Skip to the text

Sermo 4

DE POTESTATE ECCLESIASTICA; QUÆ SINT VINCULA BONA ATQUE MALA, ET QUI FUNICULI QUIBUS TRAHIMUR AD DEUM.

DIRUPISTI vincula mea; tibi sacrificabo hostiam laudis. Ps. cxv, 16, 17.

Dilectissimum et electissimum suum Petrum Christus Dominus, universitatis creator, mirabiliter sublimavit fidei firmitate, spei certitudine, caritatis ardore, omni virtute ac dono Spiritus Sancti, omnique plenitudine ecclesiasticæ potestatis.

Porro plenitudo ecclesiasticæ potestatis, propriissime inde loquendo, tria complectitur, continet seu includit, videlicet ordinem sacerdotalem, potestatem episcopalem, et jurisdictionem universalem super universam Ecclesiam: prout dominus Petrus de Palude patriarcha Jerosolymitanus, in suo de Ecclesiastica potestate tractatu, istud bene declarat. Per ordinem seu potestatem sacerdotii, comparatur Papa ad corpus Christi verum. Nec in hac excedit ceteros sacerdotes, quoniam hæc potestas non suscipit majus et minus, prout super quartum Sententiarum concorditer dicunt doctores.1 Nec ista potestas potest auferri suo manente subjecto, quia indelebilis est sacerdotalis character. Per potestatem vero episcopalem comparatur ad mysticum Christi corpus, quod est Ecclesia ei subjecta. Nec in hac potestate excedit episcopos alios:2 propter quod nominat eos fratres, secundum Thomam. Sed et inferiores presbyteros nominat fratres. Ideo Petrus de Tarantasia super Sententias scribit, quod nec episcopalis potestas suscipit majus et minus. Nec ista potestas potest auferri: unde si Papa officio cedat aut deponatur, et iterum eligatur, non de novo consecratur, sicut nec præsules alii depositi et reelecti. Per potestatem autem universalis jurisdictionis, comparatur Papa ad universos et singulos, et eminet cunctis, omnes excedens prælatos. Atque (ut Bonaventura testatur) ipse est pater patrum, summus totius Ecclesiæ pastor et præsul, unicus sponsus, indivisumque caput, magister ac legifer, cui omnes (ut ait S. Cyrillus) jure divino caput inclinant, et tanquam Christo obediunt. Hæc potestas est quædam relatio, et potest auferri.

Ecce quantæ excellentiæ fecit Dei Unigenitus sacratissimum Petrum. Nempe, sicut in Deo causaliter, fontaliter ac idealiter continentur omnium rerum creatarum perfectiones sublimiori modo quam in ipsis rebus, ita in summo Pontifice concurrunt et sunt universæ ecclesiasticæ potestates ac dignitates altiori modo quam in inferioribus principibus ac prælatis. Hinc sanctus pater Bernardus libro de Consideratione disseruit, quod dominus Papa ratione sui primatus est Abel, ratione suæ gubernationis est Noe, ratione patriarchatus est Abraham, ratione ordinis est Melchisedech, ratione dignitatis Aaron, ratione auctoritatis Moyses, ratione judiciariæ potestatis Samuel, ratione potestatis plenariæ Petrus, ratione unctionis Christus. Et iterum loquitur, quod Christus dicendo ad Petrum, Pasce oves meas3, commendavit unitatem in uno pastore et in uno grege, ita quod tota universalis Ecclesia est unus grex sub domino Papa, qui inter Deum et homines constitutus est medius, utpote Deo inferior et hominibus cunctis superior: ut sanctus asserit Clemens, qui in Itinerario suo testatur, totum mundum domino suo Petro fuisse inferiorem. Hinc teste Bernardo, universus orbis commissus est Papæ.

