Sermo 3
DE SPE ET EJUS PROPRIETATE AC OPERATIONE.
SPE salvi facti sumus. Rom. VIII, 24. Super illud ad Romanos, Probatio vero spem, Haymo ait:1 Spes est certa exspectatio futuræ gloriæ. Hinc Magister Sententiarum, libro tertio, spem ita definit: Spes est certa exspectatio futuræ beatitudinis, ex gratia Dei et propriis proveniens meritis. Quocirca quæri potest, quomodo spes dicatur ex meritis propriis provenire, quum infundatur a Deo, nec ante ejus infusionem possit quis promereri.2 Respondetur, quod definitio ista potius datur de actu spei, videlicet de ipsa speratione, quam de virtute seu habitu spei. Hinc virtutem spei Thomas de Argentina et alii quidam ita definiunt: Spes est audacia mentis, de largitate Dei concepta, habendi vitam æternam per merita bona. Verumtamen ista definitio non plus videtur competere virtuti spei, quam prima : spes namque habitualis, quæ est virtus infusa, non est audacia mentis concepta de largitate Dei, sed prævenit talem mentis conceptionem, et parit illam audaciam, quanquam proprie loquendo, audacia sonet malum. Potest ergo spes habitualis ita definiri : Spes est virtus theologica infusa, per quam rationalis creatura viatrix præstolatur obtinere a Deo æternam salutem per adjutorium gratiæ et meritorios actus. Et potest definitio ista convenire non solum spei formatæ, sed etiam spei informi. Fides quippe et spes possunt esse informes, id est sine caritate et meritoriis actibus : quoniam secundum essentias suas manent in peccatore, caritate amissa, nisi in hæresim aut perfidiam cadat. Itaque per spem informem præstolatur homo obtinere a Deo æternam salutem per adjutorium gratiæ et meritorios actus : quam gratiam et quos actus non habet, sed acquirere et exercere proponit, confidit, vel habere se putat; quemadmodum aliquis confidit se adepturum necessaria victui per pecuniam, quamvis non habeat ipsam pecuniam, sed laborando aut alio modo proponat eam acquirere. Porro per spem formatam præstolatur homo salutem per auxilium gratiæ et actus bonos quos habet. Prima autem definitio spei non competit nisi spei formatæ, seu actui ejus formato, videlicet ex caritate procedenti.
Insuper spes potest sic definiri : Spes est virtus infusa, per quam viatoris voluntas fertur in Deum tanquam in beatificum objectum nondum adeptum. Attamen sicut de fide præcedenti sermone tangebatur, quod scilicet fides informis non attingit perfectam rationem virtutis, ita de spe informi tenendum est. Potest tamen dici quodammodo virtus; præsertim quoniam spes informis spesque formata realiter idem sunt, sicut et fides informis et fides formata, non obstante quod dominus Antisiodorensis in tertia suæ Summæ asserat parte : Fides informis et fides formata non sunt ejusdem speciei, quia circumstantiæ sunt de esse virtutis, quum in definitione virtutis ponatur, in medietate exsistens. Et idem doctor ille dicere habuit de spe. Sed non concludit quod ait, et est contra communem theologorum doctrinam.
Verumtamen ultima, quam posui de spe, definitio, declarari potest ex dictis doctoris illius. Nam ait in Summa sua : Deus est tripliciter finis et objectum theologicarum virtutum. Est etenim finis et objectum fidei, ut prima lux et prima sapientia; spei autem, ut summe largus atque omnipotens; caritatis vero, ut summa bonitas ac dulcedo. Nec solum iis modis est finis theologicarum virtutum, sed etiam principium et causa efficiens earumdem. Consideratio namque primæ veritatis generat fidem, id est fidei actum; consideratio summæ largitatis et omnipotentiæ, parit spem; consideratio summæ bonitatis ac suavitatis, generat caritatem. Cetera quoque quæ dicuntur de Deo, reducuntur ad ista: ideo non sunt nisi tres virtutes theologicæ. Iterum scribit : Non delectamur immediate in Deo, nisi virtutibus theologicis. Idcirco non sunt nisi tres virtutes theologicæ, quia non sunt nisi tres modi delectandi in primo et summo delectabili, scilicet : per modum æstimationis, quod fit per fidem; per modum confidentiæ, quod fit per spem; et per modum conjunctionis, quod fit per caritatem.
