Skip to the text

Enarratio in evangelium

QUIS VESTRUM HABEBIT AMICUM? ETC. Luc. XI, 5-13.

IN illo tempore dixit Jesus discipulis suis : Quis vestrum habebit amicum, et ibit ad illum ? etc.

Hac parabola hortatur nos Dominus ad fiducialem orationis constantiam, incessabilem fervidamque frequentiam. Cujus sensus litteralis superficialiter planus est. Siquidem per similitudinem hanc intendit Christus probare, quod Deus superpiissimus preces constanter, indesinenter ac fervide continuatas et repetitas non despicit, sed exaudit. Porro mystice, per « amicum » intelligitur Deus sublimis, cui per Sapientem dicitur : Diligis omnia quæ sunt, et nihil odisti eorum quæ fecisti.1 De quo ait

Apostolus: Propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos Deus. Similiter nomine amici intelligi potest Unigenitus Dei incarnatus, qui de se ipso testatus est :2 Majorem hac dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis.3 De quo iterum legitur : Quum dilexisset suos qui erant in mundo, in finem dilexit eos.45 Ad hunc amicum ire debemus mentis devotione, contemplatione, et dilectione, juxta illud : Accedite ad eum, et illuminamini. Unde ad Hebræos Apostolus hortatur:

Adeamus cum fiducia ad thronum gratiæ ejus, ut misericordiam consequamur.6 Eundum est autem media nocte, sicut fatetur Psalmista : Media nocte surgebam ad confitendum tibi.78 Vel, « media nocte », hoc est durante præsentis vitæ tribulatione, adversitate, ignorantia, atque multiplici peccati ruina.

Et dicet illi : Amice. In exordio precis, nomen amici præmittit, ut ex mutuæ dilectionis recordatione, attentione, seu inflammatione, ille qui petitur ad exauditionem citius inclinetur, quum caritas impetrandi sit ratio. Nam et Augustino testante, amor est primum donum, in quo omnia dona donantur. Commoda mihi tres panes.9 Isti tres panes intelligi possunt, illuminatio intellectus, caritativa inflammatio voluntatis, et stabilitas memoriæ in divinis ; seu actus fidei, spei et caritatis, quibus præcipue Deus colitur. Item tres panes sunt : panis pœnitentiæ, hoc est deploratio et satisfactio pro peccatis ; panis Eucharistiæ, de quo loquitur Christus, Ego sum panis vitæ ; et panis contemplationis internæ. Hi panes commodari nobis a Deo dicuntur, quoniam de donis nobis desuper datis ratio exigetur a nobis, sicut ait Salvator : Cui plus donatum est, plus exigetur ab eo; et Gregorius: Dum crescunt dona, rationes etiam crescunt donorum. Quoniam amicus meus venit de via ad me. Per amicum istum, secundum quosdam, intelligitur animus seu spiritus noster, qui dum per terrena, vana atque carnalia distrahitur, oblectatur, evagatur et a nobis recedit, juxta illud:10 Cor meum dereliquit me. Propter quod per Jeremiam dicitur:11 Usquequo deliciis dissolveris, filia vaga?12 Quum autem ad interiora sua regreditur, et salutaria meditatur, de via lata perditionis ad nos ipsos revertitur, sicut Isaias hortatur:

Redite, prævaricatores, ad cor. — Præterea, per postulantem tres panes, intelligi potest quicumque alterum exhortatur, et per venientem de via, quicumque proximus exhortationibus indigens.13 Sicque exhortatori seu prædicatori tres panes sunt necessarii, utpote sapientia mentis, ordinata locutio oris, et exemplaritas conversationis.

Et non habeo quod ponam ante illum, hoc est, a me ipso nil virtutis aut gratiæ habeo, ut spiritum meum seu proximum spiritualiter valeam roborare atque reficere, dicente Apostolo:14 Quid habes quod non accepisti? Et rursus: Non sumus sufficientes cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis;15 sed sufficientia nostra ex Deo est. Nemo ergo se jactet, nec de viribus suis præsumat, nec inaniter glorietur.

