Sermo 1
QUOMODO PER BAPTISMUM ORIGINALE TOLLATUR PECCATUM; DE FOMITE, DE ÆQUALITATE ANIMORUM, ET AN PUERI NON BAPTIZATI SENSIBILEM PATIANTUR DE VITÆ ÆTERNÆ AMISSIONE DOLOREM.
ORAVERUNT pro ipsis, ut acciperent Spiritum Sanctum : nondum enim in quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Jesu. Act. VIII, 15, 16.
Quum in Baptismo tollatur originale peccatum, de remissione hujus proportionaliter loqui oportet sicut de remissione actualis peccati. Actus vero peccati duo inducit. Nam ratione aversionis a Deo, aufert gratiam; ratione autem conversionis ad caduca, fit dispositio in peccante ad simile malum. Et quoniam sponte gratia privatur, juste reatum pœnæ incurrit. Dum vero gratia restituitur, tunc simul macula tollitur, quæ in defectu gratiæ est; et obligatio ad pœnam, quæ reatus vocatur. Sed dispositio inducta non mox aufertur, sed minuitur: quoniam gratia ad bonum inclinat. Postea quoque per habitum virtutis dispositio prava corrumpitur. Conformiter in propagatione carnis, relinquitur in natura generati dispositio inclinans ad malum, quæ fomes vel concupiscentia dicitur: quæ attingens personam, reddit eam gratia Dei indignam. Unde relinquitur macula defectus gratiæ in anima, et reatus, ut scilicet præmio careat quod gratiæ debebatur. Porro gratia quæ in Baptismo donatur, infectionem a natura in personam devolutam tollit, scilicet maculam culpæ, et per consequens reatum, non tamen dispositionem ad malum, videlicet fomitem; sed minuit eam, quia gratia ad oppositum inclinat. Denique, in originali justitia erat aliquid sicut formale, scilicet rectitudo voluntatis: et secundum hoc opponitur ei deformitas culpæ. Erat quoque in ea aliquid quasi materiale, videlicet ordo rectitudinis impressus inferioribus viribus: et quoad hoc opponitur ei fomes. Licet ergo non reddatur homini in Baptismo originalis justitia quoad illud materiale, tamen rectitudo voluntatis per gratiam reparatur: et sic id quod culpæ est, tollitur, licet aliquid pœnale permaneat. Sciendum autem, quod in actuali peccato materiale, scilicet actus, est causa formalis quod in ipso est, scilicet maculæ actualis. Licet vero in originali peccato fomes materialiter se habeat ad originalem maculam, non est tamen causa ejus in eodem subjecto. Ideoque manente fomite, transeunt reatus et macula; sed in peccato actuali, non potest tolli macula actu manente.
Præterea, quum originale peccatum sit primo infectio naturæ, et deinde personæ, duplex ei pœna debetur. Una, in quantum est personæ (actus enim est suppositi), scilicet carentia visionis divinæ. Et hanc aufert Baptisma, cujus gratia ordinatur ad purgationem culpæ prout personam respicit. Alia vero pœna debetur originali peccato prout respicit naturam quam inficit, videlicet necessitas moriendi, rebellio carnis, et cetera quæ principia speciei consequuntur, et in omnibus sunt nisi per miraculum auferantur. Et istam non aufert Baptismatis gratia; sed aufert eam donum gloriæ, quando videlicet in futuro statu, natura in perfectam libertatem ac integritatem redibit.
