Skip to the text

Sermo 1

S. BARTHOLOMÆI APOSTOLI

Enarrationem epistolæ, Jam non estis hospites, etc., cum suo sermone, require in festo Cathedræ Petri; enarrationem autem evangelii, Hoc est præceptum meum, etc., cum suo sermone, in festo S. Matthiæ apostoli.

QUOMODO MALI PERSEQUANTUR BONOS; ET DE PRÆCONIIS S. BARTHOLOMÆI QUIBUS SIT IMITANDUS.

OMNES qui placuerunt Deo, per multas tribulationes transierunt fideles. Judith VIII, 23.

Huic verbo consonat quod Christus in sermone post Cœnam dixit Apostolis: Si me persecuti sunt, et vos persequentur, quia non est servus major domino suo.1 Etenim in hoc mundo sunt boni et mali, electi et reprobi, fideles et infideles, civitas Dei et civitas Babylonis: sicut in uno et eodem hominis corpore sunt boni et mali humores, et in eodem agro grana bona atque zizania.2 Deus autem electos et bonos ac fideles exercet, probat et purgat ac proficere facit per malos et reprobos ac infideles. Unde et in libro Judicum scriptum est: Dimisit Dominus Chananæos, ut in ipsis experiretur Israelem utrum audiret mandata Domini, an non.3 Hinc dicit Gregorius: Abel esse renuit, quem ipsius Cain malitia non exercet. Hac ergo ex causa debemus persecutiones atque injurias æquanimiter ferre, quia ut sanctus fatetur Gregorius, qui malos tolerare recusat, ipse sibi per impatientiam suam testis est quia bonus non est. Sic et gloriosissimi et Deo carissimi Apostoli, gravissima in hoc mundo sunt perpessi supplicia. Inter quos præclarissimus iste apostolus Bartholomæus resplendet, qui multipliciter et præexcellenter exstat laudabilis.

Primo, a sua magna humilitate, virtuosa taciturnitate atque modestia. Nam quum inter Apostolos esset nobilior ac opulentior, tamen in toto sacro Evangelio nunquam legitur aliquod verbum esse locutus ad Christum. Non ergo ex sua nobilitate et opulentia vane intumuit, sed quod in Ecclesiastico scriptum est, gloriose implesse probatur: Quanto major es, humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam, quoniam ab humilibus honoratur.4 O in quanta reverentia habuit nobilissimus iste Apostolus Christum, quem semper tam humiliter et attente audivit, et nunquam aut rarissime affari est ausus! Vere modestia et curialitas ejus exstitit magna. Porro, quod inter Apostolos nobilissimus fuerit, constat ex hoc quod S. Hieronymus scribit in Regula sua: Non nobili Bartholomæo, sed vili piscatori Petro, totius Ecclesiæ monarchiæ principatus conceditur. Denique quantæ sapientiæ signum fuit illa sancta taciturnitas sua, ex Scripturis facile potest ostendi. Nam Salomon protestatur : Qui moderatur labia sua, prudentissimus est.5 Et rursus dicit : Qui moderatur sermones suos, sapiens et doctus est.6

