Sermo 2
DE ANGELIS AD CUSTODIAM HOMINUM DEPUTATIS;123 QUOD LIBERARI A CORPORE MORTIS BIFARIAM POSSIT DESIDERARI; ET DE LIBERTATE SANCTA LIBERTATEQUE MALA.
ITA rupit vincula, quasi fila telarum. Judic. XVI, 12.
Verba ista ad litteram scripta sunt de Samsone, qui quum ab uxore sua Dalila septem funibus fuisset ligatus, et illa clamaret, Philistiim super te, Samson, ipse consurgens, tam facile rupit vincula illa quasi quis rumpat telam araneæ.45 Si ergo tantæ fortitudinis erat Samson, quanto magis angelus Dei facillime dissolvere potuit catenas et vincula sanctissimi Petri apostoli? Denique, sicut recitat Lucas evangelista, quum Petrum angelus eduxisset de carcere, ipse beatissimus Petrus considerans se ereptum, venit ad domum Mariæ matris Joannis, qui cognominatus est Marcus et fuit apostoli Barnabæ consobrinus: quæ domus fuit in civitate Jerusalem. Et erant in domo illa multi fideles congregati, et orantes pro Petri liberatione a carcere. Quumque gloriosissimus Apostolus pulsasset ad ostium, processit puella nomine Rhode ad inquirendum quis illa hora noctis pulsaret. Quum autem cognovisset vocem Petri, præ gaudio non aperuit, sed intro currens, nuntiavit Petrum stare ante januam. At illi dixerunt: Insanis. Illa vero affirmavit sic se habere. Illi autem dixerunt: Angelus ejus est.67 Petrus vero perseverabat pulsans. Quumque aperuissent ostium, viderunt eum et obstupuerunt. Petrus autem manu innuebat eis ut tacerent, recitavitque eis quomodo Dominus per angelum eduxisset eum de carcere, et dixit: Nuntiate Jacobo et fratribus hæc. Quod intelligendum est de Jacobo Minori, episcopo Jerosolymorum, cui tanquam Christianorum ibi commorantium præsuli ac prælato voluit nuntiari qualiter eductus esset de carcere.
Insuper, ex eo quod fideles illi dixerunt puellæ, Angelus ejus est, duo notabilia eliciuntur. Primum est, quod quilibet homo habeat specialem angelum sibi pro custode et directore divinitus condonatum: quod et Christus in Evangelio innuit, dicens, Angeli eorum in cœlis semper vident faciem Patris mei.8 Et omnes angeli isti, sunt de infimo choro seu ordine angelorum, ut divinus Dionysius docet, et doctores concorditer protestantur.9 Ad minus ergo sunt tot angeli sancti de infimo choro, quot modo sunt vel unquam simul fuerunt aut eodem tempore erunt homines in sæculo universo. Prorsus ergo innumerabilia millia angelorum sunt in infimo choro. Quis enim excogitare prævaleat quot modo sunt millia hominum in hoc mundo? Ideo dixit Psalmista ad Dominum: Secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum.10 Quam ineffabiliter itaque innumerabilia millia angelicorum spirituum sunt simul in omnibus angelorum ordinibus? potissime quum divino Dionysio edocente, et S. Thoma eum in hoc sequente, quanto in cœlesti hierarchia chorus est altior, tanto plures in se continet spiritus ac personas, ita quod forsan in duplo plures sunt de ordine Seraphim summo, quam de angelorum ordine imo.11 Etenim Regem majestatis immensæ decet tam innumerabiles milites ac ministros habere. Propter quod in Job asseritur: Numquid est numerus militum ejus?12 Et super quem non splendet lumen ipsius?
Secundum quod ex præallegato elicitur verbo, est quod crebro angeli sancti apparent hominibus in forma et persona eorum quorum sunt angeli, sive illi sint mortui, sive viventes. Hinc quoque asserit S. Thomas, non esse putandum quod spiritus post mortem hominum apparentes, semper sint spiritus defunctorum in quorum apparent personis, sed interdum sunt angeli boni, interdum quoque sunt angeli mali. Idcirco non statim credendum est omni spiritui apparenti:13 imo juxta doctrinam Apostoli, indigemus gratia discretionis spirituum, per quam discernamus qui spiritus sint a Deo, et quæ revelationes vere a Deo emanent:14 alioqui periculose falli possemus, quemadmodum sexto libro Vitaspatrum cuidam infelici legitur accidisse, qui habitavit in eremo, et a diabolo fallebatur, qui ei in specie angeli boni frequenter apparuit. Qui tandem dixit ad fratrem illum: Ecce diabolus venit ad te in specie patris tui carnalis. Accipe ergo bipennem tuam sive securim, et perge in ejus occursum. Quumque videris eum, irrue in eum, et ipsum occide. Quumque frater ille credidisset huic apparitioni, accepit bipennem, et pergens in eremum, occidit patrem suum carnalem, qui vere venit ad eum. Quo facto, obsedit eum diabolus et occidit.