Et ille deintus respondens, dicat. Recte ait, « deintus respondens ». Deus enim omnia implet, et animabus nostris illabitur, intusque eas occulta inspiratione alloquitur. Propter quod ait Psalmista: Audiam quid loquatur in me Dominus Deus. Noli mihi molestus esse, hoc est precibus me immoderate pulsare. Hoc intelligendum est, non quasi gloriosus et invariabilis Deus possit proprie dictam sustinere molestiam, aut hominum precibus inquietari; sed quia frequenter affectu et more humano loquitur in Scripturis, debili nostræ intelligentiæ condescendens, quemadmodum ait per Isaiam prophetam:16 Laboravi sustinens; et holocausta seu festa vestra sunt mihi molesta.17 Itemque: Numquid parum vobis est molestos esse hominibus, quia molesti estis et Deo meo? Itaque Deus ait: « Noli mihi molestus esse », ad insinuandum quam difficulter et protracte aliquando audiat deprecantes, quemadmodum sanctus Job loquitur Deo: Clamo ad te, et non exaudis me; sto, et non respicis me; mutatus es mihi in crudelem, et in duritia manus tuæ adversaris mihi.18 Per Jeremiam quoque loquitur de reprobo populo Judæorum: Noli (inquiens) orare pro populo hoc in bonum, nec assumas laudem et orationem pro eis, et non obsistas mihi, quia non exaudiam te.19

Jam enim ostium clausum est, hoc est, aditus seu accessus ad impetrandum a me, modo tibi non patet: ita ut preces tuæ adhuc locum non habeant. Quocontra in Ecclesiastico habetur:20 Oratio humiliantis se nubes penetrabit. Et beatissimo Cornelio centurioni dictum est ab angelo:21 Orationes tuæ ascenderunt in memoriam in conspectu Dei. Et pueri mei, hoc est electi atque beati cives regni cœlestis, mecum sunt in cubili, id est in secretissima requie cœlestis palatii, ubi quasi in thalamo Ecclesia triumphans suo Sponso æterno inavertibiliter est conjuncta, et immediate feliciterque unita, facialiter cernens dilectum, nec per culpæ dissimilitudinem distans ab ipso, quemadmodum viatores, quibus Isaias loquitur:22 Iniquitates vestræ diviserunt inter Deum vestrum et vos.

Non possum surgere, id est in actum exauditionis procedere, et dare tibi quæ petis. Deinceps quod ait Deus omnipotens, « Non possum », non impossibilitatem, sed difficultatem exaudiendi designat: non utique ex parte Dei, quum Deo nihil sit difficile, prout Jeremias ait:23 Domine Deus, non est tibi difficile omne verbum. Sed difficultas est ex parte orantis, propter indispositionem ejus, quemadmodum Isaias dicit: Ecce non est aggravata auris Domini ut non exaudiat, sed peccata vestra absconderunt faciem ejus a vobis ne exaudiret.24 Interdum quoque supersapientissimus Deus differt exaudire preces justorum ac dispositorum, propter rationabiles causas ei notas ac placitas, utpote : ne homini oranti dona divinorum charismatum vilescant ac pereant ex facilitate obtinendi petita, et ne exauditionem meritis propriis tribuat, aut vane exsultet, seu alios spernat; item ut diu orando amplius incalescat, suoque tempore copiosius exaudiatur, et impetrata vigilantius semper custodiat, de eorum amissione formidans. Unde ait Salomon in Proverbiis :25 Substantia festinata minuetur; quæ autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur. Postremo Gregorius Nyssenus : Opportune, inquit, eos qui per arma justitiæ impassibilitatem sibi vindicarunt, pueros appellavit : nam quando aliquis abrenuntians carni, per rationem exercitio vitæ virtuosæ passionem confutavit, tanquam puer insensibiliter se habet.

