Skip to the text

Articulus 32

HUJUS RECAPITULATIONIS EXPOSITIO.

FIDES firma, mater abrenuntiationis: qui enim firma formataque fide considerat bona futura, æternalia et divina, faciliter potest abrenuntiare præsentibus et terrenis, imo et se ipsum relinquere; A contrarium vero est manifestum, utpote quod infidelitas mater sit proprietatis et cupiditatis, sollicitudinisque mundanæ. Indeclinabilis spes futurorum bonorum, est porta impassibilitatis, id est causa non habendi affectionem ad aliquid vitiose; contrarium vero est manifestum, videlicet quod diffidentia providentiæ Dei sit causa inordinatæ affectionis ad ista terrena.

Caritas Dei est suppositio peregrinationis, id est radix et causa derelictionis irreconversibilis omnium transitoriorum, incessabilisque tendentiæ ad paradisum cœlestem: qui enim fervide amat Deum, cetera parvi pendit, atque ad ipsum affectuose suspirat; contrarium vero est manifestum, puta quod improbus amor sui ipsius est causa amandi viam pro patria, exsilium pro regno, creaturam pro Creatore.

Abnegatio et condemnatio, id est humilis accusatio sui ipsius, et appetitus sanitatis, hoc est desiderium interioris puritatis ac reformationis, pariunt obedientiam et subjectionem.

Intenta meditatio mortis et fixa memoria fellis et aceti regis nostri Jesu Christi, utpote dominicæ passionis, et præsertim felleæ potationis Christi, est mater abstinentiæ: nempe qui ista vivaciter et profunde revolvit in animo, libenter abstinet ac jejunat. Tranquillitas mentis, oratio et remotio, id est solitudo, est auxiliatrix continentiæ.

Humile jejunium est inflammationis carnis vulnerator: nam minuit sanguinem, auget virtutem, et stimulos carnis debilitat. Contritio vero mentis est expugnatrix turpium cogitationum resistens eis.

Fides et peregrinatio ad patriam cœlestem est mors avaritiæ. Compassio vero et caritas tradunt corpus, quod exponunt morti pro veritate fidei et salute proximi.

Oratio devota est exterminatio et interitus acediæ. Memoria autem judicii est conciliatrix, id est causa et introductrix, promptitudinis ad opera bona, medicina furoris, et amor ignominiæ: qui enim inspicit et veretur divini rigorem judicii, abjicit omnem torporem, et proprium placat furorem, appetitque injurias pati, ut evadat districionem tanti judicii. «Amor» quoque «ignominiæ» seu patiendi adversa, est «medicina» contra furorem ac iram.

Canticum hymnorum, id est psalmodia, compassio et paupertas, est suffocatio iræ atque tristitiæ inordinatæ. Propter quod Jacobus: Tristatur (inquit) aliquis vestrum? Oret æquo animo, et psallat.1 Impropassio vero sensuum, id est refrenatio exteriorum interiorumque sensuum ab inordinatis occupationibus circa sua objecta, est contemplatio intelligibilium, quia valde ad eam disponit.

Silentium et requies est expugnatio vanæ gloriæ. Si vero in medio exsistis, id est, inter alios conversaris, ignominiam adinveni, hoc est, exquire et excogita qualiter eam sustineas, et persequere, id est, perfecte sequere eam.

Seditiones contristantes contrariique eventus medentur visibilem, id est carnalem, rudem et evidentem, superbiam. Taliter enim superbus videns alios contra se motos et multa sibi adversa accidere, incipit cor suum deprimere. Invisibilem vero, id est interiorem superbiam, medetur Deus ante sæcula invisibilis. — Cervus est interemptor bestiarum venenatarum, humilitas vero est interemptrix omnium intelligibilium bestiarum, id est irrationabilium vitiorum.

