Skip to the text

In nocte

NATIVITATIS DOMINI

ENARRATIO IN LECTIONEM PROPHETICAM

POPULUS QUI AMBULABAT IN TENEBRIS, VIDIT LUCEM MAGNAM, ETC. IS. IX, 2, 6, 7.

SICUT in Rationali divinorum habetur, Telesphorus Papa statuit die isto tres Missas cantari seu legi, ad designandum quod per Christi nativitatem salvati sunt homines trium temporum, utpote qui fuerunt ante legem, sub lege, et post legem: intelligendo per legem, legem Moysis. Sicque illi dicuntur fuisse ante legem, qui fuerunt ab Adam usque ad Moysen et legislationem factam per ipsum, et illi dicuntur fuisse tempore legis naturæ, seu legis naturalis. Qui autem a Moyse usque ad Christum fuerunt, sub lege fuisse dicuntur, præsertim quantum ad populum Judæorum. Qui autem tempore novi Testamenti fuerunt et sunt, post legem fuisse feruntur. Ideo etiam in hoc die tres Missæ cantantur, quoniam triplex est Christi nativitas, videlicet æterna, et temporalis, ac spiritualis. Æterna est a Patre; temporalis, a Matre; spiritualis consistit in multiplicatione fidelium, qui per gratiam regenerantur in Christo.

Porro, in Missarum istarum officiis, lectio prophetica ex Isaia præmittitur lectioni epistolæ, ut in ore duorum tam solennium testium confirmetur evangelica veritas, ita quod Evangelium est tertius testis nativitatis Domini Salvatoris (Isaias quoque propheta de Christi nativitate atque mysteriis, illuminationeque gentium abundantius est locutus);1 itemque, ut in Rationali dicitur divinorum, quatenus designetur basis (id est fundamentum) superpositioni columnæ, quoniam super basim Prophetarum fundata est columna Apostolorum. Fit etiam istud ad designandum consonantiam utriusque Testamenti de Christi nativitate, et propter prærogativam ac reverentiam hujus solennissimi festi, atque ad pleniorem instructionem fidelium.

Porro, lectio ista prophetica ex sermonibus Isaiæ (ut dixi) sumpta est, aliquibus verbis ibi interpositis, in ea omissis. Itaque de gentilium tunc futura illuminatione Isaias prophetans, et more Prophetarum de futuro per modum præteriti propter veritatis certitudinem loquens, ait:

Populus qui ambulabat in tenebris, id est plebs gentilis, quæ versabatur et vixit in obscuritate ignorantiæ et errorum atque in caligine vitiorum, vidit oculo interiori per fidem, lucem magnam, videlicet Christum, evangelicamque doctrinam; habitantibus in regione umbræ mortis, id est in isto sæculo, et in hoc mundo immundo repleto peccatis, quæ sunt umbra mortis, lux orta est eis, id est, Christus menti eorum resplenduit: quod per prædicationem Apostolorum impletum est.2 Christus etenim ait: Ego sum lux mundi. Juxta quem modum loquendi, in Malachia legimus:3 Orietur vobis Sol justitiæ. Christus namque est Sol justitiæ, qui oritur eis quos ipse ad se cognoscendum ac diligendum illuminat, et in quorum mentibus per gratiam habitat. Itaque culpa mortalis seu impia vita dicitur mortis umbra, quia a Deo separat mentem, quemadmodum mors naturalis a corpore separat animam. Iterum, mortis umbra est præsens sæculum, quod quum sit valis lacrimarum, peregrinatio atque exsilium, umbra et obscura quædam repræsentatio mortis respectu patriæ nominatur. Imo et vita præsens recte umbra dicitur mortis, dicente Gregorio : Vita temporalis æternæ vitæ comparata, mors est potius dicenda quam vita. Hæc est una expositio passus istius.

