Skip to the text

Sermo 6

QUANTA VIRTUS ET GRATIA SIT FIDES VERA; QUANTUM DEO SACRIFICIUM SIT, EJUS VERBIS CREDERE ET OBTEMPERARE.

QUIA vidisti me, credidisti; beati qui non viderunt, et crediderunt. Joann. xx, 29.

Hæc fuerunt verba Christi ad gloriosum et præelectum Thomam apostolum, quum dixisset ad eum: Infer digitum tuum huc, et vide manus meas;1 et affer manum tuam, et mitte in latus meum, etc. Ex quibus verbis infert Albertus, quod clavi quibus cruci affixus est Dominus Jesus Christus, tam grossi fuerunt ut digitus manus virilis, quia quod ait, Infer digitum tuum huc, exponitur, In manus meas, hoc est, in locum cicatricis vulnerum manuum mearum; et item, quod lancea illa dira qua transfixum est latus Salvatoris, grossa fuit et lata ad modum virilis manus.2 Ex quo patet acerbitas pœnæ quam pertulit Filius Dei in perforatione manuum suarum ac pedum. Propter quod ei compati debemus dupliciter. Primo, interna compassione ex pietatis affectu. Secundo, suæ passionis imitatione, patienter ferendo aspernationes, opprobria, afflictiones, injurias, correptiones, correctiones, et alia quævis adversa, Christi intuitu et amore, quoniam ipse testatur: Qui non bajulat crucem suam et sequitur me, non potest meus esse discipulus.3 Non igitur simus etiam sæcularibus hominibus pueriliores et infirmiores, ita ut pro modico verbo aut signo aut quantulacumque adversitatula commoveamur, aut male loquamur, seu vindicemus, aut conqueramur.

Denique beatissimus iste Thomas, post verba præmemorata, de fidei veritate certificatus, atque divinæ dignationis circa se magnitudinem admiratus, devotissime exclamavit: Dominus meus et Deus meus!4

A Cui Salvator: «Quia vidisti me», inquit,

«credidisti; beati qui non viderunt, et crediderunt». Itaque qui Christum corporaliter non viderunt, et nihilo minus credunt in eum, utpote fide formata in eum extenti, beati sunt modo in spe, in inchoatione ac merito, paulo post futuri beati in re, in consummatione ac præmio, dummodo finaliter perseverent. Magni etenim meriti est apud Deum, intellectum subjicere fidei seu Scripturis, ea credendo quæ rationem naturalem prorsus transcendunt, imo sensui ac rationi contrariari videntur: quia per hanc credulitatis subjectionem, intellectus se ipsum vincit, violentat, mactat et sacrificat Domino Deo suo. Unde loquitur Paulus apostolus:5 In captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi. Vult namque et exigit Deus ut homo se totum subdat ac offerat illi, a quo totum quod habet et est, sumpsit. Quemadmodum autem voluntas se Deo subdit et sacrificat, adversarios quoque amando; sic intellectus incomprehensibilia credendo: prout de hoc pulcherrime scribit doctor ille fervens et unctus, Guillelmus Parisiensis, in libro de Fide et legibus.

Præterea, quoniam fructuosissimus iste apostolus Thomas tam dignantissime certificatus et visitatus fuit a Christo, idcirco ferventissime atque latissime evangelizavit fidem ac legem Christi, prout apud Isaiam de ipso et coapostolis Christus prædixit: Mittam ex eis qui salvati fuerint, ad gentes, in mare, in Africam et Lydiam, in Italiam et Græciam, ad insulas longe;6 et annuntiabunt gloriam meam gentibus. Quumque in India prædicaret beatissimus

Thomas, specialiter admonuit plebem ut verbum Dei libenter audirent: et hoc propter quatuor rationes, secundum quod verbum Dei rebus quatuor comparatur.

