Skip to the text

Sermo 1

QUANTA SIT VIRTUS EFFICACIAQUE ORATIONIS; ET DE INSTITUTIONE LITANIARUM ATQUE PROCESSIONUM.

CONFITEMINI alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini. Jacob. v, 16.

Dies isti vocantur dies Rogationum seu Litaniarum: quod idem est, quoniam litania interpretatur rogatio. Idcirco in officio Missæ legitur valde convenienter epistola ista ex epistola S. Jacobi apostoli sumpta, quia in ista docetur epistola, quanta sit efficacia orationis coram benignissimo Deo, et excitamur ad orationes assiduas ac devotas. Sed quia peccatores Deus non audit (quod de his qui in peccandi manent proposito, debet intelligi, quia et Salomon protestatur in Proverbiis:1 Qui declinat aurem suam ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis), idcirco in exordio hujus epistolæ dicitur:2 « Confitemini alterutrum peccata vestra ». Deinde subjungitur: « Et orate pro invicem ut salvemini ». Initium etenim omnis boni, confessio proprii est peccati. Idcirco ante orationem debet unusquisque se ipsum examinare, conscientiam suam discutere, et de suis peccatis (præsertim si sibi de mortali aliquo conscius est) statim dum potest, confiteri, aut confessionem proponere tempore opportuno, quatenus sic efficiatur idoneus Deo se præsentare ac supplicare.

Insuper causam hujus exhortationis adjunxit apostolus Jacobus, dicens: Multum enim valet deprecatio justi assidua. In quibus verbis duo nos docet. Primum est, qualis debeat esse qui orat, videlicet justus. De injustis enim per Isaiam loquitur Deus: Quum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos; et quum multiplicaveritis orationes, non exaudiam.3 Manus enim vestræ sanguine plenæ sunt, id est, opera vestra iniquitatibus sunt repleta. Secundum est, qualis debeat esse oratio ipsa, quia assidua. Propter quod in evangelio Lucæ ait Salvator: Oportet semper orare, et non deficere.4 Apostolus quoque: Sine intermissione (inquit) orate. Consequenter apostolus Jacobus probat istud per exemplum veteris Testamenti. Legitur etenim tertio Regum, quod dum filii Israel Deum per idololatriam gravissime offendissent, sanctissimus ille propheta Elias zelo Dei accensus contra iniquos, dixit ad Achab regem Israel sceleratissimum: Vivit Dominus Deus Israel, in cujus conspectu sto, si erit, id est, non erit, annis his ros aut pluvia, nisi juxta oris mei verbum.56 Quumque Dominum invocasset ne plueret, non pluit annos tres et menses sex, quatenus impii per plagam hanc, ad quam sterilitas terræ famesque hominum sunt secutæ, punirentur in sæculo isto, et pœnitendo converterentur.7 Deinde iterum invocavit Dominum ut clementer concederet pluviam; et factum est ita. Itaque die ista, in processione hac devotissime est orandum.

Præterea agnoscendum, a quo et propter quid institutæ sint litaniæ. Itaque advertendum, quod duplex est litania: videlicet major, quæ fit in festo Marci evangelistæ. Et dicitur litania major, quoniam a majore est instituta, utpote a S. Gregorio Papa, totius prælato Ecclesiæ. Alia est litania minor, quæ fit tribus diebus ante Ascensionem: quam instituit S. Mamertus Viennensis episcopus. Causa primæ litaniæ fuit, quia Romani post quadragesimale jejunium et sacram communionem in Pascha sumptam, comessationibus, ludis et incontinentiis servierunt: idcirco Deus misit in eos pestilentiam magnam, ob cujus cessationem impetrandam sanctus Papa Gregorius instituit litaniam et processionem solennem. Fuit quoque pestilentia illa tam gravis, quod multi sternutando moriebantur. Propterea aliquo sternutante, qui aderant mox dicebant: Benedicat seu adjuvet te Deus. Et inde (ut fertur) orta est consuetudo ut audientes sternutare aliquem, dicant verba prætacta. Aliqui quoque oscitando spiritum exhalabant: ideo sentientes se oscitaturos, signum sibi crucis imprimere properabant. Et inde consuetudo hæc hucusque (ut dicitur) observatur. Porro causa institutionis secundæ litaniæ fuit, quoniam tempore S. Mamerti episcopi, circa Viennam frequentes et magni terræ motus consurgentes, ecclesias domosque plurimas everterunt, nocturnique sonitus et clamores horribiles audiebantur multoties; dæmones quoque lupos ac alias feras introierunt, et homines multos etiam in urbibus devoraverunt. Postea ordinavit Ecclesia ut litania hæc ab omnibus observaretur fidelibus.

Denique litania et processio atque jejunium his diebus rationabiliter observantur. Primo, ut Deus fructus terræ tempore isto a læsione præservet, quos dæmones lædere conantur per tempestates. Secundo, ut Deus auferat contentiones et bella, quæ tempore isto multoties concitantur. Tertio, ut per hæc carnales concupiscentiæ mitigentur, quæ tempore isto solent vigere. Quarto, quatenus per hæc ad Spiritus Sancti susceptionem aptentur fideles. Oratio quippe et jejunium non parum disponunt ad gratiam Dei. Unde Tobiæ Raphael angelus loquitur:8 Bona est oratio cum jejunio et eleemosyna. Ex quibus angelicis verbis ostenditur, quod valde conveniens est, orationi ac jejunio eleemosynam jungere, quum dicat Salvator:9 Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Et Salomon loquitur:10 Per misericordiam et fidem purgantur peccata. Imo Jacobo contestante apostolo, Judicium sine misericordia erit ei qui non fecerit misericordiam.11 Quilibet ergo indigentibus pro posse suo succurrat: præsertim quia sic faciet Deus hominibus sicut ipsi sibi invicem faciunt.1213 Propter quod ait Filius Dei : Qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis.14 Unde qui proximis suis pie liberaliterque succurrit, piam et liberalem meretur subventionem a Deo.

Hoc itaque tempore, o Christifideles, devotioni insistite, orationibus jejuniisque vacate, eleemosynas præ solito facite, atque ut digni sitis desuper exaudiri, per confessionem ab omni mortali culpa vos emundate, mox confitendo, vel saltem pœnitendo, et confessionem suo tempore, ut dictum est, proponendo. Postremo, quoniam (juxta Jeremiam prophetam) maledictus est qui facit opus Dei negligenter aut fraudulenter15, studeat unusquisque cum attentione, timore et reverentia Dominum invocare atque laudare, cor suum ab omni vitio custodire, et in processione ac Missa verba vitare otiosa, illicita et perversa, seque Deo dignum exhibere ad impetrandum ea propter quæ fiunt hæ litaniæ.

Footnotes

  1. Joann. ix, 31. ↩

  2. Prov. xxviii, 9. ↩

  3. Is. 1, 15. ↩

  4. Luc. xviii, 1. ↩

  5. III Reg. xvii, 1 et seq. ↩

  6. Ibid. xvii, 1, 42-45. ↩

  7. 1 Thess. v, 17. ↩

  8. Tob. xii, 8. ↩

  9. Matth. v, 7. ↩

  10. Prov. xv, 27. ↩

  11. Jacob. u, 13. ↩

  12. Jacob. xviii, 42-45. ↩

  13. III Reg. xvii, 1 et seq. ↩

  14. Matth. vii, 2. ↩

  15. Jer. XLVIII, 10. ↩

Chapter 50 of 278