Unum exsistentium per ea quæ habet secundum naturam, efficaciter et manifeste nos instruit intelligibilia. Forte per unum hoc intelligit orbem cœlestem, ex cujus consideratione, motu, virtute, influentia philosophi multa cognorunt de Deo et substantiis separatis. Vel per unum hoc intelligitur homo, qui est minor mundus, seu anima rationalis, ex cujus consideratione valde multa cognoscuntur de Deo et angelis seu intelligentiis, quum et Averroes dicat, quod si natura intellectus possibilis esset nobis ignota, non possemus distinctionem et differentias assignare inter substantias separatas. Nam inter omnia sensibilia ista solus homo ad Dei imaginem et similitudinem creatus est. Atque ut asserit Augustinus in libro de Civitate Dei: Majus miraculum quod per hominem fieri potest, est ipse homo.

Quemadmodum impossibile est serpentem exuere suam antiquitatem, id est pellem vetustam, nisi intrando per angustum foramen, ita et nos non abjiciemus antiquas præassumptiones, id est consuetudines, inveterationemque animæ in peccatis, et veteris hominis tunicam, id est conversationem carnalem, nisi pergamus per angustam et arctam viam jejunii, et mortificationis sensuum ac propriæ voluntatis, et injuriarum atque improperiorum.

Sicut impossibile est quædam volatilia grave corpus habentia volare in cælum, sicut est struthio, ita et suam carnem nutrientes in deliciis impossibile est in cælum ascendere: quia nec modo ingrediuntur illud per contemplationem et sanctam dilectionem, nec postea per beatitudinis consecutionem. — Porcus amplius non curat cænum siccatum, et dæmones non inquietabunt ulterius carnem mortificatam.

Quemadmodum humidorum lignorum multitudo faciens magnum fumum, plerumque suffocat et exstinguit flammam ignis; ita tristitia immoderata et excessiva multoties efficit animam fumo plenam et tenebrosam, id est pusillanimem, desolatam, acediosam (nam sicut vermis ligno, ita tristitia nocet cordi), et aquam lacrimarum salubrium siccat.2

Quemadmodum cæcus sagittator est reprobus, id est errans et vituperabilis ac fatue agens, ita discipulus, hoc est subditus, contradicens et litigans, id est inobediens et murmurans et contendens, perdetur.

Sicut ferrum probatum valet acuere ferrum molle, utpote emollitum in igne, ita Frater promptus ad ea quæ Dei sunt, salvavit frequenter negligentem, ædificando eum suo fervore, vel hortando, corripiendo, orando.

Quemadmodum ova gallinarum in fimo fota vivificantur, ita et cogitationes non manifestatæ procedunt et prorumpunt in opus: quod intelligi potest in bono et in malo. Cogitationes enim turpes et vitiosæ quæ non producuntur in confessione nec spiritualibus viris aperiuntur, frequenter procedunt in opera detestanda; similiter cogitationes bonæ quæ non manifestantur inaniter et jactanter, sæpe erumpunt in actus virtutum.

Quemadmodum equi currentes se mutuo cohortantur, hoc est, suo cursu se invicem provocant ad currendum velociter, ita congregatio et societas bona se ipsam excitat et exercet ad cuncta bona. — Quemadmodum nubes solem abscondunt a nostro intuitu, ita malignæ intentiones mentem obscurant et perdunt.

Quemadmodum qui sententiam mortis accepit et pergit ad locum supplicii, non loquitur de spectaculis; ita qui luget in veritate, non curabit de ventre aliquando sollicitudine immoderata aut voluptuosa. — Quemadmodum pauperes videntes thesauros regios, peramplius suam paupertatem cognoscunt; ita et anima legens aut audiens magnas Patrum virtutes, humilius sapit de se ipsa.

Quemadmodum ferrum naturali inclinatione per se pergit ad calamitam et obedit ei, hoc est, influxui calamitæ subditur (calamita autem est quidam lapis attrahens ferrum), tractum vi secreta naturæ;3 ita et qualificati voluntatum suarum præassumptionibus, id est usibus pravis, tyrannizantur, hoc est, violenter quodammodo vincuntur, ab eis.

Sicut oleum mansuescere facit mare notens, id est, quasi resistens, ita jejunium exstinguit inflammationes corporis non spontaneas. — Sicut aqua angustata currit in altum, sicut fit in canalibus, sic anima sæpe sub periculis angustata, per pænitentiam ascendit ad Deum et salvatur. — Sicut qui portat aromata, etiam nolens redarguitur, hoc est ostenditur, ab odore; ita Spiritum Domini habens, ex suis verbis et humilitate fit notus.

