Skip to the text

Sermo 7

DE PERFECTA OBSERVANTIA MONASTICÆ VITÆ, QUANTUMQUE REGULAM SEU STATUTA SUA MONACHUS TRANSGREDIENS PECCET; QUAM SIT NECESSARIA CUSTODIA SUI; ET IN RELIGIONE PROFICIENTIBUS QUANTA DIVITIARUM SPIRITUALIUM SIT COPIA.

INTRAVIT Jesus in quoddam castellum. Luc. x, 38.

Castellum mystice est sancta religio, seu ordo monasticus, sive cœnobium: nam et ipsa congregatio devotorum, adversariis potestatibus terribilis est tanquam castrorum acies ordinata.1 Itaque, sicut in castello seu castro sunt lapides duri sibi invicem calce aut simili glutino fortiter conjuncti, ita in religione sunt variæ ordinationes rigorosæ, prudenter institutæ, sibi mutuo cum discretione magna connexæ. Istud est unum propter quod per castellum religio designatur. Sed sicut in castello videmus quod si lapides aliqui excutiantur et decidant, fiatque parvum foramen, grande incumbit periculum, patetque hostibus aditus, nisi foramen reparetur et obstruatur, aut in eo adhibeatur custodia; ita certe est in religione. Nam nisi quis universa quæ Ordinis sunt et in regula continentur, diligenter observet, mox periculum imminere hostibusque ingressus patere monstratur. Propter quod scriptum est:2 Qui negligit modica, paulatim decidit. Venialia equidem ad mortalia disponunt peccata, imo et venialium usus irrefrenatus, a mortali non excusatur, quum includat contemptum. — Porro in religione seu regula, quædam continentur per modum præcepti, inter quæ tria substantialia sortiuntur primatum. Post quæ sunt alia multa per modum præcepti injuncta: sicut in Ordine Cartusiensi, clausura seu non egredi monasterii septa, abstinentia quoque a carnibus, portare cilicium, persolvere Horas (quod tamen religiosis commune est). Alia autem per modum consilii seu hortamenti traduntur, suntque diligenter servanda, nec sine culpa saltem veniali violantur: imo sine cura ea negligere et consuetudinarie violare censetur mortale.

Itaque, si quis religiosorum violet quidquam eorum quæ in regula sua seu statutis per modum traduntur præcepti, non dubium quin peccet mortaliter; et dum illud cadit sub voto, peccat valde enormiter, utpote faciens contra votum, quod fortius obligat quam juramentum, præsertim votum solenne, quale est votum religiosorum. Qui igitur ita peccaverit, sciat verificari in se quod sanctus apostolus ait Jacobus: Quicumque totam legem impleverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus.3 Talis ergo transgressio est velut magna interruptio in castello, per quam hostes absque difficultate ingrediuntur, et eos qui intus sunt, capiunt, spoliant aut occidunt. Qui autem offendit in aliquo quod non cadit sub præcepto, quasi parvam in castello efficit læsionem; et nisi occurrat, læsionemque illam recuperet et se emendet, hostes per parvum illud foramen paulatim intrant cor ejus, et spoliant illud donis gratiæ ac virtutum, trahendo eum ad magnam ruinam, mortalem scilicet culpam. Propter quod ait Scriptura : Si non in timore Domini tenueris te instanter, cito subvertetur domus tua;45 itemque, Cum metu, timore et tremore vestram salutem operamini.

Necesse est ergo, religiosum esse undique custoditum, et instar Cherubim oculatum, ut sit jugiter circumspectus, omnemque sensum exteriorem et interiorem coerceat, omnem quoque appetitum tam sensitivum quam intellectivum refrenet et religionis observantiis subdat, discutiatque frequenter quotidie conscientiam suam, ne quid culpæ inveniatur in ea, per quod callidissimus hostis attentet obtineatque ingressum. Quumque veraciter scriptum sit, Sicut urbs patens et absque murorum ambitu, ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum;6 valde necessaria est refrenatio linguæ, silentiique observatio, non solum quantum ad hoc ut sine licentia nemo Fratrum loquatur, sed etiam ne abutatur data licentia, corruendo ad verba otiosa, superflua aut alio modo illicita : in quibus non excusatur loquens a culpa ex concessa licentia, quum ex divina lege culpabilia esse noscantur. Licentia autem loquendi nec datur, nec dari potest, nisi ad loquendum quæ licent, expediunt aut necessaria sunt.

Rursus, quum tenuitas victus et vestitus sit indispensabiliter de essentia religionis, utpote voto paupertatis inseparabiliter connexa et condependens, valde vitare debemus ne quotidie simus immoderati in cibo et potu, et maxime ne notabiliter excedamus in eis, neque in vestimentis. Ideo cum timore Dei et devotione moralique disciplina reficiamus corpora; nec instar canis famelici effundamus nos super cibos ac pocula, nec delicata quæramus, nec nos ipsi concupiscentiam excitemus in nobis, sensualitatemque irritemus, provocativa ei ingerendo objecta : quæ (proh dolor !) aliunde satis, et magis quam satis, erumpit, sævit, accenditur. Nec indisciplinate quis edat aut bibat, nec oculos circumducat, sed quæ leguntur advertat intente. Refectorii quoque lector legat intelligibiliter ac distincte, diligentiam faciens bonam ne ex sua culpa alii ab intellectu sensus verborum ac devotione impediantur, et ne inde attædientur, turbentur ac peccent : alioqui culpæ eorum et omissio intelligentiæ ac devotionis ipsorum, in lectorem utique redundabunt, cui melius esset non legere, quam tot culpas incidere. Qui etiam legendo debet convenienter pausare, quoniam hoc agendo, ipsemet facilius ac intelligibilius legit, alii quoque facilius eum intelligunt. Hæc ergo faciat præsidens observari, ne et ipse cunctis involvatur malis præfatis.