Verumtamen verba hæc ad litteram, tempore Christi, in sæculo isto impleta sunt per propriam prædicationem ipsius. Scriptum est enim : Quum audisset Jesus quod Joannes traditus esset, et ab Herode incarceratus, secessit in Galilæam; et relicta civitate sua Nazareth, venit et habitavit in civitate Capharnaum maritima, in finibus Zabulon et Nephthali : ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam :45

Terra Zabulon et terra Nephthali, via maris trans Jordanem Galilææ gentium.6 Populus qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam; et sedentibus in regione umbræ mortis, lux orta est eis.7 Christo itaque prædicante habitatoribus Galilææ, populus qui habitavit in ea, et vitiis atque erroribus fuit plenus, « vidit lucem magnam », id est Christum, quem corporaliter conspexerunt, et multi eorum ex prædicatione ipsius pœnituerunt et spiritualiter illuminati fuerunt.89

Consequenter subjungitur causa præfata illuminationis secundum utramque expositionem inductam. Parvulus enim natus est nobis, id est Jesus Christus, qui erat parvulus corpore, sed immensus in deitatis natura, magnus quoque in anima sapientiæ ac virtutum perfectione.10111213 Sic quippe vir fuit et gigas, juxta illud Jeremiæ : Novum creavit Dominus super terram, Mulier circumdabit virum ;14 et in Psalmo, Exsultavit ut gigas ad currendam viam.15 Unde in hymno sanctus ait Ambrosius :

Procedens e thalamo suo, Pudoris aula regia, Geminæ gigas substantiæ, Alacris ut currat viam.

Anima etenim Christi, a primo suæ creationis instanti, repleta fuit gratia omnique sapientia et virtute, omni etiam dono, fructu et beatitudine, ac beatifica Deitatis fruitione. Hic « parvulus », a Deo Patre secundum divinam naturam æternaliter genitus, ex Maria virgine « nobis » (id est ad nostram salutem) « est » temporaliter « natus ». Et filius datus est nobis, id est, parvulus iste, qui est Deus et homo, Filiusque Dei Patris ac Virginis matris, « datus est nobis » a Deo Patre salvator, advocatus, legislator, magister ac frater, secundum illud Joannis : Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in ipsum non pereat, sed habeat vitam æternam.16 Filius quoque se ipsum dedit pro nobis, juxta illud Isaiæ : Tradidit in mortem animam suam.

Et factus est principatus ejus super humerum ejus, hoc est, supra fortitudinem potestatis pueri hujus fundavit et statuit Deus dominationem et auctoritatem qua puer iste constitutus est omnium judex et Dominus, sicut scriptum est : Pater diligit Filium, et omnia dedit in manu ejus. Sic per « humerum » pueri designatur potestas ejus, qua omnia portat, id est, in esse conservat, prout ad Hebræos habetur : Portans omnia verbo virtutis suæ. Itaque super increatam et divinam pueri hujus potestatem fundata est ejus dominatio, sibi per creationem collata ut mediatori Dei ac hominum. Unde ait in Psalmo : Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus. Omnia namque (secundum Apostolum) subjecit sub pedibus ejus. Vel sic : « Factus est principatus ejus », hoc est causa et ratio dominii sui, « super humerum ejus » corporalem. Christus namque bajulans sibi crucem, exivit ad mortem.17 Quod faciendo, diabolum vicit, mundi gloriam stravit, et omnium judex ac Dominus constitui meruit, dicente Apostolo: Factus est obediens usque ad mortem;18 propter quod et Deus exaltavit illum, et dedit illi nomen quod est super omne nomen, etc.

