Skip to the text

Sermo 5

DE AMORE DEI CASTISSIMO AC FERVENTI :

QUAM FRUCTUOSUS SIT, QUID SIT AMARE DEUM, QUÆ AD DEI AMOREM NOS MONERE DEBEANT, ET QUÆ AMORIS SINT INDICIA.

EUS caritas est, et qui manet in caritate, in Deo manet. I Joann. IV, 16.

Multæ ac variæ sunt commendationes in sacra Scriptura caritatis, sed non est major ea, quam in his verbis dicit B. Joannes, nominans Deum caritatem. Quapropter, si de vero, puro, casto, ferventi sanctoque amore quo diligimus Deum (qui utique caritas est) loquendum est, non aliter dicere possim, quam quod summa, propinquissima atque dignissima via ad unitivæ sapientiæ theologiæque mysticæ usum, actum seu contemplationem, est divini amoris æstuans fervor, qui mentem aperit, patulam reddit, capacemque efficit Dei super omnia concupiti ac munerum ejus. Incumbit nunc de ipso sancto Divinitatis puro et irreflexo amore, quantum Spiritus ille dulcissimus, cui amor atque benignitas appropriantur, contulerit, fari. Verumtamen ardor divini amoris ex mysticæ theosophiæ contemplatione theorica oriens ac procedens, ad mysticam theologiam amplius pertinet, quam ille qui eam præcedit ad eamque præparat. Ardor nempe concomitans priore calidior est, quoniam unitivæ hujus sophiæ contemplativa inspectio, præclara ac sacra intuitio, quo fuerit limpidior atque intimior, eo utique magis accendit, rapit, suspendit, transformat, deificat.

Porro amor iste divinus, non est naturalis affectus ad Deum, sed delectatio gratuita, supernaturalis, infusa, quæ est animæ vigor et vita, universarum virtutum et actuum imperatrix, motrix et finis. Ipsa est quæ cor amantis dilatat, appetitum expandit, mentis sinum distendit, habitaculum cordis nostri amplificat, ut capere queat immensum, ac incircumscriptibilem teneat mansorem ac hospitem. Denique animam supra omnia terrena, caduca, vana ac materialia elevat, ultra cuncta creata consurgere facit; usque ad Dominum majestatis volat ac pervenit, illi unit, in illum transformat, illi indissolubiliter, immediate ac intime colligat mentem, quam perficit, incolit et informat; tantamque demum inter voluntatem increatam et creatam efficit conformitatem, ut earum sit eadem velle ac nolle, ut jam spiritus amans cum Deo unum dica alias dilectio tur. Hic amor, Dei amicos et filios facit. Quumque acutus ac penetrativus exsistat, usque ad intima dilecti ingredi satagit, Deo immediate uniri, eum amplecti et intra se stringere nititur: ipse ignis quo vitia consumuntur, dæmones propelluntur, passiones vincuntur, mensque in Deum resolvitur. Hæc est præstantissima mentis perfectio, summa creaturæ nobilitas, divinissima animi virtus.

Præterea quid amor iste, quæ ejus incitamenta, qualiter purus sit, et de actibus ejus, modicum est tangendum. Itaque, quum amare sit alicui bonum velle, amor divinus est divinissimus ille animi habitus, seu præclarissima voluntatis virtus, qua Deo, quod ipse est, eique convenit vel debetur, volumus, favemus, optamus. Quum ergo sit Deus ens in omni bonitate, felicitate et gloria infinite perfectum et perfecte infinitum, omnisque sapientia, omnipotentia, opulentia, virtus, pax, vita et gaudium ei cum immensa plenitudine insit et competat, omnis quoque honor, adoratio, gratiarum actio et gloria debeatur eidem; constat quod ipsum amare, sit ei hæc omnia velle, favere, appetere, de ipso et in ipso complacentiam cordialem habere, de ejus immensa perfectione et incomparabili excellentia intime exsultare, ejus superinfinitæ beatitudini mentaliter congaudere, zelo honorandi eum in omnibus vehementer fervere, se ipsum cultui ejus totaliter mancipare, propriam voluntatem divino beneplacito conformare, ejus amore libentissime agere et pati quidquid pro ejus honore est eique placet, ejus quoque amore diligentissime evitare ac impedire quod ei non placet. Ecce isti sunt actus divini amoris, quibus quo quis perfectius abundantiusque fuerit occupatus, eo prorsus divinior est, sanctior atque sublimior. Sic vivere, est cœlestem vitam in corpore ducere; taliter conversari, est deificari, a Deo amplecti, amari; nec dubium quin Deo complaceat cui complacet Deus.