Quemadmodum spiritus, id est venti, aut etiam aliquando dæmones, conturbant abyssum, ita et furor plus omnibus, hoc est præ ceteris passionibus, perturbat deliberationem et mentem. — Sicut homo minime cupit gustare quæ nec oculis suis vidit neque ex auditu cognovit, ita casti et corpore illibati possident ex hoc relevamina multa tentationum.

Quemadmodum fures videntes arma regia in aliquo loco sita, non ingrediuntur ibidem ut contingit, hoc est usitato ingressu; ita qui cordi suo orationem coaptat et jungit, id est, qui cordialiter et assidue orat, non patitur prædationem ab intellectualibus latronibus, puta dæmonibus, ut contingit, id est, prout communiter aliis accidit. — Sicut ignis non parit nivem, ita qui in præsenti quærit honorem, non fruetur jucunditate honoris futuri.

Sicut una scintilla quæ excrevit in ignem frequenter combussit multam materiam silvæ, ita et unum invenitur bonum valens delere magnam multitudinem offensionum. Hoc bonum est ardor caritatis, quæ operit multitudinem peccatorum.4

Sicut non est possibile sine armatura perdere, id est capere et necare, bestiam fortem, juxta communem cursum, quamvis Samson nihil in manibus habens occiderit catulum leonis sævissimum;5 ita non contingit inirascibilitatem, hoc est perfectam mansuetudinem, possidere sine humilitate. — Sicut naturaliter non est possibile vivere diu sine esca, ita volenti salvari non convenit etiam per momentum usque ad mortem esse negligentem.

Quemadmodum radius solis ingrediens domum per foramen, id est fenestram aut januam, illuminat omnia, hoc est, visibilia facit contenta in domo, ita quod tunc possibile est videre tenuissimum pulverem volantem in aere; sic timor Dei ad cor veniens, ostendit ei omnia sua delicta atque peccata. — Quemadmodum cancri nequeunt velociter progredi, quia quandoque ante, quandoque retro gradiuntur, et ideo faciliter capiuntur; sic anima aliquando ridens, aliquando vero lugens, quandoque deliciis utens, quandoque pœnitentia se affligens, nihil proficere potest.

Quemadmodum dormientes solent leviter damna tentationis portare, quia non sentiunt ea, ita qui exsequuntur virtutes et vitam religiosam juxta mundum, hoc est inter homines sæculares vel juxta eos, similia patiuntur, hoc est, detrimenta spiritualis profectus sæpe incurrunt ex communione sæcularium hominum, nec tamen advertunt aut deflent, sed leviter ferunt.

Quemadmodum qui cum leone pugnat, protinus perditur, id est, a leone occiditur, si alibi reflexerit oculum, hoc est, si visum a leone parum averterit; ita qui contra carnem suam præliatur, a passionibus et desideriis cito perimitur si eamdem carnem fovens voluerit quietare, id est ad ejus libitum satiare et repausare.

Quemadmodum periclitantur qui ascendunt in scalam teredine putrentem et vetustate corruptam, ita sub honoribus et gloria et fama et prælationibus periclitantur qui diligunt ea, quæ omnia sunt veræ humilitati contraria, et habentem ea dejiciunt. — Sicut impossibile est esurientem non habere memoriam panis, sic eum qui festinat salvari impossibile est non memorari mortis judiciique æterni. — Quemadmodum aqua litteras delet, sic gratia lacrimarum delere potest offensiones et culpas. — Sicut sunt quædam litteræ quæ non possunt aqua deleri, sed modis aliis eas delent; ita sunt animæ quæ lacrimari et lugere non valent, sed per tristitiam et mœrorem contritionemque magnam atque suspiria diluunt et abstergunt peccata. — Quemadmodum multitudo stercoris multitudinem vermium facit, sic multitudo escarum multitudinem lapsuum et malignarum cogitationum ac somniorum producit. — Quemadmodum vinctus pedibus ambulare opportune non potest, sic qui pecunias thesaurizant, cœlum intrare non valent.