Secundo, beatissimus Bartholomæus commendabilis est a copiosissimo fructu quem fecit in prædicando. Nam (ut ait B. Theodorus abbas et doctor) sacratissimus iste Apostolus prædicavit in Lycaonia, deinde in India, ad ultimum in Albana urbe majoris Armeniæ : in quibus locis innumerabiles homines convertit ad Christum; et usque in præsens in Armenia fides est christiana. Denique, quum gloriosus iste Apostolus filiam regis Indorum lunaticam terribiliterque obsessam liberasset a dæmone, post alia quædam mirabilia Dei, regem ipsum, Polimium nomine, cum uxore sua ac filia omnique populo suo convertit ac baptizavit : qui etiam rex, regno relicto, discipulus Apostoli est effectus, atque occiso pro fide Christi Apostolo, factus est præsul, et per viginti annorum curricula episcopale officium strenue implens, plenus virtutibus quievit in pace. Hinc ait B. Theodorus : S. Bartholomæus apostolus, æqualiter sicut S. Petrus, fecundans Ecclesiam. Origenes quoque in homilia quadam fatetur, incertum esse quis majorem in mundo fructum fecerit, Petrus an Bartholomæus. O quanta beatitudo, quanta nobilitas, quanta est gratia Dei, tot homines, imo tot millia hominum trahere ad salutem, sic cooperari omnipotenti Deo in salvatione proximorum, sic passionem et sanguinem Christi ad fructificationem deducere, tot hominum esse spiritualem patrem, salutarem magistrum, condignum prælatum, episcopum atque apostolum! Si magnum et appetendum est valde, unum peccatorem convertere, quam ineffabiliter magnum desiderabilissimumque consistit, tot millia hominum ad salutem perducere, de tenebris ignorantiæ, perfidiæ et vitiorum, ad lumen fidei ac virtutum, ad salutem attrahere; ex servis ac membris diaboli, servos et membra Christi efficere, imo amicos et filios Dei peragere?

Itaque Christus Dominus Apostolum suum, a quo tam specialiter fuerat honoratus, valde specialiter honoravit, tot millia hominum convertendo, illuminando, salvando per ipsum. Hinc et S. Ambrosius ait : Beatissimus Bartholomæus magna virtutum prærogativa colendus est, quem benignitas Dei ad populum misit longinquum quem prædicatione sua fecit Deo propinquum. O quantis præcordiis vel præconiis admirabilis iste Apostolus celebrandus est, qui extremos terrarum penetrans fines Indorum, fidem Christi et gratiam Dei seminavit in corda illorum! Unde sanctus fatetur Theodorus, quod dum Apostoli universam terram inter se ad prædicandum dividerent, sors et portio S. Bartholomæi fuit locus Armeniæ, qui est ab Hevilath usque ad Gabaoth. In hoc ergo patent obedientia, fervor et fortitudo hujus illustris Apostoli, qui ex imperio Dei, ad ipsius honorem, talem ac tantam peregrinationem assumpsit, tamque crudelem et imperitum populum informare aggressus est. Qui quum mitteretur a Christo, talia (secundum Theodorum) audivit ab eo : Vade, discipule meus, ad prædicationem; exi ad pugnam, et ad pericula esto paratus. Ego opus Dei Patris consummavi quod per me voluit fieri, primus testis effectus.7 Imitare magistrum tuum, æmulare Dominum tuum; carnem et sanguinem tuum pro me pone; quæcumque pro te passus sustinui, patere. Non recusavit obedire Apostolus, sed ut servus fidelis divino acquiescens præcepto, perrexit gaudens, tanquam lux mundi, ut tenebrosos illuminaret, et tanquam sal terræ, ut gentes insipientes discretione condiret.

Tertio, præclarus et gloriosus iste Apostolus commendabilis exstat valde, ratione miraculorum ac mirabilium quæ per eum et propter eum fecit omnipotens Deus. Quum enim felix iste Apostolus venisset in Indiam, in fine orbis terrarum sitam, introivit in templum paganorum in quo idolum nomine Astaroth colebatur, atque ut peregrinus mansit in eo. Fuit autem in idolo isto dæmon, qui homines videbatur curare: quod tamen non fecit opem præbendo, sed a læsione cessando. Quumque templum illud plenum esset languentibus, et nullum ab idolo possent habere responsum, gentiles transierunt ad aliam urbem, et ibi ab idolo Berith nomine quæsierunt cur eis Astaroth non responderet.

