Sermo 6
QUOD VARIIS MODIS HIC POSSIT DEUS VIDERI; ET DE CANTICO SIMEONIS QUOMODO ID DEBEAT INTELLIGI.
VIDERUNT oculi mei Salutare tuum. Luc. II, 30.
Deum nemo vidit unquam in suæ deitatis essentia, visione per speciem, in hac vita, vivens vita sensitiva humana.12 Ideo Unigenitus Patris, qui in deitatis substantia incomprehensibilis et invisibilis consistit ut Pater, nostram assumpsit naturam, ut in ea se nobis visibilem, contrectabilem ac magis amabilem exhiberet. Eum vero ita incarnatum sancti Patres olim ardentissime conspicere cupiebant, quod et hodie huic sancto seni Simeoni et beatissimæ vetulæ Annæ concessum est. Nos quoque, quamvis Christum in carne non vidimus, nec incarnatum corporali visu conspeximus, nihilo minus variis modis eum in vita præsenti videre valemus. Primo quidem, per fidem (de quo visu ait Apostolus, Videmus Jesum propter passionem mortis, gloria et honore coronatum);3 secundo, per species sacramentales in altari; tertio, in Scripturis; quarto, per diversos suos naturales ac supernaturales effectus. Et hi modi bonis ac malis hominibus sunt communes. Quinto, per sapientiæ donum atque per donum intellectus. Sunt etenim septem dona Spiritus Sancti, inter quæ sapientia et intellectus sortiuntur primatum.4 Sunt autem septem hæc dona habitus supernaturales infusi, per quos efficitur homo bene mobilis ac prompte dirigibilis a Spiritu Sancto ad bene sentiendum, judicandum ac intelligendum de Deo et effectibus ejus, atque ad exsequendum idonee ea quæ Dei sunt.
Inter hæc donum sapientiæ primum ac dignius perhibetur. Per hanc equidem sapientiam cognoscimus Deum per gustum internum, et bene sentimus ac judicamus de eo per mentalem saporem, utpote, quod ipse solus sit summum, infinitum et incommutabile bonum, finis atque principium nostrum, in quo dumtaxat tota salus nostra consistit. Sicque sentiendo de Deo, voluntatis affectus rationis judicio conformatur per connaturalitatis cujusdam consonantiam et adæquationem, et ipsa mens circa bonum sic cognitum recte afficitur, ei soli finaliter inhærendum judicans et inhærens. Ideo sapientia ista non inest malis hominibus, quoniam etsi per naturalem rationem et Scripturas agnoscant Deum esse summum bonum et omnium ultimum finem, non tamen affectum habent suæ cognitioni concordem, consonum et conformem: imo ad creata, transitoria et caduca magis quam ad Deum afficiuntur, et finaliter illis inhærent. Præterea, donum intellectus, seu ipse intellectus secundum quod donum vocatur, est habitus supernaturalis infusus per quem ea quæ fidei sunt, aliqualiter intelligimus ac penetramus, rationes credendorum seu fidei argumenta per formatam notitiam intuendo.
Itaque per hæc duo dona, videamus seu contemplemur Christum secundum ejus divinitatem præcipue, deinde et secundum humanitatem ipsius. Hæc etenim dona sunt præclara ac splendidissima mentis lumina, quibus figitur in superna, in Deum trinum ac unum, in Christum Deum et hominem, creatorem et salvatorem, qui Salutare Dei vocatur, quia per eum tanquam per mediatorem Deus Pater voluit et decrevit salvare genus humanum.5
Porro, quo animam nostram ab occupatione, delectatione, affectione et consideratione circa carnalia et terrena magis abstrahimus, et divinis ac æternis eam validius applicamus, eo in sapientiæ dono plus crescimus, et ad summæ veritatis gustum, contemplationem et affectionem aptiores ac velociores efficimur. Rursus, quoniam in malevolam animam non ingreditur sapientia ista, neque in corpore peccatis subjecto morabitur, tanto copiosius in sapientia ista excrescimus, quanto diligentius puritati mentis corporisque studemus.6 Et quanto vigilantius nebulas phantasiarum, caligines passionum, tenebras negligentiæ et errorum ab interioribus nostris abigimus, tanto plus sapientia ista perficimur et ornamur, præsertim quum sapientia ista sit lumen quoddam clarissimum ac balsamum pretiosissimum. Iterum, quum dilectio nos uniat Deo, cui quanto propinquiores efficimur, tanto ab ipso exuberantius illuminamur: hinc quanto plus in caritate quis proficit, tanto perfectior in sapientiæ dono fit; et quanto in sapientia ista magis proficimus, tanto per ipsam desuper copiosius illustramur, et plura ac secretiora et altiora nobis divinitus revelantur.7 Sicque per unctionem Spiritus Sancti docemur, et considerationes clarissimas, contemplationes quoque altissimas frequenter assequimur. Hinc viri perfecti et sancti, per sapientiæ hujus donum stant quasi in contactu Sapientiæ increatæ ac Solis justitiæ, radiosque sapientiales et fervores mentales uberrime sortiuntur ab illo, in tantum quod fiunt quasi secretarii ac consiliarii Dei, atque amici Altissimi. Isti quasi ad libitum desuper illustrantur et accenduntur, ac devotissimi fiunt.8 Nam et facillime se Deo conjungunt: imo absque suo conatu frequentissime ac gratiosissime præveniuntur, et inopinatis feruntur excessibus in increatum objectum, ut sustinere non valeant, et defluant a se ipsis, ac absorbeantur et demergantur in Deitatis abyssum.
