Sermo 3
Ad religiosos
DE PRINCIPATU ET POTESTATE PETRI; ET QUOD RELIGIOSORUM VINCULA SINT INOBEDIENTIA, ACEDIA, PROPRII SENSUS IMMANSIO, CARNALIS AFFECTIO, PROPRIETAS SIVE CUPIDITAS.
DISSOLUTA sunt vincula illius per manus potentis Jacob. Gen. XLIX, 24.
Verba ista ad litteram de sancto patriarcha Joseph conscripta sunt, de quo fertur in Psalmo: Humiliaverunt in compedibus pedes ejus; atque in Genesi, Vinctum tradidit in carcerem.1 Cujus vincula soluta sunt per manum potentis Jacob, id est virtute omnipotentis Dei, qui est fortitudo et causa fortitudinis patriarchæ Jacob, seu Israeliticæ plebis.2 Fuit enim Dominus cum Joseph, et dedit ei gratiam in conspectu principis carceris.3 Unde de ipso scriptum est litteraliter in libro Sapientiæ: Venditum justum non dereliquit, sed a peccatoribus liberavit eum; descenditque cum illo in foveam, et in vinculis non dereliquit eum.4 Quæ omnia mystice de sacratissimo Apostolorum principe Petro apte intelliguntur, quem hodierna die Deus, orante Ecclesia, per angelum liberavit de carceris captivitate ac vinculis, prout in Actibus narratur Apostolorum. Et satis ibi mira summi Archiapostoli excellentia insinuatur. Nam quamvis Lucas evangelista gloriosum et sanctum Dei apostolum ac Christi consobrinum Jacobum ab Herode describit occisum, nil tamen de ipsius incarceratione seu oratione Ecclesiæ pro ejus liberatione conscripsit. Quum vero Petri sanctissimi incarcerationem narrasset, mox addidit:5 Oratio autem sine intermissione fiebat ab Ecclesia ad Deum pro eo. Ipse equidem vere fuit summus monarcha orbis totius, unicusque hierarcha Ecclesiæ universalis, quemadmodum in Decreto multis in locis habetur: cui soli a Deo incarnato collata est ecclesiasticæ potestatis vertex ac plenitudo.
Unde, ut S. Thomas in Summa contra Græcos allegat, B. Cyrillus Alexandrinæ Ecclesiæ patriarcha et archiantistes in libro Thesaurorum fatetur: Quemadmodum Christus homo accepit ducatum et sceptrum Ecclesiæ gentium, ex Israel egrediens, super omnem principatum et potestatem, et super omne quodcumque est, ut ei genua cuncta curventur, plenissimam scilicet potestatem; sic Petro et ejus successoribus omnino plene commisit, potestatem videlicet et ducatum. Et rursus ait Cyrillus: Pedes Christi sunt humanitas ejus et homo ipse, cui tota Trinitas plenissimam contulit potestatem; quam humanitatem unus trium assumpsit in unitate personæ, et transvexit ad Patrem, super omnem principatum et potestatem, ut adorent eum omnes angeli Dei: quod totum dimisit per sacramentum et potestatem Petro et Ecclesiæ ejus. Chrysostomus quoque super Actus ait Apostolorum: Petrus est vertex sanctissimus veri et apostolici chori. Cui, videlicet Petro, Christus suam ac Patris potestatem universaliter dedit, hominique mortali omnium quæ sunt in cœlo dedit auctoritatem, dando ei claves regni cœlestis, ad hoc ut Ecclesiam ubique terrarum amplificet, prout super Matthæum dixit Chrysostomus:6789 Ecce Deus homo factus, quantum deificavit homines, præcipue Petrum, per dona gratiæ gratificantis ac gratis datæ; quem non relinquit in vinculis, quoniam non solum a vinculis captivitatis, sed a vinculis etiam vitiorum eripuit eum, quando conversus Dominus respexit Petrum, et tetigit cor ipsius, ita quod desuper mox compunctus exivit et flevit amare.10 Rogemus igitur Dominum ut precibus ac meritis sacratissimi Petri, ab omnium vinculis vitiorum nos semper liberare ac præservare dignetur.