Et vocabitur nomen ejus, Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri sæculi, Princeps pacis. Nomina ista, secundum Hieronymum, non combinatim, sed divisim legenda sunt. Sex ergo nominibus istis asserit Propheta hunc puerum appellandum. Vocabitur ergo et vocatus est « Admirabilis », propter suam incomprehensibilem deitatem, et propter miraculorum suorum eminentiam, propter suæ sapientiæ profunditatem, et propter ineffabilem unionem divinæ atque humanæ naturæ in ipso. Vocatur quoque « Consiliarius », quia mandatis Decalogi evangelica consilia addidit, et quia consilium summæ Trinitatis de nostræ redemptionis modo patefecit hominibus, de quo loquitur Paulus: Nihil subtraxi vobis utilium, quominus annuntiarem vobis omne consilium Dei.19 Hinc translatio Septuaginta interpretum continet: Vocabitur nomen ejus, magni consilii angelus. Vocatur insuper « Deus », secundum quod apud Jeremiam legitur: Hoc est nomen quod vocabunt eum, Deus justus noster.20 Ubi in Hebræo habetur nomen Domini tetragrammaton, quod soli vero convenit Deo. Ex quo sequitur, quod Christus sit verus Deus, sicut de eo Joannes in epistola sua ait: Hic est verus Deus, et vita æterna.21 Appellatur etiam « Fortis », quia secundum divinam naturam omnipotens est, et secundum naturam suam assumptam fuit omni virtute et dono Spiritus Sancti plenissime roboratus, et principem hujus mundi penitus superavit. Hinc fertur in Psalmo: Quis est iste rex gloriæ? Dominus fortis et potens, Dominus potens in prælio.2223 Vocatur et « Pater futuri sæculi », quia per gratiam ejus ad cœlestis patriæ beatitudinem perducuntur electi, et sua passione promeruit illud cunctis hominibus sufficienter. Dicitur item « Princeps pacis », hoc est dator et conservator pacis internæ. Pacem quoque præcipue docuit habendam et conservandam: Pacem (inquiens) habete inter vos;24 et rursus, Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis; et alibi, In quamcumque (ait) domum intraveritis, primum dicite, Pax huic domui.2526 Denique (teste Apostolo) Christus est pax nostra, qui fecit utraque unum, quia electos Judæos atque gentiles fecit unum populum christianum.27 Verumtamen est quædam pax carnalis, sæcularis et falsa, cujus Christus non est princeps, sed reprobator. Unde Matthæi decimo protestatur: Non veni pacem mittere in terram, sed gladium.28

Multiplicabitur ejus imperium, id est, dominium Christi paulatim crescet, donec per totum mundum diffundatur. Christus namque dominatur in omni militanti Ecclesia, quæ per totum orbem diffusa est.

Hinc prædixit Psalmista: Dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terræ;2930 et rursus, Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terræ. Hinc Daniel describit quomodo lapis de monte sine manibus præcisus, crevit et implevit superficiem universæ terræ.31 Et pacis non erit finis, hoc est, pacis internæ, quam Christus largitur, terminus nullus erit, quia pax pectoris in vita hac inchoatur, et in patria perpetuatur, paxque æternitatis vocatur.

Super solium David et super regnum ejus sedebit. Huic simile est quod angelus dixit Virgini benedictæ: Dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus, et regnabit in domo Jacob in æternum.32 A Jeremia quoque de ipso prædictum est: Regnabit rex, et sapiens erit, et faciet judicium et justitiam in terra.33 Sed quo modo intelligenda sunt hæc, quum primus Christi adventus fuerit in omni humilitate, paupertate et abjectione, ut judicaretur ac pateretur et ministraret, non ut judicaret atque regnaret?3435 Propter quod dixit: Regnum meum non est de hoc mundo.36 Et respondendum, quod duplex est regnum, videlicet: corporale, quo unus alteri in exterioribus rebus actibusque humanis principatur. Tale regnum Christus in primo suo adventu non habuit neque exercuit, imo discipulis dixit: Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare.37 Aliud est regnum spirituale, quo Deus per fidem et gratiam in Ecclesia (id est in cordibus fidelium) dominatur, quantum ad cultum divinum: et de isto regno ista intelliguntur. Christus namque in suo adventu cœpit in mentibus electorum quos convertit, regnare. Est igitur sensus: « Super solium David et super regnum ejus sedebit », id est, regiam ac judiciariam potestatem habebit, et ipsi Ecclesiæ ex electis Judæis gentilibusque collectæ præsidebit, quemadmodum apud Zachariam habetur: Ipse ædificabit templum Domino, et portabit gloriam, et sedebit, et dominabitur super solio suo.38 Dicitur quoque Christus super solium David et super regnum ejus sedere, quia in regno Ecclesiæ seu populo christiano, cujus figura fuit regnum David, tenet primatum.