Sicut plaga recens et calida faciliter medicabilis sanabilisque consistit, si tamen aliunde incurabilitatem non habeat, ita vetusta et diuturna animæ vulnera patiuntur contrarium, et difficulter curabuntur, etiam quum curam medicamenti habuerint: nam reliquiæ talium vitiorum manent fortiter inhærentes, etiam vitiis ipsis quantum ad culpam dimissis. Interdum tamen Deus dat gratiam tantam quod totum inopinata facilitate curatur, prout in libro Confessionum S. Augustinus in se factum testatur. — Sicut non est possibile morientem ambulare propriis viribus, ita et desperantem impossibile est salvari.

Qui rectam fidem habet et peccat, similis est vultui oculos non habenti. Sed quum fides ipsa sit oculus animæ, quo modo talis comparatur vultui non habenti oculos, quum habeat fidem rectam? Et respondendum, quod fides sine caritate et bona conversatione est similis oculo excœcato. Qui autem fidem non habet et nihilo minus operatur aliqua bona ex genere, quæ non sunt vere virtuosa ac meritoria in infideli aut mortaliter vitioso, similis est haurienti aquam et mittenti eam in lagenam perforatam.

Quemadmodum navis habens bonum gubernatorem ingreditur portum, Deo cooperante, sine periculo; ita et anima habens bonum pastorem, etiam si plurima mala peregerit, cœlum faciliter intrat, si tamen exemplis et verbis sui pastoris vere pœniteat: alioqui dupliciter erit damnabilis. Aliqui enim tam duri et incorrigibiles exstant, quod sub optimis pastoribus pereunt, sicut et Judas sub Christo, et multi sub regimine Apostolorum.

Quemadmodum non habens ductorem, licet sit valde prudens, in via leviter errat; ita qui præsumit viam monasticam pergere pro sua voluntate proprioque arbitrio, leviter perditur, quamvis omnem mundi sapientiam noverit. Quod potissime verum est de eo qui vivit sub Patre spirituali; in solitariis quoque multoties accidit, nisi speciali gratia desuper dirigantur ac præserventur.

Quando quis fuerit corpore infirmus et culpas crudeles perpetraverit, viam humilitatis et ejus itinera pergat, id est, suos excessus humiliter recognoscat, confiteatur, et satisfaciat pro eisdem. Hoc dicit, non quod actus isti sint differendi usque ad infirmitatem, sed ne quis in infirmitate desperet. Aliter salutem non consequetur. — Sicut non contingit de longa infirmitate in uno ictu sanitatem acquirere, ita passionibus infirmum non contingit repente vitiis superesse, id est prævalere, et superare peccata.

Omnis vitii et omnis virtutis signum quantitatem ejus habeto, hoc est, quam bonus et malus sis perpende ex quantitate virtutum aut vitiorum, quam quantitatem habeas pro signo ad cognoscendum an in te sit virtus, an vitium: porro quantitatem virtutis ac vitii potissime pensa et accipe ex interioribus actibus ipsius vitii aut virtutis. Et tui ipsius profectum aut defectum intelliges et cognosces. — Sicut damnum incurrunt qui aurum pro cœno commutant, sic damnificantur qui spiritualia dona et opera sua narrant et manifestant gratia corporalium, hoc est propter commoda, honores et laudes vitæ præsentis.

Multi etenim confestim incurrunt remissionem, id est teporem et cordis dissolutionem. Vel sensus est, quod multi confestim obtinent remissionem culparum suarum, videlicet statim quando veraciter pœnitent. Nemo vero repente possedit impassibilitatem, id est passionum plenariam reformationem, quia hæc indiget tempore multo, et Dei cooperatione atque auxilio gratiæ. Verumtamen quanto omnipotens Deus aliquem gratiosius prævenit, tanto celerius citiusque acquirit reformationem hanc ipsam.