Ecce ad quam supernaturalem nobilitatem, ad quam sublimem perfectionem, ad quam deificam vitam perducitur homo, vitiis diligentissime resistendo, et virtutibus infatigabiliter operam dando, in caritate et sapientia ista crescendo. Porro, quando in istis sic proficit atque perficitur, tunc eatenus divinitus edocetur, quod rationes et argumenta fidei, nexum et ordinem credendorum limpide intuetur, ita ut prorsus nil sibi rationabilius videatur, quam ea quæ christianæ sunt fidei: præsertim quum omnia eam corroborantia et concernentia simul pensantur et comportantur, quamvis quædam eorum per se sola sumpta, incredibilia aut irrationabilia valeant apparere. — His igitur modis perfundatur cor nostrum luce sapientiæ ac lumine intellectus, caritatis quoque fervore, quatenus sicut in manu portamus candelam ardentem ac resplendentem, sic intus geramus mentem sapientiæ claritate et dilectionis ardore micantem ac æstuantem, ut correspondeat signum signato.
Præterea, rationabiliter prorsus die hoc in Missa candelam portamus accensam, ad designandum quod Virgo beatissima portavit obtulitque in templo per manus suas Christum Filium Dei, qui est lux vera, illuminans omnem hominem venientem in hunc mundum.9 Christus namque secundum quod Deus, est substantialiter lux superpurissima et immensa, cui nomen ac ratio, actus et proprietas lucis verissime ac perfectissime competunt, quum ipse sit per essentiam veritas et sapientia infinita, fons lucis, a quo lux omnis creata, spiritualis ac sensibilis, derivatur: cujus est omnia manifestare et declarare obscura, abscondita etiam et ignota efficere clara. Propter quod dixit: Ego sum lux mundi.10
Postremo, canticum Simeonis quotidie in Completorio devotissime proferamus, dicentes: Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum, in pace.
A Hoc est: O Deus Pater, in hac hora, quæso, ab omni perturbatione me erue et tuere, atque in pace pectoris me conserva; nec in aliqua prava inquietudine me modo relinquas, sed conforta et fige in te, sicut tuis servis bonæ voluntatis hominibus promisisti:11 quatenus in pace in id ipsum dormiam et quiescam, et in corde meo sepultum habeam Christum; sicque paulo post mediocri somno refocillatus, ad tuum obsequium ardens ac alacer surgam. Quia viderunt oculi mei interiores, secundum modos prætactos, Salutare tuum, videlicet Christum omnium salvatorem.12 Quod parasti ante faciem omnium populorum, id est, cunctis hominibus manifestare decrevisti, cunctisque cognoscibilem exhibuisti, quemadmodum scriptum est:13 Notum fecit Dominus Salutare suum, in conspectu gentium revelavit justitiam suam.14 Lumen ad revelationem gentium, hoc est, Salutare tuum hoc parasti et exhibuisti in lumen seu illuminatorem gentium universarum, ut omnes ei deserviant, sicut in Daniele prædictum est: Omnes populi, tribus et linguæ servient ei. Unde per Isaiam Deus Pater prædixit: Ecce testem populis dedi eum, ducem ac præceptorem gentibus.15 Itemque loquens Pater ad Filium: Dedi te (inquit) in lucem gentibus, ut sis salus mea usque ad extremum terræ. Dedisti quoque Salutare tuum in gloriam plebis tuæ Israel, id est, Israeliticæ plebis gloriam eum esse disposuisti. Hoc namque est honor præcipuus et gloria singularis omnibus electis Israelitis, quod ex eorum plebe ac semine, Pater æternus Unigenitum suum voluit incarnari ac nasci; quod item populo huic Christum tam specialiter promisit venturum, ac misit jam incarnatum, in tantum quod Filius dixit: Non sum missus nisi ad oves quæ perierunt domus Israel.16 — Iste est mysticus hujus cantici sensus quantum ad primam ejus particulam, prout unusquisque in propria persona illud psallere potest; de litterali autem sensu ipsius super Lucam plenius dictum est. Ad laudem et gloriam Creatoris.
Footnotes
Chapter 126 of 161