Insuper de intensione et remissione fomitis intuendum, quod quum fomes immediate naturam respiciat, par oportet esse judicium de intensione fomitis atque naturæ. Natura autem dupliciter consideratur, videlicet: secundum essentialia et specifica sua principia, seu secundum rationem speciei, et sic æqualiter omnibus individuis inest; vel secundum quod perfectio naturæ redundat in individuum, quoad ea ex quibus sequuntur et causantur operationes individuorum, et sic secundum diversitatem complexionum, est unus homo potentior alio in operando et in intelligendo, etc. Si itaque consideretur fomes absolute prout naturam respicit, sic omnibus æqualiter inest. Nam subtractio illius quod omnes animæ vires ordinabat sub se invicem et sub Deo, omnibus uniformiter convenit. Si autem consideretur fomes prout in personam redundat, in quantum potentiæ sua rectitudine destitutæ, inordinate inclinant ad delectationes impuras; sic est in uno corruptio fomitis major quam in alio, secundum quod unus est proclivior alio ad aliqua vitia ex natura aut consuetudine. — Dictum est autem alibi, quod causa fomitis in prole non est delectatio concubitus parentum, sed1
B C D habitualis concupiscentia, quæ ex voluntate primi parentis rationem culpæ sortitur.
In originali vero infectione, est considerare aliquid culpabile, in quantum videlicet defectus ille aliquo modo voluntarius est: et sic non est a Deo. Est quoque in ea aliquid per modum pœnæ, in quantum est defectus a quadam perfectione: et sic est a Deo, qui gratiam juste abstraxit, et naturam sibi ipsi reliquit. Est autem duplex pœna. Una quæ consistit in inflictione contrarii agentis, sicut pœna sensus: et hujus est Deus causa activa. Alia vero est in sola ablatione et defectu quodam, quemadmodum remotio gratiæ, et infectio ista: et harum pœnarum est Deus causa non activa, sed quia non influit quod potest. Et sic est Deus causa originalis infectionis, in quantum nobis non dat originalem justitiam quam contulit Adæ.
Si autem quis instet, quia secundum Magistrum, si angelus in primo instanti creationis suæ malus fuisset, sequitur quod Deus esset auctor ejus malitiæ.2 Quum ergo anima infundendo creetur et maculetur in primo instanti sui esse, est mala: ergo a Deo esset mala.
Respondendum, quod non est simile: quoniam angelus simplex est, et non est receptus in alio per quod maculam trahat; anima vero propter corruptionem carnis quam informat, fit peccato obnoxia. Denique, licet infusio et creatio animæ simul sint, differunt tamen. Nam creatio dicitur per respectum principii a quo est anima; infusio autem dicit respectum tam principii a quo, quam termini, scilicet materiæ quam perficit. Si ergo dicatur anima maculari creatione, falsum est, si ille ablativus designet causam; si vero importat concomitantiam, sic verum est, quia dum creatur maculatur. Sic etiam infusione maculatur per concomitantiam, si infusio consideretur ratione principii a quo; si autem dicat respectum ad id cui infunditur, tunc infusio est causa peccati.
Præterea, quum ad divinam sapientiam spectet, magis bonum commune procurare quam bonum privatum, non debuit omittere hominum genus multiplicare propter peccatum: sic enim ordini universi multum derogaretur, et subtraherentur multa bona. Rursus, prius non aufertur propter posterius, et ergo non debuit naturalis bonitas humanæ naturæ dimitti propter amissionem gratiæ et eorum quæ secuta sunt. Unde melius est hominem naturalem Dei bonitatem participare, quam omnino non esse: præsertim quum provisum sit homini, quomodo redire possit ad perditam gratiam.
Insuper advertendum, quod pœna inferni est duplex. Una, quæ aufert et impedit ea quæ ad perfectionem naturalem exiguntur: et hæc debetur actuali peccato. Alia vero est pœna, nil eorum corrumpens quæ homini secundum naturalia sua debentur, sed tollens aliquid quod propriam naturam hominis excedit, scilicet Dei visionem: et hæc juste debetur originali peccato.