Quæramus quæ bestiæ seu volucres insidiantur nobis in semine, quæ vero in herba, quæ vero in messe: hoc est, prudenter examinemus nos ipsos, et inquiramus ab expertis et eruditis, quæ irrationabiles affectiones et motus carnalitatis, aut qui motus elationis et vanitatis adversentur nobis atque impugnent nos in ipso bono proposito seu conceptu in exordio operis boni, et quæ in prosecutione, quæ item in fine ipsius. Vel per semen intelligitur status incipientium, per herbam status proficientium, per messem status perfectorum. Quatenus statuamus congruentes laqueos venationis, hoc est, ut per apta remedia ac spiritualia arma resistamus vitiosis motibus et tentationibus illis, et tanto ferventius exerceamus nos in certis virtutibus, quanto acrius impugnamur vitiis eis oppositis. — Quemadmodum non est justum ut febricitans se ipsum occidat, ita non convenit aliquem desperare usque ad mortem. — Quemadmodum inverecundum et irreverentiale est, eum qui patrem proprium sepelivit atque a sepultura revertitur ad nuptias pergere; ita indecens et inexpediens exstat lugentibus et deflentibus peccata sua, in præsenti sæculo ab hominibus quærere honorem, requiem, aut præsidentiam seu fratrum ducatum.

Quemadmodum alia sunt habitacula civium et alia damnatorum, id est morti adjudicatorum, qui in carceribus recluduntur, ita debita statio, id est mansio et institutio, lugentium ad pænam obligatorum, hoc est monachorum qui excesserunt et recludi meruerunt, debet esse penitus aliena et commutata ab innoxiis et non obligatis, id est a mansione, loco et institutione seu conversatione monachorum qui ita non excesserunt neque incarcerari promeruerunt. — Quemadmodum rex non vult militem qui in sua præsentia recipit plagas crudeles ac duras expelli a militia, sed magis promoveri in ea; sic Rex supercælestis coronabit monachum multa tentamenta a dæmonibus sustinentem.

Sensus animæ proprietas ejus. « Sensus animæ » dici potest intellectus aut cognitio intellectualis, juxta illud S. Joannis : Filius Dei venit, et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum. Hic sensus est « proprietas », id est naturalis vis, animæ, sumendo intellectum pro intellectiva potentia;6 si vero sumatur pro intellectuali notitia, tunc est « proprietas » animæ, id est propria ejus actio, vel etiam proprius habitus animæ, sumendo sensum pro sapientia habituali. Peccatum vero est colaphus, hoc est colaphizatio seu illusio, hujus sensus. Omnis enim peccans est errans atque illuditur, prout Salomon loquitur : Stultis illudit peccatum.7

Sensificatio generat mali cessationem, seu diminutionem, hoc est, spiritualis vivificatio sive illuminatio animæ facit cessare a vitiis, aut ea diminuit : facit enim omnino cessare a culpa mortali, quamdiu manet in anima. Ipsa vero est genimen conscientiæ, id est, sensificatio, vel certe cessatio a peccato, est effectus et fructus conscientiæ : quamvis enim principaliter sit a Deo, conscientia tamen cooperatur ad eam, detestando ac reprobando peccatum. Propter quod asserit Augustinus : Qui creavit te sine te, utpote sine tua cooperatione, non justificabit te sine te.

Conscientia autem est verbum, ratio, sermo et redargutio nostri custodis, nobis ex Baptismate traditi. Per custodem istum intelligitur sanctus angelus unicuique ad custodiam deputatus. Conscientia ergo dicitur « verbum » hujus « custodis », quia ex interna allocutione et inspiratione angeli sancti, bonitas conscientiæ in nobis communiter generatur ; dicitur quoque « ratio », id est rationabile dictamen ex illuminatione angelica ortum, et « sermo », quia interius dictat seu loquitur quid sit agendum aut evitandum, et « redargutio », quia redarguit mala culpæ. Verumtamen agnoscendum, quod angeli deputantur hominibus ad custodiam, non solum ab hora Baptismatis, quum et infideles habeant angelos, nec solum ab hora nativitatis ex utero, sed et ab hora conceptionis seu nativitatis in utero, ut S. Thomas et alii multi affirmant : nam et infanti in utero possunt adversa accidere, a quibus indiget ab angelo præservari. Hinc est quod non tantum exsistentes sine illuminatione Baptismatis invenimus in animabus suis percussos et verberatos super actibus malis, sed multo magis obscurius, hoc est, infideles et inbaptizatos « invenimus » remorsu conscientiæ intus cæsos de eorum peccatis « non tantum », sed multo imperfectius quam baptizati fideles repercutiuntur a conscientia sua. Fideles enim repercutiuntur a conscientia sua tanto amplius et clarius, quanto specialius diriguntur ac instigantur ab angelis. De hac percussione ait Apostolus: Peccantes in fratres et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis.8