Primo equidem comparatur collyrio, quia oculum mentis illuminat. Hinc in Apocalypsi loquitur Christus:7 Collyrio inunge oculos tuos, ut videas. Audiamus ergo et nos verbum Dei libenter ubique, in choro, in capitulo, in colloquio, ut illustretur mens nostra ad intuendum et ponderandum suas defectuositates, culpas præteritas, mala instantia, futura pericula, sicque timorati et circumspecti ac custoditi in omnibus simus; ad considerandum etiam Dei beneficia ac promissa, consilia et præcepta, et ea quæ Ordinis sunt, ut cuncta observet, sicque grata sit Deo, agilis et subjecta; ad contemplandam etiam immensitatem perfectionis et excellentiæ ac beatitudinis Dei, et supergloriosissimæ Trinitatis felicitatem et gloriam, mutuamque intuitionem, dilectionem, complacentiam, fruitionem, emanationem et communicationem ad intra, superbeatissimam et æternam consistentiam ejus. Cum omni itaque aviditate audiamus verbum Dei, tanquam epistolam Spiritus Sancti cum summa reverentia audiendam, et verba prælati nostri tanquam verba Christi, qui ait prælatis: Qui vos audit, me audit.8 Propter quod Jacobus præcipit:9 Abjicientes omnem immunditiam, in mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras. Et Ecclesiasticus:10 Esto mansuetus ad audiendum verbum Dei.

Secundo, audiendum est verbum Dei libenter, quoniam verbum Dei comparatur potioni medicinali. Nam sicut potio talis corpus a pravis et immoderatis purgat caloribus, sic verbum Dei affectum a vitiosis et carnalibus mundat amoribus. Inducit namque ad Dei timorem, et spirituali accendit fervore, per quæ carnalis eradicatur affectio. Ideo dixit Psalmista:11 Ignitum eloquium tuum vehementer;12 itemque, verbis tuis formidavit cor meum. Jeremias quoque propheta fatetur: Factus est sermo Domini in corde meo quasi ignis exæstuans.13 Itaque verba Scripturæ, et sermones Sanctorum, exhortationesque Patrum nostrorum, non quasi ex arida consuetudine, superficialiter legamus et audiamus, sed cum grandi attentione, ne Deum in verbis suis parvi pendere videamur: quatenus ex verbis hujusmodi filiali repleamur timore, atque divino accendamur amore. Docent enim nos verba Scripturarum et Patrum sanctorum, quemadmodum summa, infinita et prorsus incomparabilis sit bonitas, amabilitas ac suavitas Dei, et quemadmodum ipse prior dilexit nos, ac suam ad nos dilectionem copiosissime nobis monstravit, præsertim per Verbi æterni incarnationem, et cetera quæ Verbum incarnatum pro nostra egit pertulitque salute.14 Quantum vero in Dei timore ac amore excrescemus, tantum ab omni loquacitate, vanitate, carnalitate, negligentia et torpore cavebimus. Nec aliter credamus nos in Dei timore ac caritate proficere, nisi ab his et a cunctis quæ displicent Deo, magis ac magis quotidie abstineamus. Siquidem signum dilectionis est exhibitio operis, Christo protestante, qui ait: Qui diligit me, sermonem meum servabit.15

Tertio, verbum Dei libenter et avide debemus audire, quoniam comparatur emplastro, eo quod vitiorum nostrorum vulnera curet. Inducit namque ad pœnitentiam salutarem, emollit cordis duritiam, et ab ingruentibus peccatis præservat. Hinc in Actibus dicitur, quod verbis S. Petri auditis, Judæi compuncti sunt corde, et dixerunt Apostolis:16 Quid faciemus, viri fratres? Quibus Petrus: Pœnitentiam (inquit) agite. Quum itaque verbum Dei audimus, quum exhortationis, correptionis et informationis verba nobis dicuntur, nequaquam gravemur, indignemur, aut more phreneticorum irrationabiliter reclamemus, quemadmodum de quibusdam perversis, ingratis ac reprobis scriptum est:17 Odio habuerunt corripientem; et loquentem perfecte, abominati sunt. Sed pœniteamus et humiliemus nos ipsos, ac gratias referamus, discutientes conscientias nostras. Quanta ergo est ingratitudo atque perversitas Fratrum, qui quum proclamantur, corripiuntur aut instruuntur, ad iram impatientiamque moventur, et de ipso animarum emplastro infirmiores redduntur ac gravius vulnerantur? Quibus illud Proverbiorum timendum est: Viro qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus superveniet interitus. Porro veræ sapientiæ signum est, correptiones et informationes patienter et gratanter suscipere. Propter quod Salomon ait: Argue sapientem, et diliget te; doce justum, et festinabit accipere.