Et quamvis universa peccata mortalia sint vincula iniquorum, quibus (juxta Pauli doctrinam) captivi tenentur ad diaboli voluntatem, nihilo minus vincula pessima religiosorum sunt potissimum, inobedientia, acedia, proprii sensus immansio, carnalis affectio, proprietas quoque sive peculium, imo et ipsa cupiditas.11 — Nempe quum religiosus debeat obedire non pigre, non tarde, neque coacte, neque cum murmure, sed prompte, gratanter ac amorose, secundum Benedictum, quatenus aures pareant auditui, pedes itineri, manus operi, mens subjectioni, statim ad vocem jubentis, juxta Bernardum: nonne inobedientia grave ac ferreum animæ induratæ est vinculum, reddens miserum monachum ad sibi injuncta quasi immobilem, ad alia vero, præsertim ad ea quæ sunt propriæ voluntatis, promptum et quasi volantem, ita ut cui grave sit ex obedientia facere parva, ut in die scribere unum latus aut folium, facillimum sit ex propria voluntate facere multum, ut scribere folia duo aut litteras longas occulte quotidie? Nonne istud est sacrilegium, et furtum enorme, id est, abusus rei sacræ, et contrectatio rei alienæ invito domino ejus et secrete? Si enim sacra est vestis et domus sive ecclesia Divinitatis cultui deputata, quanto magis humana voluntas Deo per votum solenne oblata, atque in spiritualis patris, vicarii Dei, potestate et arbitrio pendens ac posita? Eam ergo tam inordinate resumere, eaque uti ad proprium libitum contra præsidentis arbitrium sive imperium, abusus est rei sacræ, sacrilegiumque damnabile et furtum enorme. Tantum igitur abhorreamus piaculum, et ejus semper sectemur exemplum, qui non suam sed Patris venit facere voluntatem, positusque in cruce, quum jam omnia consummasset, factus obediens usque ad mortem, inclinato capite dixit:121314 Pater, in manus tuas commendo spiritum meum.15 Itaque cuncta quæ nobis injunguntur, libenter ac obedientialiter exsequamur, non in quantum seu quia nostræ affectioni sunt placita, aut propriæ inclinationi apta, commodosa seu consona, sed ideo quoniam injunguntur seu præcipiuntur, et quia sunt bona ac Deo placentia. Neque incaute dijudicemus aut discernamus. Nempe si ita obedierimus, obedientia nostra erit sincera, Deoque placentissima, ac summe meritoria, nil habens de proprio, etiam dato quod ea quæ injunguntur, sint nostræ voluntati et inclinationi placita prorsus et consona.
Præterea acedia grave nimisque detestabile vinculum est religiosorum, spirituali fervori, ad quem illi tenentur, contrarium, in fastidium vertens regularem laborem, internæ suavitatis impediens gustum, faciens miserum, tardum ac tædiosum ad surgendum ad matutinale Officium, ad Primæ obsequium, in psalmodia et orationibus ac lectionibus somnolentum, ad ea vero quæ carnis sunt, fortem ac promptulum. Hæc est infirmitas pessima et languor letalis, ambitiosos graviter vexans, nisi forte desiderio laudis humanæ ac temporalis cupitu honoris hæc vitent. Phlegmaticos quoque specialiter deprimit, nisi intuitu Dei per gratiam ejus fortiter reluctentur: quia ex naturali dispositione sunt pigri. Idcirco, contra acediam tenentur ac indigent specialiter dimicare. Attendentes igitur quod ex nostra professione ad spiritualem ac quotidianum obligemur profectum, penitus omnem supplantemus acediam, et salutarem in hoc nobis violentiam inferamus, bona opera virili ac celeri alacritate aggredientes ac inchoantes, et torporis principio resistentes, quum bonum principium plus esse dicatur quam medium totius.16 Alioqui modicus error in principio, magnus erit in fine. Non inchoemus diei obsequium, Dei præconium, matutinale Officium a torpore acediæ, sed a caritatis fervore, a devotionis velocitate, a spirituali jucunditate, cum gaudio exsilientes de lecto, a corporis nido, ad oratorium spiritus, ad locum divini cultus.
Insuper proprii sensus immansio, vinculum exstat odibile, insipientiæ signum, effectus ignorantiæ, inobedientiæ quoque mater. Hæc convenit his qui magni et sapientes sunt in oculis suis, qui duri sunt cordis ac lapideæ mentis, nec quanta sit humanæ rationis imbecillitas sciunt ac pensant:17 ideo nimium credunt sibi, et suo magis quam alieno inhærent judicio; propter quod plura atque gravissima incidunt vitia. Quumque dona Sancti Spiritus faciant hominem faciliter mobilem ac dirigibilem a Spiritu Sancto, isti sua indirigibilitate ostendunt se donis Spiritus Sancti carere; suaque indocilitate pandunt se veræ prudentiæ esse expertes, quum docilitas esse perhibeatur pars prima prudentiæ. Humilitati quoque specialiter derogat hoc peccatum. Ideo ipsum penitus detestemur, credentes quod alii, præsertim superiores nostri, in sapientia, prudentia et gratia Dei nos superant.
Amplius, amor carnalis quo gravius oculos mentis excæcat, eo periculosius animam ligat, puritatique adversatur, atque ad multa inducit peccata, ad indecentem contactum, ad amplexus et oscula, impudicosque motus et corporis fœditates: quæ omnia miser carnalis vix audet in confessione distincte exprimere. Imo, sæpe in tantum veretur suo privari objecto carnalique gaudio, ut malit absque sincera confessione sacramenta accedere, quam illis carere. Ita diabolicum malum hoc ligat, excæcat ac deprimit infelicem. Votoque continentiæ istud repugnat. Idcirco penitus in æternum vitetur, et spirituali accendamur amore.
Postremo, proprietas sive peculium, paupertatis voto contrariatur. Ideo tanquam infernale vinculum abrumpatur; nec gloriemur in hac parte quasi a proprietate immunes, nisi et ipsas cupiditates et omnes inordinatas affectiones radicitus evellamus et superemus, quatenus omni die, ut dignum est, in spiritualibus concrescamus affectibus sanctis.
Footnotes
Chapter 128 of 278