Skip to the text

Enarratio in epistolam

S. ANDREÆ APOSTOLI

CORDE CREDITUR AD JUSTITIAM, ORE AUTEM CONFESSIO FIT AD SALUTEM, ETC. Rom. x, 10-18.

IN hodiernæ festivitatis epistola, agitur sermo de fidei efficacia et effectu, videlicet de ejus virtute ac merito, atque de evangelicæ legis prædicatione. Idcirco in festo B. Andreæ merito ista cantatur epistola, quoniam ipse in se ipso fide fuit plenissimus, plurimosque suis miraculis ac doctrinis ad fidem convertit. Itaque ait apostolus Paulus :

Corde creditur ad justitiam, id est, actualiter per intellectum credendo ea quæ christianæ sunt fidei, tendit ac proficit homo ad justificationis seu habitualis justitiæ adeptionem vel incrementum. Credendo namque meretur homo peccati remissionem, gratiæ infusionem sive augmentum, atque justitiæ exercitationem. Fides quippe informis disponit ad hæc; fides vero formata, id est caritate ornata, auget et perficit ista. Per fidem enim, secundum Apostolum, habitat Christus in cordibus nostris. Et hujus coapostolus Petrus : Fide (inquit) purificans Deus corda eorum. Salomon etiam per misericordiam et fidem ait purgari peccata.

Ore autem confessio fit ad salutem, id est, ore tenus confitendo ea quæ fidei sunt, meretur homo æternam salutem. Siquidem oris confessio est effectus fidei cordis, sicut vocalis oratio actus est latriæ, et eleemosynarum largitio opus est misericordiæ. Meritum autem consistit in actu virtutum, non in habitu solo. Hinc in Evangelio asserit Christus : Qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo. Et in prima Joannis scriptum est : Hæc est victoria quæ vincit mundum, fides nostra, id est confessio fidei. Nam subditur ibi : Quis est qui vincit mundum, nisi qui credit quod Jesus est Filius Dei ? Unde ante verba hujus epistolæ præmisit Apostolus : Si confitearis in ore tuo Dominum Jesum esse Christum, et in corde tuo credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris. Et istud consequenter probat Apostolus testimonio prophetali. Scriptum est enim : Omnis qui crediderit in eum, puta in Christum, qui ait : Creditis in Deum, et in me credite, non confundetur, id est, non reprobabitur a Judice summo, neque spe sua frustrabitur, sed consequetur salutem, loquendo de fide per dilectionem operante, et perseverante usque in finem.

C Hinc dicit Salvator : Qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo.

Non enim est distinctio Judæi et Græci, id est, inter Judæos credentes et gentiles fideles nil distat, quantum ad ade-

Luc. xii, 8; Matth. x, 32.

1 Joann. v, 4.

Ibid. 5.

Rom. x, 9.

Is. xxviii, 16. Joann. xiv, 1.

Luc. xii, 8; Matth. x, 32.

Ephes. iii, 17.

Act. xv, 9.

Prov. xv, 27. ptionem salutis, dummodo credant modo prætacto.1 Nam et princeps Apostolorum fatetur : In veritate comperi, quoniam non est personarum acceptor Deus; sed in omni gente, qui timet Deum et operatur justitiam, acceptus est illi.2 Nam idem est Dominus omnium, qui ratione creationis et summæ dominationis, universorum est Dominus. De quo scriptum est : Domine, rex omnipotens, in ditione tua cuncta sunt posita;3 et alibi : Deus cœlorum, creator aquarum.4

Quæritur, an Deus sit dominus iniquorum. Videtur quod non, quoniam dominus et servus correlative dicuntur ; iniqui autem non sunt servi Dei : ergo nec ipse eorum est dominus. Denique Christus in Evangelio loquitur : Quid vocatis me, Domine, Domine, et non facitis quæ dico ? Quum ergo iniqui non impleant Christi præcepta, non vere dominum eum appellant. Iterum ait Altissimus : Servus timet dominum suum : si ergo Dominus ego sum, ubi est timor meus ? Iniqui autem non metuunt Dominum, imo de eis asseritur : Absque ullo timore filii hominum perpetrant mala; et alibi, Lætantur quum malefecerint; atque in Psalmo, Non est timor Dei ante oculos eorum. Non ergo sunt servi Dei. Postremo, iniqui sunt servi diaboli, qui (Christo testante) est princeps hujus mundi, utpote iniquorum. Sed et Christus affirmat : Omnis qui facit peccatum, servus est peccati. Non ergo iniqui sunt servi Dei, præsertim quum servus a serviendo dicatur, ipsi autem non serviunt Deo, potissime infideles. — Et respondendum, quod multis modis aliquis dicitur servus Dei, videlicet : servitute filialis timoris. Unde dicit Salvator : Serve bone et fidelis, intra in gaudium Domini tui.5 Et hoc modo iniqui non sunt servi Dei; sicque intelligendæ sunt auctoritates inductæ. Item, servitute timoris pure servilis, de quo dicitur : Servus non manet in domo in æternum.6 Sunt autem nonnulli iniqui qui nec serviliter timent Deum, et tamen aliquo modo sunt servi : quoniam potestati Omnipotentis subjecti sunt dum ipse voluerit, nec manum ejus evadunt;7891011 et completur in eis finaliter Dei voluntas secundum æquitatis processum. Sed non competit eis perfecta ratio servitutis. Hinc in Evangelio dicitur impio : Serve male et piger;12 itemque, Serve nequam.