Diminutio autem mali, id est peccati, parit abdicationem mali: peccatum enim paulatim eradicatur, et consuetudo prava successive evacuatur. Abdicatio vero mali est initium pœnitentiæ: ad pœnitentiam enim in exordio pertinet habere propositum abstinendi a culpa, exsecutionem quoque hujus propositi inchoare. Initium vero pœnitentiæ est initium salutis. Initium autem salutis est bonum propositum, sicut jam tactum est.9 Bonum quoque propositum est generator laborum et dolorum. Bonum namque propositum, si vere et imperative bonum propositum est, procedit in actum laudabilem mox dum congrue potest: et ita bonum propositum inducit ad laborandum pro exstirpatione vitiorum et pro adeptione seu incremento virtutum, et ad dolendum salubriter de Dei offensione et propria defectuositate. Principium autem laborum et dolorum istorum est initium ad virtutes, quia disponit ad eas. Principium autem virtutum est flos spiritualis. Flos autem virtutis est principium operationis.

Pullulatio, id est fructificatio, virtutis, est attentio, id est diligentia, et continuatio operis boni. Habitus autem est germen et fructus attentionis et continuatæ meditationis: ex multis etenim actibus gignitur habitus. Habitus vero partus, hoc est « habitus » jam natus in anima, vel « partus », id est actus et fructus, ipsius « habitus », est qualificatio boni, hoc est prompta assuefactio animæ ad actus virtutum, ita quod anima est jam quasi conversa seu transformata in affectum boni honesti. Qualificatio autem boni est genitrix timoris illius perfecti de quo Salomon loquitur: Qui timet Deum nihil negligit. Ideo subditur: Timor autem parit observantiam mandatorum Dei cœlestium et terrenorum.10 Per mandata cœlestia possunt intelligi tria prima præcepta Decalogi, quia versantur circa Deum; alia septem dicuntur terrena, quoniam circa proximum immediate versantur. Rursus, præcepta Dei cœlestia accipi possunt decem præcepta a Deo per angelos data de cœlo; præcepta vero vicariorum Dei a prælatis statuta, dici possunt terrena.

Mandatorum custodia est caritatis argumentum. Caritatis vero initium est humilitatis multitudo. Antequam enim peccatori caritas infundatur, necesse est ut se ex intimo cordis accuset et valde coram Deo humiliet. Multitudo autem humilitatis est pullulatio impassibilitatis: quia per magnam humilitatem, ad plenam reformationem pertingitur; ex plena quoque reformatione, profundissima sui ipsius humiliatio originatur. Hujus vero impassibilitatis possessio, caritatis est plenitudo, videlicet perfecta Dei inhabitatio in his qui per impassibilitatem, qua immunes sunt a motibus illicitis passionum, sunt mundi corde: quoniam ipsi Deum Patrem videbunt. Cui gloria et honor et latria, id est adoratio omnisque veneratio debita Deo, cum Filio ejus unigenito, et sancto et vivificante paracleto Spiritu, et nunc et semper et in sæcula sæculorum.11 Amen.

Footnotes

  1. Jacob. v, 13. ↩

  2. Prov. xxv, 20. ↩

  3. Cf. Cangii Glossar. ↩

  4. I Petr. IV, 8. ↩

  5. Judic. XIV, 5, 6. ↩

  6. 1 Joann. v, 20. ↩

  7. Prov. xiv, 9. ↩

  8. 1 Cor. viii, 12. ↩

  9. p. 394 A. ↩

  10. Eccle. vii, 19. ↩

  11. Matth. x, 8. ↩

Chapter 60 of 100