Secundo, comparatur castello religio seu monasticus ordo, quoniam sicut homines adversarios formidantes, ad castella tanquam ad tutiora confugiunt loca, atque ut ibi quietius demorentur, et suas divitias conservent ibidem; sic religionem ingrediuntur, ne per prava mundi consortia, per sæculi vanitates, per objecta carnalia trahantur ad vitia, et ut in ampliori pectoris pace in claustro deserviant Domino, ibique spiritualibus magis abundant divitiis, ac tutius vivant, et citius pertingant ad portum salutis. Verumtamen, nisi ibidem exstent solliciti, et periculosam vitent securitatem, atque instanti conatu insudent spirituali profectui, periclitantur : imo interdum gravius labuntur ac pereunt quam mundani, quum sanctorum Patrum testimonio innotescat, quod sicut non inveniuntur meliores his qui profecerunt in claustris, ita nec deteriores his qui ibi negligenter se habent; præsertim quia claustrales ab invisibilibus hostibus frequenter tanto acrius impugnantur, callidiusque tentantur, quanto diligentius laqueos hostium evadere sunt conati, et quanto prudentius virtutum insistunt profectui. Nam et habitantes in castris, et navigantes in quietioribus undis, nisi observent se, sæpe periculis involvuntur ac pereunt. Ideo sic gloriemur nos sæculum reliquisse, multos laqueos evasisse, ut nihilo minus simus jugiter diligentes, ne aliquo modo fallamur, aut sub specie boni dejiciamur, et ne efficiamur remissi : imo parva vitemus ut magna, quia hoc facit (secundum Augustinum) sentina neglecta, quod irruens fluctus, et tantum nocet pirata se celans, quantum exercitus evidenter occurrens; semperque recordemur, quod multi nobis perfectiores, sunt lapsi ac perierunt. Perseveremus in cordis custodia et sancto timore usque in finem, quia pericula, tentationes, difficultates, insidiæ imminent usque in finem, et in ipso fine, in termino hujus vitæ, in mortis articulo imminent sæpe impetuosius et magis periculose. Non sufficiat nobis, partem pontis lubricissimi pertransisse, quum idem maneat decidendi periculum usque ad plenam pontis pertransitionem, quum et Apostolus fateatur:7 Ego me non arbitror apprehendisse.

Tertio, religio comparatur castello, quoniam sicut castellum est habitatio divitum, et in eo magis quam in communibus habitaculis necessaria et utilia cuncta abundant; ita cœnobium est mansio virtuosorum spiritualiter locupletum, atque in religione magis habentur in promptu aptissima media proficiendi in omni virtute, spiritualia quoque arma ad resistendum omni impugnationi hostili dæmonum, carnis ac mundi. Estque ibidem interiorum copia refectionum, exuberantia internarum deliciarum, provisio necessariorum ad salutem, decor virtutum, patientiæ murus, profunda humilitas tanquam lacus, continentiæ munimentum, turris fortitudinis, caritas summa, aqua sapientiæ salutaris, vinum supernæ consolationis. Sint ergo omnia ista in nobis; simus vere religiosi, hoc est, sit in cordibus nostris coram Altissimo, quod exteriora nostra designant, utpote mundi contemptus, terrenorum despectio, cordis simplicitas columbina, intentionis sinceritas, fervor ac diligentia mentis, et mortificatio plena ac saluberrima sui ipsius.

Postremo, his modis benedictissima virgo Maria fortissimum fuit castellum, in quo ingressus est Rex cœlestis per incarnationis suæ ex ea mysterium ; et habitavit in ea per novem mensium spatium, implevitque omnia viscera ejus affluentiis gratiarum, excellentiis cunctarum virtutum, perfectionibusque donorum, beatitudinum quoque ac fructuum, præsertim omni caritate et pietate, deinde omni puritate ac humilitate : quam et hodierna die transvexit ad suum supercœleste palatium.

Studeamus igitur animas nostras ita firmare ac decorare, ita vestire ac adimplere præfatis virtutibus, donis Spiritus Sancti ac fructibus, ut et ipsæ sint Dei castella, in quibus tota superbenedicta adorandaque Trinitas per caritatem et gratiam, per divinorum charismatum benignissimam affluentiam quotidianaque et incessabilia incrementa habitare semper dignetur. Ad laudem et gloriam pietatis suæ et excellentiæ infinitæ. Amen.

Footnotes

  1. Cant. vi, 3, 9. ↩

  2. Eccli. xix, 1. ↩

  3. Jacob. ii, 10. ↩

  4. Eccli. xxvii, 4. ↩

  5. Philipp. II, 12. ↩

  6. Prov. xxv, 28. ↩

  7. Philipp. III, 13. ↩

Chapter 145 of 278