Dives in omnes qui invocant illum, id est, copiose illis succurrens qui intimo cordis affectu ejus pietatem perseveranter implorant, juxta illud Psalmistæ : Prope est Dominus omnibus invocantibus eum, omnibus invocantibus eum in veritate.13 Ideo scriptum est : Si quis indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat; et dabitur ei. Unde in Ecclesiastico habetur : Quis invocavit illum, et despexit eum ? Porro Deus dives est, non pecunia, sed omnipotentia; ejusque opulentia est sua perfectio infinita; atque ut divinus Dionysius protestatur, in Deo est omnium bonorum et pulchrorum ac desiderabilium perfecta possessio, quæ non est nisi ipsius simplicissimum esse in se, et per se omnifarie plenum, perfectum, superbeatissimum et immensum. Omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini, id est Dominum nomine designatum, salvus erit modo in spe per gratiam, postmodum in re per gloriam, si tamen perseveranter et rationabiliter invocet Dominum.14

Hæc autem invocatio præsupponit et exigit fidem. Propter quod subditur : Quomodo ergo invocabunt homines Deum seu Christum, in quem non crediderunt? quasi dicat, Nequaquam. Credere enim oportet accedentem ad Deum, quia est, et inquirentibus se remunerator sit. Sed obviare videtur quod Christus loquitur Samaritanæ : Vos adoratis quod nescitis. Moyses quoque de incredulis scripsit : Immolaverunt dæmoniis et non Deo, diis quos ignorabant. Imo et in Jeremia ceterisque Prophetis, frequenter dicuntur filii Israel invocasse et coluisse deos quos ignorabant. Non ergo invocatio præexigit fidem sive notitiam : nam fides aliqualis notitia

De Divin. nom. c. iv.1516

9; 38. est. Et respondendum, quod Apostolus loquitur hic de vera invocatione, quæ est actus virtutis; adoratio autem in illo Joannis, Vos adoratis quod nescitis, large accipitur pro qualicumque cultu unius Dei, non pro vera adoratione, quæ actus est latriæ.17 Unde Christus ibidem de vera et proprie sumpta adoratione subjungit:18 Eos qui adorant, in spiritu et veritate adorare oportet. Infideles autem atque idololatræ, deos quos nescierunt invocasse dicuntur, quoniam ii quos deos putaverunt, non sunt dii: falsum autem non scitur, quum scientia sit verorum.

Aut quomodo credent ei, scilicet Deo, quem non audierunt, id est, de quo nihil dictum est eis? Fides enim est ex auditu:19 quia et teste Philosopho, auditus est sensus disciplinæ, id est informationis ab alio. Quum ergo fides non habeatur nisi per revelationem seu instructionem alterius, oportet ut primo audiatur, vel per locutionem angelicam intus solum, aut etiam foris exhibitam, vel per locutionem humanam. Sed iis objici potest, quoniam fides a solo Deo est per creationem seu infusionem: non igitur ex auditu. Et respondendum, quod fides prout est virtus theologica, quantum ad habitum sive essentiam suam, a Deo per creationem accipitur; prædicatio tamen disponit ad fidem, nec communiter perducti sunt adulti ad fidem nisi mediante prædicatione seu informatione humana, per modum dispositionis præviæ concurrente. Hinc subditur: Quomodo autem audient sine prædicante, id est forinsecus nuntiante? Loquitur namque Apostolus de exteriori auditu per hominem, quia connaturale est hominibus sic doceri, sicque communiter ad fidem deducti sunt. Nihilo minus, ut divinus Dionysius protestatur, quidam gentiles ex gratia speciali, solo angelorum obsequio et doctrina ad fidem conversi sunt.20