Quoniam itaque tanta exstitit sanctissimi Petri excellentia, tamque necessaria fuit Ecclesiæ ejus præsentia (siquidem os erat Apostolorum), non immerito Ecclesia pro suo tam excellentissimo capite, pastore, indesinenter oravit Deum pro ejus liberatione. Et quoniam preces communitatis devotissime exorantis Deus non abjicit, angelum suum misit, qui gloriosissimum Petrum miraculose eduxit, sicut in Actibus sanctus recitat Lucas, et scitis.4 Idcirco Petrus dicere potuit Deo:5 «Dirupisti vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis». Eductus namque Deo gratias agens: Nunc (inquit) scio vere quia misit Dominus angelum suum, et eripuit me de manu Herodis, et de omni exspectatione plebis Judæorum.6

Denique de variis vinculis loquitur sacra Scriptura, de quibus eripuit Deus S. Petrum. Sunt enim vincula corporeæ fragilitatis ac molis. Propter quæ locutus est Paulus apostolus: Cupio dissolvi et esse cum Christo.7 Simeon quoque justus:8 Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace. Atque Psalmista: Educ de carcere animam meam.9 Ista vincula sunt, animæ corporisque connexio, cohærentia, habitudo. De his vinculis liberatus est Petrus in hora sui martyrii.

Alia sunt, vincula terrenæ cupiditatis, carnalis voluptatis, mundani honoris, et cujuscumque peccati mortalis. De quibus locutus est Salomon: Iniquitates suæ ca- pient impium, et funibus peccatorum suorum constringetur.10 A quibus beatissimus Petrus liberatum se glorians, dixit Christo: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te.11

Tertia sunt, vincula justæ punitionis. Unde de reprobis loquens Isaias propheta: Congregabuntur (ait) congregatione unius fascis, et claudentur in carcere.12 Christus quoque in Evangelio:13 Ligatis manibus et pedibus, projicite eum in tenebras exteriores. Sed et Judas apostolus in sua fatetur Canonica:14 Angelos qui non servaverunt suum principatum, sed dereliquerunt suum domicilium, in judicium magni Dei vinculis æternis Jesus sub caligine reservavit. Quamvis vincula ista sint bona, utpote justa, non tamen nobis sunt appetenda, sed vehementissime abhorrenda.

Quarta ergo sunt, vincula bona et appetenda, de quibus per Osee prophetam asserit Dominus: In funiculis Adam traham eos, in vinculis caritatis.15 Vincula ista sunt spirituales ac fervidæ affectiones, quibus anima colligatur ac jungitur Deo, in tantum ut per voluntatis conformitatem sit unum cum eo, dicente Apostolo: Qui adhæret Deo, unus spiritus est. Rursus, vincula ista sunt beneficia Dei, quorum consideratio accendit amorem, et Deo connectit amantem.16 Unde et Salomon fassus est: Funiculus triplex difficile rumpitur. Iste triplex funiculus est triplicium beneficiorum Dei consideratio sagax, videlicet beneficiorum naturæ et gratiæ cœlestisque gloriæ.17 Damnabiliter quoque indomitus est, maleque fortis et nimis ingratus, quem tam robustissima vincula Deo non alligant. His vinculis colligatur Ecclesia per omnem juncturam, nexum et subministrationem, secundum Paulum in pluribus locis:18 quibus et benedictissimus Petrus fuit et nunc plenissime est Deo inseparabiliter alligatus, cohærens et junctus.19 Proximis quoque tam fortiter fuit connexus, quod pro omnium conversione et salute infatigabiliter laboravit. Atque ut S. Clemens fatetur, immensam ad omne genus hominum habuit caritatem.

Quinta sunt, vincula præceptorum, quibus rebelles nolunt ligari et a vitiis retrahi seu compesci, juxta quod scriptum est in eorum persona: Dirumpamus vincula eorum, et projiciamus a nobis jugum ipsorum.20 Unde et reprobis loquitur Deus per Jeremiam: sæculo fregisti jugum, rupisti vincula, et dixisti, Non serviam.21 Ista sunt salutaria vincula, quibus boni religiosi, præsertim reclusi, manent in cœnobio quasi in aperto carcere spontanee vincti. — Sunt etiam vincula temporalis ac justæ punitionis: quæ vincula sunt patienter ferenda, quoniam pœnæ vitæ præsentis sunt medicinales.