Ad hujusmodi Divinitatis amorem primo atque potissime nos debet movere, excitare, inducere, ipsamet bonitas Dei: quæ quum sit Deo connaturalis, pura, perfecta, immensa, præ omnibus et super omnia infinite ac ardentissime desideranda est et amanda, amplectenda, retinenda, stringenda; nec aliquid adspiciendum aut reputandum, quo tantæ bonitatis amor ullatenus impeditur, minoratur vel tollitur.

Secundo, ad idem nos provocet et inducat, quod ipsemet supergloriosus omnipotens Deus, prior et gratis dilexit nos amore æterno, tam liberalissimo, purissimo et completo, ut se ipsum nobis dare paratus sit; itemque ut ipsummet petamus ac requiramus docet et præcipit, orandi fiduciam præbet, a nobis pater vocari dignatur; dare nobis quidquid digne petierimus, se esse paratum testatur; quidquid requirit vel jubet nobis, ad nostram convertit salutem. Non enim ei, sed nobis, nostra quam ei exhibemus servitus prodest. Quam dulcissimum postremo affectum habet ad nos, a quibus amari vult potius quam timeri! Indesinenter paratus est misereri, pœnitentem amplecti, conversum salvare.

Tertio, ad idem nos excitet innumerabilis multitudo, munificentissima exhibitio, incomprehensibilis largitas beneficiorum ejus: a quo esse, vivere, sentire, intelligere, moveri, corpus et animam, vires et membra, sanitatem et robur, pacem gaudiumque habemus, cetera quoque dona naturæ, bona fortunæ, proventus Ecclesiæ; qui nos hucusque conservavit in esse. Adhuc autem, qui tanta gratiarum charismata, virtutes, fructus et dona Spiritus Sancti toties nobis impendit: primo, in fonte Baptismatis; deinde, quoties post peccatum doluimus. Qui ingratis, impiis gravissimeque peccantibus, toties atque tam diu pepercit, bona pro malis rependit, et durantibus malignitatibus nostris benefacere non cessavit. Insuper, super omnia nos debet ad amorem valenter accendere, quod Patre volente æterno, et Spiritu Sancto cooperante, unigenitus Dei Filius, no-

I Joann. iv, 10, 19.

Matth. vi, 9; vii, 7-11. ster vere effectus est frater; quod tanta pro nobis assumpsit, egit et passus est, seque quotidie in Sacramento tam superliberalissime donat. Nonne omni ferro et saxo durior, omnique cane ingratior comprobatur, qui tot caritatis indiciis non inflammatur, tot beneficiis non emollitur, talem ac tantum amatorem ac benefactorem non amplexatur, nec honorare molitur? Quid dicemus quod mentem nostram ab ipso usque avertimus? Nonne universis pœnis inferni nostræ ingratitudinis perversitate dignissimi sumus?

Quarto, ad idem nos provocet ineffabilis beatitudo immensaque copia bonorum gloriæ, quæ nobis apud se ipsum in patria præparavit, ubi et se ipsum nobis in præmium beatificumque consummatæ felicitatis objectum dare disposuit.1

At vero amor iste divinus tanto sincerior, efficacior, Deo placentior atque divinior perhibetur, quo amans ad se ipsum minus reflectitur: puta dum totus pure ad Deum convertitur, nec orando, psallendo, obsequendo, amando, aliud intendit vel quærit nisi ipsum dilectum ejusque honorem et gloriam, castissimam quoque unionem cum ipso propter ipsum. Quo autem ad propriam utilitatem, mercedem vel necessitatem plus respicit, eo plus ad se retorquetur, reflectitur, obliquatur, et servilis quodam modo, non sinceriter filialis, monstratur.