Quomodo vero prædicabunt, id est, qua auctoritate aut efficacia prædicationis officium assument aut exsequentur ii per quos convertendi sunt alii, nisi mittantur a Deo, qui det eis auctoritatem, os, sapientiam miraculorumque gratiam?21 Non enim quisque sibi debet honorem assumere, aut propria auctoritate publice prædicare, ne sit confusio in Ecclesia Dei:22 idcirco oportet ut a Deo, seu ejus vices gerente, prædicator verbi Dei mittatur. Unde per Jeremiam et Ezechielem loquitur Deus de pseudoprophetis: Ipsi currebant, et ego non misi eos.23 Sicut scriptum est apud Isaiam de prædicatoribus desuper missis:24 Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona!25 id est, valde decori et virtuosi sunt gressus, actus et affectus Apostolorum et apostolicorum virorum, prædicantium reconciliationem generis humani cum Deo factam per Christum (juxta illud, Reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus), prædicantium etiam bona gloriæ, in cœlis præparata electis, quæ nec oculus vidit nec auris audivit.2627

Sed non omnes obediunt Evangelio, id est, evangelicæ prædicationi multi non credunt, nec præceptis ejus cuncti obediunt, sed soli electi. Unde et legitur: Crediderunt quotquot præordinati erant in vitam æternam.28 Isaias enim dicit:29 Domine, quis credidit auditui nostro, id est mysteriis Christi quæ ego aliique Prophetæ a Spiritu Sancto audivimus, et aliis audienda proponimus? tanquam dicat, Pauci credent. Quod tamen ad litteram prædictum est de populo Judæorum, quorum pauci (comparatione aliorum) crediderunt in Christum. Hinc dicit Joannes:30 Quum tanta signa fecisset Jesus coram eis, non crediderunt in eum, ut sermo Isaiæ compleretur quem dixit: Domine, quis credidit auditui nostro? Ergo fides est ex auditu, id est, ex auditione ejus qui informat ad fidem et prædicat eam, quem oportet audiri; ex auditione quoque ejus qui in fide instruitur, quem oportet prædicantem audire. Auditus autem iste qui ad fidem exigitur, est per verbum Christi, id est, completur et fit per verbum Dei, quod venit ad corporis aures, et movet auditum, et aperit ac instruit aures mentis. Nisi enim proponeretur verbum Dei, non esset auditio fidem dispositive inducens.

Sed dico, id est, quæro : Numquid non audierunt prædicationem Evangelii hi qui credere renuerunt ? Et probat quod imo audierunt, auctoritate Psalmistæ : Et quidem in omnem terram Judææ, vel in principales plagas terræ, exivit sonus eorum, id est vocalis prædicatio Apostolorum, quibus Christus prædixit, Eritis mihi testes in omni Judæa et Samaria et Galilæa, et usque ad ultimum terræ; et in fines orbis terræ exierunt verba eorum, quia ubique prædicaverunt Apostoli per se ipsos et suos discipulos, ut Petrus in Italia, Andreas in Achaia, Joannes in Asia, Bartholomæus in Armenia, Thomas in India, etc. Unde per Isaiam Dominus dixit : Mittam ex eis qui salvati fuerint, ad gentes in mare, in Africam et Lydiam, in Italiam et Græciam, ad insulas longe, et annuntiabunt gloriam meam gentibus.31 Rursusque prædictum est: Viderunt omnes termini terræ Salutare Dei nostri.32

Footnotes

  1. Ibid. xviii, 32. ↩

  2. Act. x, 34, 35. ↩

  3. Esther xiii, 9. ↩

  4. Judith ix, 17. ↩

  5. Matth. xxv, 21, 23. ↩

  6. Joann. viii, 35. ↩

  7. Joann. xii, 31. ↩

  8. Ps. xiii, 3. ↩

  9. Prov. ii, 14. ↩

  10. Malach. i, 6. ↩

  11. Luc. vi, 46. ↩

  12. Matth. xxv, 26. ↩

  13. Ps. cxliv, 18. ↩

  14. Joel ii, 32. ↩

  15. Joann. viii, 34. ↩

  16. Eccle. viii, 11. ↩

  17. Joann. IV, 22. ↩

  18. Ibid. 24. ↩

  19. Rom. X, 17. ↩

  20. De Cœlest. hier. c. IV. ↩

  21. Luc. XXI, 15. ↩

  22. Hebr. V, 4. ↩

  23. Jer. XXIII, 21; XXVII, 15; ↩

  24. Ezech. XIII, 6. ↩

  25. Is. LII, 7; Nahum I, 15. ↩

  26. I Cor. II, 9. ↩

  27. Rom. V, 10. ↩

  28. Act. XIII, 48. ↩

  29. Is. LIII, 1. ↩

  30. Joann. XII, 37, 38. ↩

  31. Is. LXVI, 19. ↩

  32. Is. LII, 10; ↩

Chapter 4 of 161