Dixitque Berith: Astaroth deus vester igneis catenis est vinctus, nec respirare potest nec loqui, ab ea hora qua templum ejus ingressus est Dei apostolus Bartholomæus. Et illi: Quis, inquiunt, iste est Bartholomæus? Ad quod diabolus per idolum Berith dixit, necessitate compulsus: Omnipotentis Dei amicus est, atque ob id istam intravit provinciam ut universos Indiæ deos evacuet. At illi quærebant ab idolo Berith signa per quæ Bartholomæum possent cognoscere. Respondit dæmon: Capilli ejus sunt nigri et crispi caroque candida, oculi magni, nasus æqualis et rectus, barba prolixa, statura æqualis; colobio albo purpuraque clavato vestitur, induitur pallio albo, quod per singulos angulos gemmas habet purpureas. Viginti et sex vel octo anni sunt ex quo vestes ejus atque sandalia nec veterascunt, nec sordidantur; centies omni die flexis genibus orat, centiesque per noctem; angeli Dei gradiuntur cum eo, qui eum nec fatigari permittunt, nec esurire; semper eodem vultu et animo lætus ac hilaris est; omnia prævidet, omnia novit, omnium gentium linguas scit, et quod ego vobiscum loquor agnoscit. Dum quæsieritis eum, ostendet se vobis si sibi placuerit; si autem non vult, nequaquam eum invenire poteritis. Quumque inveneritis eum, precor ut eum rogetis ne huc veniat, nec angeli sui mihi id faciant quod meo fecerunt jam socio. — Ecce hæc omnia dæmon invitissime est locutus: nam Deo jubente protulit ea. Unde quamvis testimonium dæmonum non exstet idoneum, tamen in hac parte idoneum reputatur, quoniam non ex proprio nec spontanee dixit ista. Itaque ex his verbis innotescit excellentia, sanctitas, sapientia, constantia atque perfectio gloriosissimi apostoli Bartholomæi. Nempe, quod omni die ac nocte toties, utpote centies, cum genuflexione oravit, probat quam reverenter ac devotissime se habuerit circa Deum. Quod vero semper eodem exstitit modo in vultu dispositus et jucundus, admirabilem suæ mentis monstravit in Deo tranquillitatem, stabilitatem atque constantiam: quemadmodum primo Regum de beata legitur Anna, quod vultus ejus non sunt amplius in diversa mutati.8 Porro, quod omnia novit, ostendit eum spiritu prophetiæ et revelatione divina fuisse repletum. Quod vero potuit se tam mirabiliter in medio hominum stando occultare aut manifestare, dæmonesque ligare, declarat magnam et supernaturalem suam potentiam sibi a Deo collatam.

Sed ne sermo iste nimium extendatur, quæ restant, alii sermoni serventur. Atque in prætactis virtutibus insignissimum istum Apostolum sequi conemur, ut simus in oratione assidui, et cum cordis custodia, attentione, corporisque reverentia et humiliatione, Deum majestatis et excellentiæ infinitæ die ac nocte oremus. Si enim tam sanctus Apostolus in bono confirmatus, et se prædestinatum esse cognoscens, tam frequenter ac diligenter oravit, quid nos miseros ad omnia vitia pronos, an in caritate et gratia Dei simus ambiguos, penitusque de finali nostra salvatione incertos, agere est necesse? Utique orare, gemere et plangere nos oportet, quia in valle hac lacrimarum positi sumus, et mille laqueis dæmonum circumdati, æternæque damnationis periculis circumvallati. Propter quod ipsemet Christus testatur: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur; et item, Væ vobis qui ridetis nunc, quia plorabitis et flebitis.910 Postremo stabiles et tranquilli simus in Deo, patientes et hilares in omni eventu contrario: nec variis ac miseris passionibus subjiciamur, nunc vane lætando, nunc pueriliter ridendo atque jocando, nunc inordinate tristando, nunc pusillanimiter formidando; sed omnes hujusmodi motus et affectiones habeamus rationi subjectos ac reformatos, ut non nisi in Domino gloriemur, et de his per quæ ei displicemus, tristemur, ipsum quoque in omnibus et super omnia formidemus.

Footnotes

  1. Joann. xv, 20. ↩

  2. Matth. xiii, 25 et seq. ↩

  3. Judic. III, 4. ↩

  4. Eccli. III, 20, 21. ↩

  5. Prov. x, 19. ↩

  6. Prov. xvii, 27. ↩

  7. Joann. xvii, 4. ↩

  8. 1 Reg. 1, 18. ↩

  9. Luc. vi, 25. ↩

  10. Matth. v, 5. ↩

Chapter 149 of 278