Enarratio in epistolam
QUUM AUDISSENT APOSTOLI, ETC. Act. VIII, 14-17.
IN primitiva Ecclesia, in robur fidei et nascentis Ecclesiæ, qui baptizabantur, per impositionem manuum Apostolorum recipiebant signo aliquo visibili Spiritum Sanctum, nonnulli dona linguarum et varia alia dona: quæ tamen postquam confirmata est Ecclesia, non est modo necessarium ut optent vel sperent omnes fideles. Igitur:
Quum audissent Apostoli qui erant Jerosolymis, quia recepisset Samaria verbum Dei. Hoc enim, ut dicitur, Philippus eis insinuavit, rogans ut quidam eorum venirent Samariam ad imponendum manum baptizatis, quatenus in signo visibili reciperent Spiritum Sanctum. Nam manus imponere baptizatis, fuit officium Apostolorum, sicut et nunc episcoporum, qui sunt successores illorum. Ex quibus constat quod Philippus iste non fuit apostolus. Miserunt ad eos Petrum et Joannem. Si alii Apostoli miserunt hos duos principales Apostolos, cur Arius finxit unigenitum Dei Filium Patre esse minorem, quia a Patre est missus? Qui quum venissent, oraverunt pro ipsis, ut acciperent Spiritum Sanctum cum signo sensibili, ut cum dono linguarum. Nondum enim in quemquam illorum venerat cum signo visibili. Invisibiliter tamen venit in eos, quia in Baptismo receperunt remissionem et gratiam justificantem, sicut nunc baptizati recipiunt. Sed baptizati tantum erant in nomine Domini Jesu. Quod ait, «tantum», refertur ad nomen «baptizati»: ut sit sensus, quod sic erant baptizati quod nondum cum signo sensibili Spiritum Sanctum erant sortiti, id est cum signo demonstrante sensibiliter Spiritus Sancti infusionem. Quare autem et quo sensu in primitiva Ecclesia fiebat Baptismus in nomine Jesu Christi, dixi super Actus Apostolorum. Tunc imponebant manus super illos, et accipiebant1 Spiritum Sanctum cum signo visibili, sicut nunc dictum est, et cum plenitudine gratiæ amplioris, secundum quod majus aut minus ad hoc per mentis devotionem se disposuerunt.
Footnotes
-
Cf. Act. ii., 38. ↩
Chapter 67 of 278