Et ille, scilicet orans, si perseveraverit pulsans, hoc est Deum infatigabiliter invocans, nec pudore, nec tædio, nec desperatione dejectus; dico vobis, qui nec fallor, nec fallo, mentirique nequeo, et si non dabit illi tam instanter oranti, surgens, hoc est, actualiter opem ferens (juxta illud Psalmistæ, Exsurge, Domine, adjuva nos, et libera nos propter nomen tuum), eo quod amicus ejus sit, hoc est ratione amicitiæ;26 propter improbitatem tamen ejus, id est propter importunam seu indesinentem ejus instantiam, improbitati aliquid simile continentem, præsertim humano judicio, in petitionibus homini porrectis : homo namque si instanter et diu rogetur, etiam ab egente, cito precem talem non necessitati sed improbitati adscribit; surget, et dabit illi quotquot habet necessarios, scilicet tres, sicut rogavit, imo et plures, si tunc pro pluribus panibus postuletur, ne ad lectum reversus, denuo inquietetur. Unde elicitur, quia si petantur superflua in exterioribus rebus, non præstantur :27 imo Deus superflua jubet pauperibus erogari. De spiritualibus quoque gratiæ donis, tantum Deus largitur digne ac perseveranter petentibus, quantum eis necessarium conspicit ad salutem.

Ex his Christus concludit intentum, quasi per locum a minori arguens : quia si homo non naturaliter nec perfecte bonus, precum superatur instantia, quanto magis Deus omnipotens, substantialiter, pure et infinite bonus, amans et pius, imo et essentialiter amor, bonitas atque benignitas, orationum instantia se ad exauditionem inclinat, et preces tam multoties et ardenter sibi oblatas non aspernatur? Quemadmodum etiam Lucas dicit, Oportet semper orare, et non deficere;28 exemplificans de judice iniquo, qui nec Deum nec homines timuit, et tamen importunitate viduæ victus, eam exaudivit. Subdit ergo et consulit :

Et ego dico vobis : Petite necessaria corpori, charismata gratiæ donaque gloriæ, et dabitur vobis vestræ petitionis effectus a Deo, dummodo salubriter et instanter petatis. Hoc maxime intelligitur de orationibus quas pro se ipso quis facit, quia non semper exaudiuntur devoti pro aliis, propter incapacitatem illorum. Hinc Christus apud Joannem tempore passionis instante, dixit : Si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. Quærite, et invenietis;29 pulsate, et aperietur vobis. Eamdem sententiam Christus sub aliis verbis frequenter resumit, ut jussionis hujus utilitas denotetur, et quod ait Salvator, nostris mentibus fortius imprimatur, sicque ad instantissimam orationem nos provocet. Possunt tamen hæc verba per appropriationem quamdam diversimode explanari, dicendo : « Petite », cordiali affectu; « quærite », oratione vocali; « pulsate », conversatione laudabili. Item : « Petite », bona incipiendo; « quærite », prosequendo; « pulsate », in finem perseverando. Vel, « Petite » per fidem, « quærite » per spem, « pulsate » per caritatem. Fervide quippe amando et appetendo divina, quasi indesinenter pulsamus ad ostium divinæ clementiæ. Hinc ait Psalmista :30 Lætetur cor quærentium Dominum; quærite Dominum et confirmamini, quærite faciem ejus semper. Et alibi habetur :31 In simplicitate cordis quærite illum, quoniam invenitur ab his qui non tentant illum.

Omnis enim qui petit, accipit a Deo quod petit, juxta sensum prætactum; et qui quærit, invenit; et pulsanti aperietur, hoc est, accessus ei ad Deum patebit, atque æternam beatitudinem ingredietur: dummodo oret sicut est orandum, in nomine Jesu Christi, hoc est salubriter pro his quæ pertinent ad salutem, pie, perseveranter, et pro se ipso.

Consequenter Christus arguens per locum a majori, ostendit quam fiducialiter invocandus sit Deus. Quis autem ex vobis patrem carnalem petit panem, numquid pater lapidem dabit illi, videlicet filio suo carnali? Non utique. Aut piscem, numquid pro pisce serpentem dabit illi? Aut si petierit ovum, numquid porriget illi scorpionem? Nequaquam. Ex istis similitudinibus Christus concludit: Si ergo vos, homines fragiles et mortales, quum sitis mali, id est, multipliciter defectuosi, atque ad peccata proclives, et in multis, saltem venialibus peccatis, quotidie culpabiles, nostis bona data dare filiis vestris, hoc est bona exteriora corpori vere necessaria, quæ datis filiis vestris carnalibus; quanto magis Pater vester de cœlo, hoc est Pater cœlestis, videlicet Trinitas Deus: qui dicitur pater noster variis modis, puta creatione, conservatione, nutritione, redemptione, glorificatione; dabit spiritum bonum, hoc est Spiritum Sanctum essentialiter bonum, et puram immensamque bonitatem (de quo ait Psalmista, Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam), petentibus se, debito orandi modo?32 Oratio nempe, ut asserit Damascenus, est petitio decentium a Deo. Dicitur autem Spiritus Sanctus dari his quibus sua dona ad gratiam gratum facientem pertinentia infunduntur, dicente Apostolo:33 Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis. Itaque, si pater carnalis carnalibus filiis corporalia bona largitur, multo magis Deus omnipotens, creator spirituum, spiritualisque pater rationalium animarum, filiis suis ad se incessanter clamantibus, spiritualia bona distribuit, quum ipse in omni bonitate, dilectione, pietate et opulentia cunctos infinite excedat.