Quarto, verbum Dei audiamus libenter, quoniam est cibus et refectio animæ nostræ, quemadmodum scriptum est: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei. Quemadmodum enim corporeus cibus restaurat deperditum, reparat vires, confortat, oblectat, in vita conservat, ad debitam quantitatem perducit; sic verbum Dei hominem incitat ad recuperandum tempus negligenter inutiliterque consumptum, tepefactas reaccendit virtutes, roborat mentem, exhilarat animam, in vita gratiæ conservat eamdem, atque ad debitam perfectionem perducit Dei ministrum. Hinc ait Gregorius: Sicut de illius vita merito desperatur qui sumptum cibum non retinet, sic de illius vita spirituali diffiditur qui verbum Dei non servat nec audit. Psalmista quoque loquitur Deo: Quam dulcia faucíbus meis eloquia tua! super mel ori meo. Ex quibus innotescit, quam malum sit signum, verbum Dei cum fastidio quodam audire: potissimum quum dicat Salvator, Qui ex Deo est, verba Dei audit. Hinc etiam verba psalmodiæ et orationum delectabiliter proferre et audire debemus, nec unquam tædio affici in divinis, sed cogitare Dei præsentiam atque intuitum super nos, ejusque verba præfato modo suscipere: sicut rex Indiæ, et frater ejus carnalis, Sintice quoque amica Mygdoniæ, et ipsa Mygdonia Carisii uxor, soror etiam Mygdoniæ uxor regis superioris Indiæ, et alia millia hominum multa nimis, verbum Dei a beatissimo Thoma apostolo devotissime audierunt.

Postremo, verbum Dei aliis quoque quamplurimis rebus assimilatur, quum per Jeremiam Dominus protestetur, Numquid non verba mea sunt quasi ignis, et quasi malleus conterens petram? in Ecclesiaste quoque scriptum sit, Verba sapientium sunt quasi stimuli, et quasi clavi in altum defixi. Durissima igitur corda habent qui verbum Dei assidue audiendo, legendo, loquendo, ad meliora non emolliuntur, nec a sua franguntur duritia: quorum consilium longe a nobis sit. Nos vero præfato modo verba Dei jugiter audiamus, legamus, et proferamus. Ad laudem et gloriam omnipotentis Dei, cui est honor et gloria, etc.

Ps. cxviii, 103.

Joann. viii, 47.

Jer. xxiii, 29.

Eccle. xii, 11.

Prov. xxix, 1.

Ibid. ix, 8, 9.

Deut. viii, 3; Matth. iv, 4.

Footnotes

  1. Joann. xx, 27. ↩

  2. Joann. xix, 34. ↩

  3. Luc. xiv, 27. ↩

  4. Joann. xx, 28. ↩

  5. II Cor. x, 5. ↩

  6. Is. LXVI, 19. ↩

  7. Apoc. III, 18. ↩

  8. Luc. X, 16. ↩

  9. Jacob. I, 21. ↩

  10. Eccl. V, 13. ↩

  11. Ps. CXVIII, 140. ↩

  12. Ibid. 161. ↩

  13. Jer. XX, 9. ↩

  14. 1 Joann. IV, 10. ↩

  15. Joann. XIV, 23. ↩

  16. Act. II, 37, 38. ↩

  17. Amos V, 10. ↩

Chapter 36 of 161