Ut confirmet illud et corroboret in judicio et justitia, id est, ad hoc Christus taliter præsidebit, quatenus suos fideles « confirmet » ad mala vitanda ac superanda, atque « corroboret » ad bona agenda, sicque fortes exsistant « in judicio » discretionis ac justæ correctionis, et in virtute justitiæ circa Deum et proximos. Amodo et usque in sempiternum, id est ex principio evangelicæ legis usque in finem mundi. Ecclesiam enim Christus confirmavit in gratia, et semper in ea sunt aliqui boni qui ab imperfecta justitia vitæ præsentis transferuntur ad perfectam justitiam regni cœlestis. Hinc Christus promisit fidelibus: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem sæculi.39 Hæc autem de Christo dicuntur, quia in eo dumtaxat regnum David perpetuatur. Non enim aliquis ex semine David perpetuum regnum in mundo sortitus est, nec per successionem carnalem hoc factum est. Unde de perpetuitate regni David in Christo completa Dominus ait in Psalmo: Thronus ejus sicut sol in conspectu meo, et sicut luna perfecta in æternum.40 Per Jeremiam quoque loquitur Deus: Si irritum fieri potest pactum meum cum die et nocte, ut non sit dies et nox in tempore suo;41 et pactum meum irritum esse poterit cum David servo meo, ut non sit ex eo filius qui regnet in throno ejus.

Zelus Domini exercituum, hoc est magna dilectio Dei omnipotentis, qui angelicorum agminum Dominus est, faciet hoc, quod Christus Ecclesiæ suæ tam gratiose ac incessabiliter præsidebit, et tantam hominibus gratiam conferet. Ideo Paulus: Propter nimiam (inquit) caritatem qua dilexit nos, Pater Filium suum misit.4243 Et in epistola prima Joannis inducitur: In hoc apparuit caritas Dei in nobis, quoniam Filium suum unigenitum misit in mundum, ut vivamus per ipsum.44

Footnotes

  1. Deut. xix, 15. ↩

  2. Joann. viii, 12. ↩

  3. Malach. iv, 2. ↩

  4. Matth. IV, 12-16. ↩

  5. Is. III, 12. ↩

  6. Is. IX, 1. ↩

  7. Act. X, 42. ↩

  8. Hebr. I, 3. ↩

  9. Joann. III, 35. ↩

  10. Hebr. II, 8. ↩

  11. Ephes. I, 22; ↩

  12. Ps. II, 6. ↩

  13. 1 Tim. II, 5. ↩

  14. Jer. XXXI, 22. ↩

  15. Ps. XVIII, 6. ↩

  16. Joann. III, 16. ↩

  17. Joann. xix, 17. ↩

  18. Philipp. II, 8, 9. ↩

  19. Act. xx, 20, 27. ↩

  20. Jer. xxiii, 6. ↩

  21. 1 Joann. v, 20. ↩

  22. Ps. xxiii, 8. ↩

  23. Joann. xiv, 30. ↩

  24. Marc. IX, 49. ↩

  25. Luc. x, 5. ↩

  26. Joann. XIV, 27. ↩

  27. Ephes. II, 14. ↩

  28. Matth. x, 34. ↩

  29. Ps. LXXI, 8. ↩

  30. Ps. XXI, 28. ↩

  31. Dan. II, 34, 35. ↩

  32. Luc. I, 32. ↩

  33. Jer. XXIII, 5. ↩

  34. Matth. XX, 28. ↩

  35. Zach. IX, 9. ↩

  36. Joann. XVIII, 36. ↩

  37. Matth. XX, 28. ↩

  38. Zach. VI, 12, 13. ↩

  39. Matth. XXVIII, 20. ↩

  40. Ps. LXXXVIII, 38. ↩

  41. Jer. XXXIII, 20, 21. ↩

  42. Galat. IV, 4. ↩

  43. Ephes. II, 4; ↩

  44. I Joann. IV, 9. ↩

Chapter 40 of 161