Præterea advertenda sunt verba S. Basilii, hic scribentis: Si quis ex torpore exhibeat se desideriis vanis, seu concupiscentiis acquiescat, et traditor sui ipsius fiat in manus hostium: hunc Deus nec adjuvat, nec exaudit, quoniam per peccatum se fecit alienum a Deo. Decet ergo hominem offerre Deo quidquid sua interest, clamareque ad Deum ut adjuvet eum. Est autem divinum subsidium implorandum, non remisse, nec mente huc illucque vagante, eo quod talis, non solum non impetrabit quod petit, imo magis Dominum irritabit. Nam si quis coram principe stans, fixum ac custoditum habet tam intrinsecum quam extrinsecum oculum, ne forsitan puniatur, quanto magis coram Deo attentum ac tremebundum oportet adstere? Si vero debilitatus mente a peccato, fixe non vales orare, quantumcumque potes cohibeas te ipsum, ut stando coram Deo, ad ipsum dirigas intellectum; et Deus ignoscit, eo quod non ex negligentia, sed ex fragilitate non potes adstare ut oportet. Si sic ergo te ipsum compellis, ne discedas donec accipias. Ideo autem quandoque petis et non accipis, quoniam perperam postulasti, aut infideliter vel leviter, aut non expedientia ad salutem, vel destitisti nimis cito.

Postremo, per verba inducta Christus omnem fidelem ineffabiliter consolatur, certissimam præstans fiduciam exauditionis divinæ. Ideo certi de veritate promissionis unigeniti Filii Dei, et de bonitate, caritate et munificentia Patris æterni, inconcussibilem spem habeamus ad Deum, et filialem affectum ad ipsum, omnemque diffidentiam, hæsitationem, pusillanimitatem, in infinitum procul abjiciamus, implentes illud Apostoli:34 Sine intermissione orate.

Footnotes

  1. Sap. XI, 25. ↩

  2. Ephes. II, 4. ↩

  3. Joann. XV, 13. ↩

  4. Joann. XIII, 1. ↩

  5. Joann. VI, 48. ↩

  6. Hebr. IV, 16. ↩

  7. Ps. CXVIII, 62. ↩

  8. Ps. CXVIII, 62. ↩

  9. Luc. XII, 48. ↩

  10. Ps. xxxix, 13. ↩

  11. Is. xlvi, 8. ↩

  12. Jer. xxxi, 22. ↩

  13. 1 Cor. iv, 7. ↩

  14. Ps. lxxxiv, 9. ↩

  15. II Cor. iii, 5. ↩

  16. Is. i, 14. ↩

  17. Is. vii, 13. ↩

  18. Job xxx, 20, 21. ↩

  19. Jer. vii, 16. ↩

  20. Eccl. xxxv, 21. ↩

  21. Act. x, 4. ↩

  22. Is. lix, 2. ↩

  23. Jer. xxxii, 17. ↩

  24. Is. lix, 1, 2. ↩

  25. Prov. xiii, 11. ↩

  26. Ps. xliii, 26. ↩

  27. Luc. xi, 41. ↩

  28. Luc. xviii, 1-5. ↩

  29. Joann. XVI, 23. ↩

  30. Ps. civ, 3, 4. ↩

  31. Sap. 1, 1, 2. ↩

  32. Ps. cxlii, 10. ↩

  33. Rom. v, 5. ↩

  34. II Thess. v, 17. ↩

Chapter 51 of 278