Studeamus ergo, o fratres, cum sacratissimo Archiapostolo tam virtuose ac irreprehensibiliter conversari, ut a vinculis primis, puta corporeæ detentionis, optemus dissolvi, mortem bona conscientia intrepide postulantes, exemplo Pauli dicentis: Infelix ego homo! quis me liberabit de corpore mortis hujus?2223 Corpus siquidem corruptibile aggravat animam. Porro secunda vincula, omnem videlicet terrenam cupiditatem, sensualem delectationem, temporalis honoris cupidinem, universamque pravitatem, odiamus ac evitemus: spiritualia, cœlestia et æterna, et omne bonum vere honestum, totis præcordiis cupientes, atque condignis laboribus adipisci ea quærentes. Nec ea quæ propter Deum reliquimus, denuo appetamus, ne tertiis vinculis post vitam hanc innodemur, præsertim quum et purgatorii pœnæ tam diræ intolerabilesque consistant. Quartis vero vinculis undique circumdemur, infrangibiliterque ligemur, ut a caritate Dei ac proximi nihil nos separet; et quantumcumque quis alteri fuerit gravis, injuriosus aut improbus, non tamen ex hoc lædatur aut minuatur sua caritas circa illum, nec inde inordinate tristetur, sed cogitet Deo dispensante sic fieri, et se ita purgari, imo et suis peccatis id meruisse: ideo mente tranquilla oret pro suo exercitatore, et regratietur Deo ac illi, caveatque ne illi aut alteri offendiculum ponat, sed caritate ac pietate superet ipsum.

Postremo quintis vinculis maneamus libentissime in cœnobio vincti, nec videri cupiamus in mundo, imo nesciri amemus, atque in abscondito vacemus devoto ac stabili corde secretissimo Deo, intus et foris jugiter custoditi, non animo vagi, nec affectu mundani, ne conveniat nobis illud Ecclesiastici: Præcordia fatui quasi rota carri, et quasi axis versatilis cogitatus illius;24 nec illud Apostoli, Quum spiritu cœperitis, nunc carne consummamini;25 nec quod in Apocalypsi improperatur cuidam, Habeo adversum te, quod caritatem tuam primam reliquisti.26 Vinculis autem caritativæ correptionis, paternæ quoque ac justæ correctionis libentissime semper subdamur; imo tam ferventer ac sincerissime Deum amemus, ut toto optemus affectu corripi et puniri pro eo quod inhonoravimus et offendimus ipsum. Ad laudem et gloriam ejus.

Footnotes

  1. Cf. t. XXV, p. 30 A et s. ↩

  2. Act. xii, 17. ↩

  3. Joann. xxi, 17. ↩

  4. Act. xii, 7 et seq. ↩

  5. Ps. cxv, 16, 17. ↩

  6. Act. xii, 11. ↩

  7. Philipp. i, 23. ↩

  8. Luc. ii, 29. ↩

  9. Ps. cxli, 8. ↩

  10. Prov. v, 22. ↩

  11. Matth. xix, 27. ↩

  12. Is. xxiv, 22. ↩

  13. Matth. xxii, 13. ↩

  14. Judæ 6. ↩

  15. Osee xi, 4. ↩

  16. I Cor. vi, 17. ↩

  17. Eccle. iv, 12. ↩

  18. Ephes. iv, 16; ↩

  19. Coloss. ii, 19. ↩

  20. Ps. ii, 3. ↩

  21. Jer. ii, 20. ↩

  22. Sap. ix, 15. ↩

  23. Rom. vii, 24. ↩

  24. Eccli. xxxiii, 5. ↩

  25. Galat. III, 3. ↩

  26. Apoc. II, 4. ↩

Chapter 129 of 278