Enarratio in epistolam
CATHEDRÆ S. PETRI
JAM NON ESTIS HOSPITES ET ADVENÆ, ETC. Ephes. II, 19-22.
A D Ephesios secundo, ait ad omnes vere christifideles sanctus Apostolus :
Jam, scilicet tempore gratiæ ac evangelicæ legis, non estis hospites, id est adventicii, citoque abeuntes a Deo, a fide Christi, et a militanti Ecclesia, et advenæ, id est peregrini, et extranei a numero electorum : imo per fidem, caritatem, ceterasque virtutes ac dona Spiritus Sancti firmiter stabiliti estis in Deo et ecclesiastica unitate. Ideo subditur : sed estis cives Sanctorum, id est de grege fidelium atque consortio electorum, tanquam ejusdem juris, legis ac dignitatis cum illis in militanti Ecclesia, et domestici Dei, id est, in Ecclesia (quæ est domus Dei) suscepti, commorantes ac permansuri, et Deo familiariter juncti; superædificati, id est corde innixi ac radicati, super fundamentum Apostolorum et Prophetarum, id est super Christum, qui est primum ac summum fundamentum, in quo Apostoli ac Prophetæ fundati fuerunt per fidem fortissimam et gratiam magnam. Unde alibi ait Apostolus : Fundamentum aliud nemo ponere potest, præter id quod positum est, quod est Christus Jesus. Potest quoque per « fundamentum » intelligi sacra utriusque Testamenti Scriptura, cui ut fundamento omnes Sancti innixi sunt et innituntur.1 Sic ergo ædificati estis, ipso summo angulari lapide exsistente Christo Jesu, id est, ita quod Christus in isto ædificio spirituali Ecclesiæ est lapis summus et angularis : lapis, inquam, quoniam firmiter sustinet et conservat credentes in se; summus, quoniam perficit eos; angularis, quia in ipso tanquam in capite uniuntur duo populi, Judæi videlicet et gentiles, ad constituendam unam Ecclesiam, quemadmodum duo parietes connectuntur in lapide angulari, hoc est collocato in angulo, ad constituendum habitaculum unum. De hoc lapide ait Psalmista : Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli.2 Quod Christus de se prædictum testatur, dicens Judæis :3 Nunquam legistis, Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli?
In quo, scilicet Christo, id est in cujus fide, gratia et doctrina, omnis ædificatio constructa, id est omnis persona seu multitudo fidelis spiritualiter confirmata, fundata, et ad Deum erecta, crescit, id est, spiritualiter proficit de bono in melius, in templum sanctum, id est ad hoc ut sit templum a vitiis purum, in quo Deus per gratiam habitare dignetur :4 unde alibi dicit Apostolus, Templum Dei sanctum est, quod estis vos; in Domino, id est secundum voluntatem ipsius, atque ad gloriam ejus. In quo, scilicet Domino, id est in cujus gratioso auxilio, et vos coædificamini, id est, simul cum aliis fidelibus construimini intus in anima per virtutes et dona Spiritus Sancti, in habitaculum Dei, id est, ut sitis templum inhabitationis divinæ, in Spiritu Sancto, id est virtute et operatione Spiritus Sancti, qui hujus ædificationis est causa et artifex summus, sine cujus cooperatione et gratia nullus actus est meritorius vitæ æternæ, seu Deo acceptus.
Footnotes
Chapter 130 of 161