Sermo 2
QUAM PRONUS SIT DEUS AD EXAUDIENDUM, IGNOSCENDUM ET LARGIENDUM; ET QUÆ DEBEANT CONDITIONES COMITARI EFFICACITER ORANTEM.
OMNIS qui petit accipit, et qui quærit invenit, et pulsanti aperietur. Luc. xi, 10.
Ista sunt verba Christi in evangelio hodierno. In quibus primo considerare debemus infinitam et prorsus ineffabilem caritatem, misericordiam et liberalitatem Domini Dei nostri in nobis et super nos: quia sciens nihil nos posse meritorie agere sine auxilio gratiæ suæ, hortatur nos ad invocandum gratiosum auxilium suum. Nec solum hortatur nos ita, sed etiam asserit se exauditurum nostras orationes. Et ne tardi simus hoc credere, per apertissima probat exempla similitudinesque clarissimas, quod indubitanter exaudiat postulantes, dummodo fiducialiter et instanter atque salubriter postulent. Hinc namque ad persuadendum hoc ipsum, duas in hodierno evangelio similitudines ponit. Una similitudo sumitur ex parte amici, alia ex parte patris carnalis. Primæ similitudinis sensus consistit in hoc, quod si quis nocturno tempore pergat ad suum amicum, rogans eum ut sibi concedat tres panes, eo quod supervenerit sibi suus amicus, nec habeat cibum quem ei proponat; et ille amicus quem rogat, excuset se dicendo, Nox est et ostium clausum est, pueri quoque mecum in thalamo sunt: porro ille rogans si importune roget et pulset, amicus ejus importunitate et improbitate ipsius vincetur, et concedet ei tot panes quot indiget. Multo magis Deus omnipotens, qui summus et perfectissimus amator est hominum, si perseveranter invocetur a nobis, dabit nobis omnem gratiam et virtutem nobis necessariam ad salutem.1 Ipse equidem abundantia pietatis suæ et merita supplicum excedit et vota: idcirco frequenter plus largitur quam petitur.
Secundæ similitudinis iste est sensus, quod si quis petat a patre suo carnali panem, non utique porriget ei saxum; aut si postulet piscem, non dabit ei serpentem; aut si petierit ovum, non ei tribuet scorpionem. Si ergo patres carnales, quamvis multipliciter defectuosi et mali2, præstant dona utilia filiis suis, quos non exaudiunt si petant nociva, imo si petant nociva, nihilo minus pro illis largiuntur eis utilia: quanto magis Pater cœlestis naturaliter bonus, cujus pietas est immensa, cujus liberalitas finem non habet, qui hominum pater appellari dignatur, dabit hominibus dona gratiæ et omnia quibus indigent, si eum fideliter deprecentur? Hinc itaque omni cum diligentia, fervore atque instantia Deum oremus pro nobis ipsis, et item pro proximis, ut simul salvemur. Unicuique enim mandavit Deus de proximo suo.3 Et sicut tenemur proximos nostros diligere tanquam nos ipsos, ita tenemur desiderare eorum salutem uti et propriam.4 Unde et eorum saluti cooperari debemus, orando, hortando, corripiendo, exemplariterque vivendo.
Porro in orando debemus propriam vilitatem, iniquitatem, defectuositatem, indigentiam, et ad omne malum pronitatem, atque immensa pericula quibus expositi sumus, pensare: et ex hac consideratione debemus cum omni humilitate, timore et anxietate orare. Item considerare debemus omnem benignitatem, caritatem et munificentiam Dei ad nos: et ex hac consideratione debemus cum fiducia et caritatis fervore Deo preces offerre. Considerando quoque infinitam majestatem et excellentiam sanctitatemque Dei, debemus cum ingenti attentione ac reverentia postulare. Nam ut asserit Augustinus: Oratio tua, est locutio tua ad Deum; dum oras, cum Deo loqueris. Tunc vero Deum toto corde exoras, quando aliunde non cogitas, sed intellectu et affectu Deo intentus es.5
Præterea quanta sit virtus orationis, et quam libenter ac fervide debeamus orare, innotescit ex verbis Augustini, dicentis: Oratio est orantis subsidium, Deo sacrificium, angelis sanctis solatium, dæmonibusque flagellum. Illam vero orationem Deus non suscipit, quam ipsemet orans non attendit. Nam ut sanctus ait Isidorus: Quid prodest strepitus labiorum, ubi cor fuerit mutum? Sicut enim vox sine modulatione est quasi vox porcorum, ita oratio sine devotione est quasi mugitus boum. Non enim verba deprecantis Deus intendit, sed orantis cor adspicit. Hinc quoque beatus ait Basilius: Est autem divinum auxilium implorandum non remisse, nec mente huc illucque vagante, eo quod talis non solum non impetrabit quod petit, sed Deum gravius irritabit. Nam si quis coram terreno principe stans, fixum ac custoditum habet oculum exteriorem ac interiorem, ne puniatur, quanto magis coram Deo attentum ac tremebundum oportet adstare?
Postremo, ut divinus Dionysius libro de Ecclesiastica hierarchia testatur, in orante oportet quatuor esse. Primum est, fervens desiderium rei pro qua orat. Secundum est, ut sit in caritate et gratia. Tertium est, cognitio propriæ infirmitatis. Quartum, ut petat expedientia ad salutem.
Itaque his diebus instare debent fideles veræ devotioni, assiduæ orationi, eleemosynis largis, jejuniis sacris, ut a vitiis et concupiscentiis præserventur, ad gratiosam Spiritus Sancti susceptionem aptentur, a jurgiis quoque eruantur ac præliis, et terræ nascentia custodiantur a nocumentis. In Missa vero et processione unusquisque devote et condecenter se habeat, fabulationes et impudicos adspectus ac cetera mala devitans. Ad laudem Omnipotentis.
Footnotes
Chapter 52 of 278