Porro Magister dicit, quod sicut in angelis assignatur differentia, sic et in animabus humanis.3 Sed hoc videtur favere eis qui dicunt angelum et animam ex materia et forma compositos, et esse plures angelos unius speciei. Quæ quia aliis in locis destructa sunt, dicendum est, quod omnes animæ sint unius speciei, et non differant essentiali differentia, sed secundum dispositionem materiæ, per quam individuantur et multiplicantur.4 Quo enim fuerit corpus melius complexionatum, eo nobiliorem animam sortitur. Unde dicit Philosophus, molles carne, aptos mente. At vero duplex est materiæ diversitas, scilicet: partium speciei differentium, ut manus, pedis, capitis; et hæc (secundum Averroem) est a forma, quæ utique requirit sibi proportionatam materiam. Alia est diversitas materialis tantum, non ad speciem, sed ad individuum pertinens; et illa redundat in animam.
Denique nullum defectum oportet a parentibus in prolem traduci, præsertim qui ex parte animæ sit, nisi qui ad naturam pertinet. Hunc autem defectum originale peccatum induxit. Nam per ipsum discontinuata et intercisa est adhæsio mentis cum Deo:5 ex cujus interruptione facta est inferiorum disturbatio virium. Ex aliis autem peccatis actualibus causantur defectiones et corruptiones personam respicientes, in quantum peccator efficitur ad peccandum pronior. Ideoque actualia proximorum parentum peccata nullo modo in filios transeunt. — Sciendum est insuper, quod filius considerari potest dupliciter : primo, ut quædam persona; secundo, ut res quædam patris, quia secundum Philosophum, ad felicitatem civilem inter alia bona fortunæ quæ organice conferunt, etiam filius confert. Est autem filius res patris secundum corpus quod ab ipso contraxit, et secundum res temporales de quibus filius patrem juvare tenetur; secundum animam vero est res Dei. Unde Ezechiel ait: Sicut anima patris mea est, sic et anima filii. Duplex quoque pœna consequitur peccatum. Una quoad animam, scilicet amissio gratiæ et turbatio conscientiæ in præsenti, in futuro pœna inferni: et talem pœnam nunquam sustinet filius pro parente.6 Alia pœna est peccati quasi per accidens, quæ etiam non semper infligitur, sed secundum moderamen divinæ providentiæ, ut corporales infirmitates et aliæ pœnæ temporales: et quoad has, redundat quandoque culpa parentum in filios, nisi forte filius sit peccato patris dissentiens et bene vivens. Et de hac pœna loquitur Scriptura, quæ ait, Ego Dominus zelotes, visitans iniquitates patrum in filios: quia hoc dictum est de pœna temporali, et filiis qui patrem realiter aut saltem per consensum imitantur.7 Et quidem in filio patrem in malo sequente, duplex est ratio pœnæ: tum quia patrem sequitur; tum quia res patris est. Unde quandoque magis punitur quam pater. Nec istud est mirum, quia secundum humanam justitiam quandoque animalia occiduntur et domus effodiuntur propter peccata dominorum. Denique et populus quum sit res quædam regis, interdum pro peccato regis punitur, quemadmodum de David et Israele scriptum est. Tamen ut Gregorius asserit, tunc id potissime accidit, dum populus meretur ut regem malum habeat, vel in peccatum cadere relinquatur: et sic etiam pro propria culpa populus punitur. Verumtamen, secundum legem humanam non punitur filius pro patre in bonis quæ jam a patre accepit, sed quæ accepturus esset, sive quoad corpus, sive in possessionibus. Non enim pro peccato patris filius natus truncatur, vel emancipatus exheredatur. Sed accidentaliter pœna patris redundat in filium : [quoad possessiones], quia quod patri aufertur, filius haberet, si pater non peccasset ; et quoad membrum, quoniam ex truncatis nascuntur truncati.
