suspiria diluunt et abstergunt peccata.

Quemadmodum multitudo stercoris multitudinem vermium facit, sic multitudo escarum multitudinem lapsuum et malignarum cogitationum ac somniorum producit. — Quemadmodum vinctus pedibus ambulare opportune non potest, sic qui pecunias thesaurizant, cœlum intrare non valent.

Sicut plaga recens et calida faciliter medicabilis sanabilisque consistit, ita vetusta et diuturna animæ vulnera patiuntur contrarium, et difficulter curabuntur, etiam quum curam medicamenti habuerint. — Sicut non est possibile morientem ambulare, ita et desperantem impossibile est salvari.

Qui rectam fidem habet et peccat, similis est vultui oculos non habenti. Qui autem fidem non habet et nihilo minus operatur aliqua bona, similis est haurienti aquam et mittenti eam in lagenam perforatam.

Quemadmodum navis habens bonum gubernatorem ingreditur portum, Deo cooperante, sine periculo; ita et anima habens bonum pastorem, etiam si plurima mala peregerit, cœlum faciliter intrat. — Quemadmodum non habens ductorem, licet sit valde prudens, in via leviter errat; ita qui præsumit viam monasticam pergere pro sua voluntate proprioque arbitrio, leviter perditur, quamvis omnem mundi sapientiam noverit.

Quando quis fuerit corpore infirmus et culpas crudeles perpetraverit, viam humilitatis et ejus itinera pergat, aliter salutem non consequetur. — Sicut non contingit de longa infirmitate in uno ictu sanitatem acquirere, ita passionibus infirmum non contingit repente vitiis superesse et superare peccata. — Omnis vitii et omnis virtutis signum quantitatem ejus habeto, et tui ipsius profectum aut defectum intelliges et cognosces.

Sicut damnum incurrunt qui aurum pro cœno commutant, sic damnificantur qui spiritualia dona et opera sua narrant et manifestant gratia corporalium. — Multi etenim confestim incurrunt remissionem; nemo vero repente possedit impassibilitatem, quia hæc indiget tempore multo, et Dei cooperatione atque auxilio gratiæ. — Quæramus quæ bestiæ seu volucres insidiantur nobis in semine, quæ vero in herba, quæ vero in messe, quatenus statuamus congruentes laqueos venationis.

Quemadmodum non est justum ut febricitans se ipsum occidat, ita non convenit aliquem desperare usque ad mortem. — Quemadmodum inverecundum et irreverentiale est, eum qui patrem proprium sepelivit atque a sepultura revertitur ad nuptias pergere; ita indecens et inexpediens exstat lugentibus et deflentibus peccata sua, in præsenti sæculo ab hominibus quærere honorem, requiem, aut præsidentiam seu fratrum ducatum.

Quemadmodum alia sunt habitacula civium et alia damnatorum, ita debita statio lugentium ad pœnam obligatorum debet esse penitus aliena et commutata ab inoxiis et non obligatis. — Quemadmodum rex non vult militem qui in sua præsentia recipit plagas crudeles ac duras expelli a militia, sed magis promoveri in ea; sic Rex supercœlestis coronabit monachum multa tentamenta a dæmonibus sustinentem.

Sensus animæ proprietas ejus; peccatum vero est colaphus hujus sensus. — Sensificatio generat mali cessationem, seu diminutionem; ipsa vero est genimen conscientiæ. Conscientia autem est verbum, ratio, sermo et redargutio nostri custodis, nobis ex Baptismate traditi. Hinc est quod non tantum exsistentes sine illuminatione Baptismatis invenimus in animabus suis percussos et verberatos super actibus malis, sed multo magis obscurius. Diminutio autem mali parit abdicationem mali; abdicatio vero mali est initium pœnitentiæ; initium vero pœnitentiæ est initium salutis; initium autem salutis est bonum propositum; bonum quoque propositum est generator laborum et dolorum. Principium autem laborum et dolorum est initium ad virtutes; principium autem virtutum est flos; flos autem virtutis est principium operationis. Pullulatio virtutis est attentio et continuatio. Habitus autem est germen et fructus attentionis et continuatæ meditationis; habitus vero partus est qualificatio boni; qualificatio autem boni est genitrix timoris; timor autem parit observantiam mandatorum Dei cœlestium et terrenorum. Mandatorum custodia est caritatis argumentum; caritatis vero initium est humilitatis multitudo; multitudo autem humilitatis est pullulatio impassibilitatis; hujus vero possessio, caritatis est plenitudo, videlicet perfecta Dei inhabitatio in his qui per impassibilitatem sunt mundi corde: quoniam ipsi Deum Patrem videbunt. Cui gloria et honor et latria cum Filio ejus unigenito, et sancto et vivificante paracleto Spiritu, et nunc et semper et in sæcula sæculorum.44 Amen.

Footnotes

  1. IV Reg. III, 15-19. ↩

  2. Ps. XLVIII, 5. ↩

  3. 1 Thess. ii, 18. ↩

  4. Rom. viii, 28. ↩

  5. Rom. xi, 34. ↩

  6. Dan. x, 2 et seq. ↩

  7. Prov. x, 9. ↩

  8. Ps. xxxvi, 25. ↩

  9. Tit. III, 10. ↩

  10. I Cor. XI, 19. ↩

  11. Matth. xviii, 15. ↩

  12. Deut. v et seq. Cf. Eccl. xxix, 27. ↩

  13. Ps. XVII, 38. ↩

  14. II Cor. VI, 8. ↩

  15. 1 Cor. xiii, 12. ↩

  16. Is. xl, 26. ↩

  17. Ps. lxxxiv, 9. ↩

  18. Matth. xviii, 22. ↩

  19. Jacob.ii, 10. ↩

  20. Matth.v, 9. ↩

  21. Act. xxiii, 6, 7. ↩

  22. Ps. cxviii, 96. ↩

  23. Ps. lxxxiii, 8. ↩

  24. Ps. cxx, 8. ↩

  25. I Cor. xiii, 8. ↩

  26. De Cœlest. hier. c. vii, x; De Eccl. hier. c. vi. ↩

  27. Matth. XII, 40. ↩

  28. Luc. IV, 23. ↩

  29. Ps. ciii, 19-22. ↩

  30. Ps. cxxv, 2. ↩

  31. Ibid. 3. ↩

  32. Is. xix, 1. ↩

  33. Gen. XXXIX, 7 et seq.; ↩

  34. Eccl. XLIX, 17. ↩

  35. Jacob. 1, 15. ↩

  36. Philipp. II, 8. ↩

  37. Matth.xiii, 33. ↩

  38. Cf. p. 390 B, C. ↩

  39. Job xiv, 4. ↩

  40. p. 417 D'. ↩

  41. II Cor. xi, 14. ↩

  42. II Reg. xi, xxiv; ↩

  43. II Par. xxxii, 25, 31. ↩

  44. Matth. v, 8. ↩

Chapter 59 of 100