Præterea, sicut angelus sanctus liberavit B. Petrum a carcere, sic quilibet nostrum jugiter oret Deum ut se a carcere corporis hujus atque a præsenti exsilio liberare dignetur, quemadmodum Propheta legitur exorasse: Educ de custodia, id est de carcere, animam meam, ad confitendum nomini tuo.15 Nam corpus istud mortale merito carcer animæ appellatur, quoniam aggravat eam, et a spiritualibus multoties impedit, atque ad vitiosas concupiscentias eam inclinat. Propter quod scriptum est:16 Corpus quod corrumpitur, aggravat animam; et alibi, Caro concupiscit adversus17
Rom. vii, 24. spiritum. Ideo dixit Apostolus : Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Denique dupliciter debemus velle ab hoc carcere corporis nostri liberari. Primo, ut non detineamur in desideriis carnalibus ac mundanis, sed sensibilia transcendendo, spiritualia et æterna contemplemur ac appetamus, atque in summo et incommutabili bono, quod Deus est, cor nostrum figamus, juxta illud in Psalmo: Mihi adhærere Deo bonum est.18 Secundo, ut Deus nobis vitam sibi placentem et mortem paratam dare dignetur, quatenus de corpore isto perducamur ad paradisum cœlestem, non ad carcerem infernalem.
Postremo Dominum deprecemur, ut sicut beatum apostolum Petrum liberavit de captivitate et vinculis materialibus, sic nos liberare dignetur de spirituali captivitate diaboli ac vinculis vitiorum : quatenus libera mente Deum sequamur, et semitas dæmonum, hoc est superbiam, iram, indignationem, invidiam, ac cetera vitia ad infernum trahentia, evitemus.
Ubi pensandum, quod est quædam vera ac spiritualis libertas, quæ est immunitas a peccatis, et inobligatio ad tormenta inferni, ita quod diabolus non habet jus seu causam damnationis in homine. De qua libertate ait Salvator :19 Si Filius vos liberaverit, vere liberi eritis. Et Apostolus : Vos (inquit) in libertatem vocati estis.20 Huic libertati non contrariatur sed consonat servitus Dei : quoniam Deo servire, regnare est. Nempe qui Deo veraciter servit, dominatur proprio animo et corpori suo, dæmonibus prævalet et peccatis. Hinc S. Agatha dixit : Summa ingenuitas seu libertas est, in qua Christi servitus comprobatur. Alia est libertas impia et perversa, quæ est irrefrenata indomitaque voluntas, qua homo legibus subjici dedignatur, et contra Dei præcepta voluntatem propriam sequitur, nec desideria prava compescit. Hæc est libertas pravissima, in qua gloriantur iniqui, quibus propria voluntas est lex. Huic libertati debetur repressio, et omne quod afflictivum est propriæ voluntatis. Unde quanto quis in vita hac magis indulget seu consentit propriæ voluntati, contra Dei præcepta irrefrenate et sine timore peccando, tanto acrius puniet eum Deus, pœnaliusque frenabit, opprimet, reprimet et arctabit in infernali ergastulo, in quo ligatis manibus ac pedibus suis, ipsum recludet in sempiternum, sicut de impiis Isaias propheta testatur :21 Congregabuntur (inquiens) congregatione unius fascis, et cludentur in carcere.22
Væ igitur eis qui quotidie Deum tam irrefrenate offendunt, nunc superbiendo, nunc irascendo, nunc invidendo, gulose edendo atque bibendo, aut cetera vitia carnis sequendo, fabulationibus, risibus, jocis ac ceteris vanitatibus insistendo. De quibus ait divina Scriptura : Gens absque consilio est et sine prudentia ; utinam saperent et intelligerent, ac novissima providerent.23 Vere etenim excæcati et infatuati sunt isti, qui tam insipientissime agunt, qui æterna felicitate se privant, tamque inæstimabilem damnationem ac perpetuam punitionem gravissimam sibi mercantur, qui animas suas tam graviter lædunt quotidie, et crudelissimis hostibus suis, puta dæmonibus, dant consensum, optimo quoque Creatori et summe amoroso ac fidelissimo Salvatori ita ingrati sunt tamque rebelles. Quibus clamat Propheta :24 Redite, prævaricatores, ad cor.
Itaque hæc pensantes, emendemus vitam in omnibus, et beatissimum Apostolorum principem invocemus, ut veræ libertatis gratiam nobis suis potentissimis precibus ac copiosissimis meritis impetrare dignetur, ut a vitiis liberi, Deo semper grati simus ac subditi.
Footnotes
-
Matth. XI, 29, 30. ↩
-
II Tim. II, 26. ↩
-
II Cor. III, 17. ↩
-
* novis ↩
-
Judic. XVI, 11, 12. ↩
-
Act. XII, 12-17. ↩
-
Act. xii, 15. ↩
-
Matth. xviii, 10. ↩
-
De Cœlest. hier. c. vi, vii. ↩
-
Ps. xi, 9. ↩
-
Cf. t. xxi, p. 232 C'. ↩
-
Job xxv, 3. ↩
-
1 Joann. iv, 1. ↩
-
1 Cor. xii, 10. ↩
-
Ps. cxli, 8. ↩
-
Sap. ix, 15. ↩
-
Galat. v, 17. ↩
-
Ps. lxxii, 28. ↩
-
Joann. viii, 36. ↩
-
Galat. v, 13. ↩
-
Matth. xxii, 13. ↩
-
Is. xxiv, 22. ↩
-
Deut. xxxii, 28, 29. ↩
-
Is. xlvi, 8. ↩
Chapter 127 of 278