Præterea quæritur circa prædicta, qualiter spes dicatur certa exspectatio felicitatis futuræ, ex gratia Dei ac propriis meritis proveniens, quum absque divina revelatione nemo sit certus se esse in gratia gratum faciente, aut meritorios actus habere, quos constat sine caritate haberi non posse.3
Respondetur secundum Thomam, Richardum, et alios quosdam, quod certitudo spei attenditur ex parte omnipotentis misericordiæ Dei, qua certum est quod ex parte ipsius non erit defectus nostræ salutis. Verumtamen certitudo ista non est certitudo demonstratæ naturaliter scientiæ, sed fidei, quæ habet certitudinem adhærentiæ, non evidentiæ ; certitudinem quoque ex parte infallibilis sui objecti, quod est incommutabilis veritas. Denique teste Apostolo, Spiritus Sanctus testimonium perhibet spiritui nostro, quod sumus filii Dei. Atque ut ait Bernardus, de homine alacri ac fervido in divino obsequio non est dubitandum quin in caritate exsistat ; sicque secundum Bonaventuram in Scripto tertii, habetur certitudo probabilis quod habeat merita, ex quibus confidere debeat. Nihilo minus, secundum Thomam de Argentina, certitudo ista quamdam formidinem habet annexam : propter quod devoti inter timorem et spem fluctuare ac moli dicuntur. Siquidem timent ex consideratione propriæ defectuositatis et culpæ atque incerti status sui, et maxime quia ignorant qualiter finient cursum suum ; sperant vero ex consideratione pietatis divinæ. Sicque timor spem deprimit, ne sit nimis secura et præsumptuosa reddatur ; spes vero timorem erigit, ne in pusillanimitatem aut desperationem labatur. Hinc Antisiodorensis dicit in tertia parte Summæ suæ : Timor et spes sunt duæ molæ, inter quas moli (id est ab omni pravitate frangi ac conteri) debet quilibet Christianus, ut fiat et sit mundus panis Christi. Timor quippe tanquam mola inferior reprimit spem, ne luxuriet in præsumptionem ; spes autem tanquam mola superior elevat timorem, ne ruat in desperationem.
Rursus oritur quæstio circa præhabita. Sancti enim ac devotissimi viri frequenter professi sunt totam spem suam esse in misericordia Dei, nec se in propriis actibus aut viribus aliquo modo confidere. Unde et super illud in Psalmo, Salvabit eos, quia speraverunt in eo, sic scribunt : Quibus actibus, quibus meritis eos salvabit ? Et respondent : Quia speraverunt in eo. Quomodo ergo spes dicitur certa exspectatio gloriæ, non solum ex gratia, sed ex meritis quoque proveniens?
Et respondendum, quod sancti ac devotissimi viri ita locuti sunt, quoniam principaliter in Dei pietate et gratia sunt confisi : non quod sine propriis meritis putaverunt se posse salvari, quum dicat Gregorius, Spes sine meritis præsumptio est; sed quia et ipsi merita sua cognoverunt esse Dei dona, eaque Deo totaliter adscripserunt.4 Hinc ait Bernardus super illud, Tu es, Domine, spes mea : Quidquid agendum, quidquid declinandum, quidquid tolerandum, quidquid optandum occurrit, tu es, Domine, spes mea. Hæc una mihi omnium promissionum est causa, hæc tota ratio exspectationis meæ. Prætendat alter meritum, sustinere se jactet pondus diei et æstus, jejunare se bis in sabbato dicat, postremo non esse sicut ceteri hominum glorietur;5 mihi autem adhærere Deo bonum est, ponere in Domino Deo spem meam.67
Amplius, circa hæc quærunt Alexander de Hales et Antisiodorensis in Summis suis, an spes sit mercenaria.8 Videtur quod imo, quia intuitu sui commodi seu proprii præmii operatur : quod videtur puritati caritatis contrariari. — Respondetur, quod spes perfecta nequaquam contrariatur sincerissimæ caritati, quia non quærit præmium suum nisi in Deo, et propter Deum, et secundum Deum. Quærit enim beatitudinem ad Dei honorem et gloriam, quoniam sine beatitudine non potest homo plene uniri Deo prout caritas cupit, et quoniam Deus id jussit.
Debemus ergo in Deo confidere, et confidendo medium observare, ut nec ex consideratione propriæ defectuositatis, vitiositatis et insufficientiæ desperemus, nec ex consideratione infinitæ misericordiæ Dei inaniter præsumamus, aut in spe peccemus :9 sed quidquid boni potest manus nostra, instanter ac indeficienter exercere debemus.10 Nempe ut Climacus ait : Peccantibus persuadet diabolus Deum esse misericordem, et omnia posse peccata in fine deleri, ut sic eos in peccatis detineat; pœnitere autem volentibus atque agonizantibus suggerit infinitum esse rigorem divinæ justitiæ, ut ad desperationem eos inducat.
Porro quam fiducialiter debeat omnis homo sperare, probatur ex multis. Primo, ex infinita bonitate, pietate, munificentia et misericordia Dei, quæ omnem nostram malitiam et offensam infinite excedunt. Secundo, quoniam Deus in Scripturis tam uberrime nos hortatur ut confidamus in Deo, nec fallaciter agit hoc. Tertio, quoniam universis pœnitentibus et ipsum invocantibus, misericordiam suam veniamque promisit. Quarto, quoniam Pater æternus unigenitum Filium suum voluit pro nobis incarnari, in mundo conversari ac mori. Quinto, quoniam Filius Dei pro nostra salute tot et tanta fecit ac pertulit. Sexto, quoniam innumerabilia beneficia corporalia et spiritualia, generalia et specialia, naturalia ac supernaturalia jam contulit nobis. Septimo, quoniam multis gravissimis peccatoribus ineffabilem misericordiam fecit, et maximam gratiam condonavit, ut constat de multis Sanctis utriusque Testamenti. Octavo, quoniam multa et magna subsidia nobis parata sunt, scilicet Virginis gloriosæ, angelorum sanctorum, et ceterorum civium supernorum.
Footnotes
Chapter 71 of 278