Skip to the text

Sermo 4

DE APOSTOLORUM DEIFICATIONE, EMINENTIA AC POTESTATE.

PRINCIPES populorum congregati sunt cum Deo Abraham, quoniam dii fortes terræ vehementer elevati sunt. Ps. XLVI, 10.

Postquam Deus factus est homo, homines mirabiliter deificati sunt, non creatam amittendo naturam, neque per resolutionem esse creati ac propriæ speciei in esse ideale, divinum et increatum, ut quidam hæretici imperitissime atque rudissime sunt mentiti, sed per divinorum susceptionem charismatum, per supernaturalia dona Spiritus Sancti, per virtutes infusas et actus earum, per actus divinos, perfectos ac gratiosissimos: per quæ omnia naturalis imago adorandæ Trinitatis resplendens in anima rationali, supernaturaliter ac eminenter est reformata, et ipse homo suo est Creatori excellenter assimilatus, ejusque filius adoptivus et amicus effectus.1

Quæ assimilatio, deificatio hominis perhibetur. Quumque hoc modo multi et innumerabiles ab exordio mundi, præsertim in evangelica lege et tempore gratiæ, deificati noscantur, maxime tamen ita deificati sunt gloriosi Apostoli: qui sunt «principes populorum», quia summi et primi prælati fuerunt Christianorum; et «cum Deo Abraham», id est Christo Dei Unigenito, Deo æterno, corporaliter quoque «congregati» exstiterunt: quibus et dixit, Beati oculi qui vident quæ vos videtis.2 Qui et incredulis dixit Judæis:3 Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum; vidit, et gavisus est.

Hi ergo benedicti sanctissimique Apostoli, deificati et «elevati sunt vehementer», tam per excellentias donorum gratiæ gratum facientis, quam per munera gratiæ gratis datæ. Ipsi namque primitias Spiritus, id est dona summa sive præcipua Spiritus Sancti, sortiti sunt, et Sanctis veteris Testamenti securissime præferuntur.4 Nam Spiritum Sanctum copiosissime susceperunt, nec Prophetæ aliquo modo tantum fecerunt fructum in mundo sicut Apostoli. Prophetæ quippe vix Israeliticum populum potuerunt inducere ut visiones suas crederent esse vere divinas: imo multi ex populo illo hoc negaverunt, ut Sadducæi et Judæi idololatræ, maxime decem tribus pro parte majori. Gloriosissimi autem Apostoli totum pene orbem terrarum induxerunt ad susceptionem devotissimam librorum legis ac Prophetarum, in quibus Christiani studiosissimi a tempore exstiterunt Apostolorum, in tantum ut etiam Hebræi inde mirentur. Præterea Christus in Evangelio protestatur:5 Illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est, puta Prophetas. Quanto magis præelectissimi Apostoli «dii» vocandi sunt, quos Unigenitus Dei, Verbum æternum, Deus verus, per semetipsum immediate allocutus est atque edocuit, quibus et repromisit: Paracletus Spiritus Sanctus, quem Pater mittet in nomine meo, ille docebit vos omnia, et suggeret vobis omnia quæcumque dixero vobis?6

Denique sancti Apostoli recte vocantur «fortes dii terræ», id est hominum in terra manentium. Fortes namque fuerunt, quia in omni virtute constantes, solidi ac perfecti. Quibus omnes pene creaturæ fuerunt subjectæ, secundum quod Christus eis asseruit: Ecce dedi vobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones, et supra omnem virtutem inimici.7 De quibus

Psalmista cecinit Deo:8 Constitues eos principes super omnem terram; et denuo: Mihi autem nimis honorati sunt amici tui, Deus; nimis confortatus est principatus eorum.9

Nam et angeli sancti eis servire dignati sunt. Et quum Joannes apostolus angelum adorare voluisset, non utique adoratione latriæ, sed duliæ, accepit responsum ab angelo sancto: Conservus tuus sum et fratrum tuorum.10 Iterum, fortes fuerunt Apostoli, quia (Paulo testante) in promptu habuerunt ulcisci omnem inobedientiam, inobedientes tradendo in potestatem Satanæ in interitum carnis;111213 et omnia potuerunt in eo qui confortavit eos, Omnipotente, cujus fuerunt summi, carissimi familiarissimique amici: a quo et quidquid petierunt, celeriter impetraverunt. Adhuc autem miranda et supernaturalis fuit fortitudo Apostolorum, quibus præcipue Christus subjecit naturalem cursum, virtutem ac ordinem rerum, dando eis potestatem faciendi miracula, prodigia et portenta, totum naturalem rerum cursum ac ordinem transcendentia vel in facto aut certe in modo agendi. Quibus et dixit:14 Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, dæmones ejicite.