Itaque omni privato amore funditus pulso, bonum increatum, incommutabile, infinitum, his de causis fervidissime atque purissime diligamus, ad ipsum jugiter adspiremus, cordialiter afficiamur, æstuanter feramur: quibus adeptis, ad mysticam theologiam aptissimi erimus, et lumini increato profundissime immergemur, clarissime infigemur, intime uniemur. Porro, si nondum tantæ perfectionis apprehendimus arcem, ut Deum amemus quia hoc ipsum dignum, honestum, virtuosum et bonum est; saltem diligamus eumdem, et quidquid nos ab eo avertit vitemus, quia hoc utile nobis necessariumque consistit, tam ad evadendum tormenta inferni, quam ad obtinendum gloriam cœli.

Porro ad mysticam theologiam spectat ac præparat amor spiritualis ecstaticus. Dicitur autem amor ecstaticus ab ecstasi, quia non sinit mentem amantem aliud cogitare nisi quod diligit, nec sinit amantem esse sui ipsius, sed amati, in cujus profectum, obsequium vel usum se totaliter transfert. Est autem amor ecstaticus duplex: scilicet spiritualis, et carnalis, qui etiam amor eros a medicis appellatur, estque ingens desiderium cum concupiscentia nimia et cogitationum afflictione.2

Ut autem spiritualem ecstaticum per alium cognoscamus, pensandum, quod primum signum amoris carnalis ecstatici est, quod amorosi in absentia multa concipiunt, sed præsentes pauca loquuntur, defectiveque proferunt. Defectivæ enim locutiones amantibus propriæ sunt, quando de re amata vel cum ea loquuntur. Similiter amor spiritualis ecstaticus in verbis truncatus et brevis est, quando Deum secreto affatur, vel de ipso eloquitur. Sic namque Sponsa ait in Canticis: Dilectus meus mihi, et ego illi;3 et rursus, Ego dilecto meo, et ad me conversio ejus.4 Vehemens quippe occupatio amoris circa dilectum, in ejus præsentia, eorum quæ ante concepta fuerunt vel dici proponebantur, tollit memoriam. Secundum signum amoris carnalis ecstatici, desiccatio est membrorum: quia ex vehementi occupatione circa dilectum spiritus multiplicantur, ex quo interiorem desiccationem et arefactionem membrorum amorosi incurrunt. Similiter anima ex vehementi Dei amore ab omni carnalis voluptatis arescit humore: per quod instar ligni sicci apta est divino amore vehementius inflammari. Tertium hujus amoris signum est, concavitas oculorum, qui sequuntur spiritus se retrahentes, et ad locum æstimativæ concurrentes. Sic oculi animæ amorosæ profundantur in corde, ut videat ne in corde quid sit quod Deo displiceat, ejusque (scilicet Dei) occultum anima accessum et recessum perpendat. Quartum est, siccitas oculorum, seu carentia lacrimarum. Sic animam amorosam nil contristat, nisi quo dilecti sui offensam incurrit : unde nec damna rerum nec aspera plangit. Quintum est, pulsus inordinatus. Omnis enim amorosus pulsum habet aut nimis tardum et rarum, aut nimis velocem et frequentem, secundum diversas apprehensiones de re amata conceptas. Dum enim de ejus adeptione desperat, pulsum habet tardum ; velocem vero, quando sperat de ea vicem amoris reportare. Similiter pulsus animæ sunt ejus affectiones, quæ veloces sunt, et quasi celeriter tripudiare videntur, quando de sui dilecti consecutione confidit; sed quum ex periculorum suorum consideratione pavescit et quasi lentescit, tardum pulsum sortitur. Sextum est, profunda cogitatio et sollicitudo versa ad interiora: ita quod amans, eorum quæ dicuntur nihil advertit, nisi de suo dilecto quid proferatur. Sic anima amorosa rumores et ea quæ mundi sunt, vana atque carnalia, non advertit; si autem de Christo sit sermo, statim evigilat, alludit, arridet.

Footnotes

  1. Joann. XIV, 2, 3. ↩

  2. * ἔρως ↩

  3. Cant. II, 16. ↩

  4. Cant. VII, 10. ↩

Chapter 73 of 278