Enarratio in epistolam
CONVERSIONIS S. PAULI
NOTUM VOBIS FACIO EVANGELIUM QUOD EVANGELIZATUM EST A ME, ETC. Galat. I, 11-24.
RATIONABILITER ista epistola in festo Conversionis divini et gloriosi Pauli apostoli legitur, quia in ea de ipsius conversione aliquid tangitur. Ait ergo idem Apostolus ad Galatas :
Notum vobis facio evangelium, hoc est de evangelio, quod evangelizatum (id est prædicatum) est a me. Evangelium autem est prædicatio seu doctrina actuum, documentorum, mysteriorum præceptorumque Christi, quæ a quatuor Evangelistis descripta est, sed a cunctis Apostolis, et ceteris eorum coadjutoribus ac successoribus est prædicata. Quia, id est quod, non est secundum hominem, id est humanum, et naturali ratione inventum, firmatum, aut divulgatum, sed supernaturale est ac divinum, per Christi et discipulorum ejus miracula, ac veteris Testamenti Scripturas probatum. Neque enim ego ab homine puro accepi illud ut prædicarem illud hominibus, neque didici illud ab homine puro, sed per revelationem Jesu Christi, id est per internam et supernaturalem instructionem Filii Dei, tempore raptus mei in tertium cœlum.1 Quamvis autem Christus sit homo, non tamen purus homo, sed est Deus et homo.
Audistis enim conversationem meam quam habui aliquando in Judaismo, hoc est in lege rituque Judæorum;2 quoniam supra modum persequebar Ecclesiam Dei, videlicet primitivam Ecclesiam in Jerusalem congregatam, et expugnabam illam, id est, fideles illos invasi, aliquos occidendo, et quosdam incarcerando, ac aliis modis tribulando : prout in Actibus Apostolorum Lucas scribit, et in sermone dicetur. Et proficiebam, id est, ferventer agebam, in Judaismo supra multos coætaneos in genere meo, id est præ multis adolescentibus mihi in ætate comparibus, et de mea progenie natis, puta de semine Judæorum. Vel, per genus suum intelligit Benjamin tribum. Abundantius illis æmulator, hoc est amator et imitator, exsistens paternarum mearum traditionum, id est ordinationum ac jussionum a Moyse et Prophetis datarum, vel ab aliis additarum.
Quum autem placuit ei qui me segregavit (hoc est, eduxit) ex utero matris meæ, et vocavit per gratiam suam, id est Deo Patri omnipotenti, institutori naturæ, cui opera naturalia adscribuntur. Propter quod sanctus Job loquitur Deo : Nonne sicut lac mulsisti me, et sicut caseum me coagulasti ? Pelle et carnibus vestisti me, ossibus et nervis compegisti me.3 Etenim in causis subordinatis, causa prima plus influit quam quæcumque causa secunda. Vel, per matrem suam intelligit Apostolus Synagogam, quæ fuit spiritualis mater ipsius, sicut modo Ecclesia est mater Christianorum : ut sit sensus, « segregavit me ex utero matris meæ », id est de medio Synagogæ, utpote de numero infidelium Pharisæorum atque Scribarum, quorum ad tempus exstiti unus. Sed illis relictis, me perduxit ad fidem et gratiam, ut revelaret Filium suum in me, id est, Christum cordi meo manifestaret, dando mihi veram de Christo notitiam, ut evangelizarem illum in gentibus, hoc est, Christum prædicarem gentilibus. Paulus enim specialiter datus ac missus est apostolus ipsis gentilibus,
Galat. II, 8. maxime Græcis. Propter quod ait : Qui operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes. Continuo non acquievi carni et sanguini, id est concupiscentiis carnis, neque Judæis mihi secundum carnem propinquis. Unde in Evangelio Christus locutus est Petro :4 Beatus es, Simon Bar Jona, quia caro et sanguis non revelavit tibi. Neque veni Jerosolymam ad antecessores meos Apostolos qui ante me apostoli facti fuerunt ; sed abii a Damasco in Arabiam ad prædicandum ibidem. — Sed his atque sequentibus verbis contrariari videtur quod legitur in Actibus Apostolorum, ubi, quum dictum est, quod discipuli dimiserunt Paulum nocte in sporta per murum Damasci, mox subditur :56 Quum autem venisset in Jerusalem, tentavit se jungere discipulis ; et omnes fugerunt eum, non credentes quod esset discipulus. Barnabas autem apprehensum illum duxit ad Apostolos, et narravit illis quomodo in via vidisset Dominum, etc. Ad hoc quidam respondent, quod Paulus post suam conversionem non statim venit Jerusalem, sed post longum tempus, forsitan post tres annos. Scriptura enim in sua recitatione historiali non semper observat ordinem rerum gestarum. Alii dicunt, quod licet venerit illuc, non tamen reputatur venisse, quia mox abiit. Nempe quod modicum est, teste Philosopho, reputatur pro nihilo. — Et iterum ab Arabia reversus sum Damascum : ubi primo fidem Christi prædicavi, et Judæos confudi. Deinde post annos tres a mea conversione, veni Jerosolymam videre Petrum, non ob meam informationem, sed propter dilectionem ac reverentiam ejus ; et mansi apud illum diebus quindecim. In quibus verbis Paulus insinuat, quantæ auctoritatis ac excellentiæ fuerit beatissimus Petrus, utpote princeps Apostolorum, atque totius pastor, prælatus ac caput Ecclesiæ. Alium autem Apostolorum vidi neminem vice hac, nisi Jacobum fratrem Domini, scilicet Jacobum minorem : qui dictus est frater Domini Jesu Christi, propter specialem similitudinem suam cum Christo in corporis dispositione ac morum decentia.
Quæ autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior, hoc est, Deum testor quod vera sint ista. Juravit Apostolus propter tarditatem credulitatis Galatarum, quibus hæc scripsit, atque ut certius crederent. Juratio namque debite circumstantionata, est actus virtutis quæ latria nuncupatur. Propter quod habetur in Deuteronomio : Dominum Deum tuum timebis, ac per nomen ejus jurabis.7 Christus autem non absolute prohibuit jurationem, sed jurationem incautam et non necessariam.
Deinde, videlicet postquam in Jerusalem fui cum Petro, veni in partes Syriæ et Ciliciæ. Nam a Tarso Ciliciæ natus fui.8 Eram autem ignotus facie, hoc est corporali intuitu, Ecclesiis Judææ, quæ erant in Christo, id est conversis Judæis, qui Christo per fidem et caritatem erant conjuncti : verumtamen fuit eis notus per famam. Ideo subditur : Tantum autem auditum habebant de me, id est, hoc de me perceperunt, Quoniam qui persequebatur nos aliquando, hoc est, quod Paulus iste qui ante suam conversionem nos infestavit, nunc evangelizat, id est prædicat, fidem quam aliquando expugnabat, id est, cordibus credentium nitebatur auferre. Et in me, hoc est in conversione et gratia mihi collata, clarificabant Deum : id est, potentiam et misericordiam Dei honoraverunt ac laudaverunt, gratias ei agendo, quod tam misericorditer me convertit, et tantam mihi gratiam præstitit.
Footnotes
Chapter 112 of 161