Amplius, ineffabiliter magna fuit Apostolorum potestas seu fortitudo in confectione et administratione ecclesiasticorum sacramentorum, præsertim sacramenti Eucharistiæ ac Pœnitentiæ. Fuit item alia multiplex fortitudo in eis, quia confirmati erant in gratia, erantque potentes in Scripturis, in eloquentia ac sapientia : per quas adversariis prævaluerunt, prout prædixit Salvator, Ego dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri.15 Erant demum fortes, potissimum ejiciendo compescendoque dæmones, ac idololatriam destruendo. Tam fortes etiam fuerunt in caritate, quod unus eorum in persona omnium fassus est : Certus sum (inquiens) quia neque mors, neque vita, neque Angeli, neque Principatus, neque Virtutes, neque instantia, neque futura, neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei.16 Postremo fortes fuerunt in omni adversitate, et usque ad sanguinis effusionem pro justitia certaverunt ; atque in innumerabilibus tribulationibus, gravissimisque tormentis, ac crudelissimis quas pro Christo perpessi sunt mortibus, invictissimi, fortissimi ac victoriosissimi sunt inventi. Quis contulit eis omnem fortitudinem istam, quos constat usque ad Christi passionem tam debiles, imperfectos ac formidolosos fuisse, quod dum Christus capiebatur, omnes fugerunt qui aderant ; et primus inter eos, qui ceteris firmior atque ferventior videbatur, mortis formidine eadem nocte suum magistrum ac Dominum contra pollicitationem propriam ter negavit ?

Præterea, quoniam Christus altissimus benedictos Apostolos tot supernaturalibus fortitudinibus, tot donis, charismatibus et excellentiis decoravit, merito « vehementer elevati » dicuntur. Nam et judiciariam potestatem promisit eis Salvator, dicendo : Vos qui secuti estis me, in regeneratione quum sederit Filius hominis in sede majestatis suæ, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel.17 Et nunc non solum in triumphanti Ecclesia sunt ineffabiliter elevati, et inter summos angelicos spiritus collocati, sed in militanti quoque Ecclesia inter Sanctos universos sortiuntur primatum, sunt fundamenta et summi doctores, principes ac patroni Ecclesiæ.

Horum unus est B. Matthias, qui inter septuaginta duos Christi discipulos tantæ perfectionis et excellentiæ fuit, quod solus ex eis ad apostolatum assumptus, ac Christi consanguineo justo Joseph prælatus est. In quo prælati religiosorum discant veram servare justitiam, et personarum acceptores non esse, nec ex privato affectu seu causa impertinenti quempiam ad officium promovere aut inde deponere; sed in talibus præ oculis Deum habentes, quem vita, ætate, scientia, utiliorem conspiciunt bono communi, promoveant aut conservent. Simili modo se habeant subditi, ne ex passione privatove commodo, aut alia prava radice, pro alicujus promotione aut depositione laborent, considerantes quod Christus Joanni et Jacobo ceterisque consanguineis suis Apostolis prætulit Petrum, quantum ad archiapostolatum; justoque Joseph consobrino suo prætulit, quantum ad apostolatum, Matthiam. Porro qui ex ira, impatientia, carnali affectione, aut proprii intuitu commodi, seu simili injusto motivo conantur ad insufficientium promotionem, aut sufficientium depositionem, gravissime peccant, et omnium vitiorum quæ inde sequuntur, fiunt participes : imo nec ad sufficientium promotionem, aut insufficientium depositionem, licet ex causis hujusmodi prætactis illicitis laborare.

Postremo, in præfatis fortitudinibus, donis ac charismatibus satagamus sanctos sectari Apostolos :18 etsi non in fortitudine faciendi miracula, aut in potestate ecclesiastica vel jurisdictione prælatica, tamen in firmitate virtutum, in robore caritatis, in mentis constantia, in insuperabilitate patientiæ, in gratiæ incremento, in tenacia æquitatis, in sancta stabilitate cordis in Deo, in ferventi infatigabilique profectu interno.19 Optimum namque est gratia stabiliri cor.20 Et Psalmista hortatur :21 Viriliter agite, et confortetur cor vestrum, omnes qui speratis in Domino. Non vincamur adversis, nec fatigemur laborando pro virtutum profectibus, omnique tentationi viriliter reluctemur : atque pro isto profectu adipiscendo, indesinenter conemur orando, mentem custodiendo, novissima jugiter recolendo, Christi virtutes, exempla et passionem diligentissime intuendo; sed et Sanctorum quorum celebramus solennia, inspiciendo ac insequendo exempla et documenta, invocando quoque assidue patrocinia eorumdem. Ad laudem et gloriam Creatoris.

Footnotes

  1. Rom. viii, 15. ↩

  2. Luc. x, 23. ↩

  3. Joann. viii, 56. ↩

  4. Rom. viii, 23. ↩

  5. Joann. x, 35. ↩

  6. Joann. xiv, 26. ↩

  7. Luc. x, 19. ↩

  8. Ps. XLIV, 17. ↩

  9. Ps. CXXXVIII, 17. ↩

  10. Apoc. xix, 10; xxii, 9. ↩

  11. Philipp. IV, 13. ↩

  12. I Cor. v, 5. ↩

  13. II Cor. x, 6. ↩

  14. Matth. x, 8. ↩

  15. Luc. xxi, 15. ↩

  16. Rom. viii, 38, 39. ↩

  17. Matth. xix, 28. ↩

  18. Matth. xxvi, 56. ↩

  19. Matth. lxix, 69 et seq. ↩

  20. Hebr. xiii, 9. ↩

  21. Ps. xxx, 25. ↩

Chapter 142 of 161