Contemplandum præterea, quod quum originale peccatum sit privatio primordialis justitiæ, quæ omnes vires in Deum reduxit, et sibi invicem coordinavit; ideo originale peccatum est unum dumtaxat, et respicit essentiam animæ, et per ipsum omnes vires deordinatæ sunt. In pluribus autem numero differt. Unde Anselmus dicit, quod originale peccatum est pronitas ad omne malum. Est tamen virtualiter multa peccata, in quantum ex eo actualia peccata causantur. Propterea Sancti quandoque ipsum pluraliter designant. Et quia secundum se unum est, ideo correspondet ei directe una pœna, scilicet carentia visionis divinæ. Et ceteræ pœnæ quædam per accidens consequuntur ipsum: quia aversa mente a Deo, justum erat corpus et sensus non obedire menti; erit autem pœna correspondens culpæ. Originale vero peccatum non est per subtractionem alicujus quod homini naturaliter debetur, sed est carentia supernaturalis doni per quod ordinatus est homo ad consequendam vitam æternam. Originalis enim justitia erat naturam ad supernaturalem finem, scilicet Dei visionem, perducens. Ideo originali peccato nulla alia pœna debetur post hanc vitam, nisi pœna damni, videlicet carentia visionis beatæ.
Præterea acerbitas pœnæ sensualis delectationi peccati respondet. In originali autem peccato non est delectatio, quia nec operatio, sine qua esse non valet delectatio. Item, pœna sensualis pertinet ad ipsam personam. Originale autem peccatum est directe culpa naturæ. Unde sicut peccatum non est per suam operationem, sic nec pœna esse debet per suam passionem, sed per subtractionem illius quod naturam excedit, ad quod originalis justitia provexit. In bonitatibus itaque naturalibus nullum detrimentum habebunt [pueri sine Baptismo defuncti], propter originale peccatum. Nam et originale peccatum sicut minimum habet de voluntario, sic minime participat rationem peccati.
Porro corpora puerorum [istorum] post resurrectionem impassibilia erunt : non simpliciter, sicut corpora Beatorum, neque propter intrinsecam impotentiam patiendi, sed propter defectum exterioris agentis in ea. Omnis enim naturalis actio, maxime corruptiva, cessabit post diem judicii, cessante motu cœli; sed aget unum corpus in aliud, solum secundum ordinem divinæ justitiæ. Quod ergo ait Augustinus, pueros non baptizatos æterno supplicio puniendos, de pœna damni intelligi par est.
Præterea, quia secundum prædicta, dolor sensibilis correspondet delectationi, quæ in peccato originali nulla est, ideo oportet quod nullus dolor insit pueris non baptizatis, post hanc vitam, de privatione veræ felicitatis, nec exterior neque interior. Habebunt autem perfectam cognitionem eorum quæ naturali agnitione sciri possunt : unde cognoscent se visione Dei privatos ; causam quoque dignoscent. Non tamen dolebunt. Nullus enim rectæ rationis dolet se id non habere ad quod proportionatus non est : sicut non dolet homo quia volare non potest ; vel rusticus, quod imperator non est. Pueri vero sine Baptismo defuncti, nullam unquam proportionem sortiti sunt acquirendi vitam æternam, quia naturaliter eis non convenit, nec usum liberi arbitrii habuerunt, ut propriis actibus mererentur : ideoque de ejus amissione nihil dolebunt. Denique in pueris illis est recta ratio, quia peccato non erit obliquata, nec onere carnis gravata. Sed recta ratio non sinit quempiam turbari de hoc quod ipse vitare non potest. Et ex hoc Seneca probat, quod in sapientem turbatio cadere nequit. Pueri vero pœnam hanc damni nullo modo vitare valebunt : non ergo turbabuntur de ea. Imo gaudebunt, quoniam de naturali Dei bonitate multum participabunt, et naturali amore diligent eum. Nec dolebunt quod per alios ad Baptismum non pervenerunt, sicut nec pueri baptizati de hoc quod multa dona non perceperunt, quæ aliis multis ipsis similibus concessa sunt : hæc quippe ad superexcellentem gratiam pertinent. Vellent tamen esse cum Deo (si possibile foret) per gratiam, a quo secundum naturam separati non sunt. Unde nec vermem conscientiæ habent, nec desperatio cadit in eos.
Footnotes
Chapter 68 of 278