Skip to the text

Sermo 6

DE CAVENDA ELATIONE; ET QUOD AD GUSTUM DEI DUO SINT NECESSARIA.

VETUSTAM fecit pellem meam. Thren. A ponat sive improperet: imo talis derogat

Ex beatissimi apostoli Bartholomæi Legenda in omni docemur virtute: et primo in humilitate, quia quum inter gloriosos Apostolos nobilior opulentiorque exstiterit, nihilo minus inter eos humillime vixit, taciturnitatem sanctam servavit, nec ad primatum ingessit se ipsum. Et quidem filii Zebedæi Joannes et Jacobus, ex consanguinitate sua ad Christum, humanum aliquid passi sunt, inducentes matrem suam ut diceret Salvatori: Dic ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram tuam et alius ad sinistram, in regno tuo.1 Imo, secundum Marcum, dixerunt: Magister, volumus ut quodcumque petierimus, facias nobis.2 Quibus Dominus cœleste regnum non carnali propinquitati aut nobilitati, sed patientiæ ceterisque virtutibus deberi insinuans: Potestis (inquit) bibere calicem quem ego bibiturus sum? Hoc sanctissimus iste Bartholomæus advertens, ad charismata gratiarum, ad omnem humilitatem, patientiam ac religiosum laborem extendit se ipsum.3 In his ergo eum sectemur. De donis naturæ aut bonis fortunæ non intumescat cor nostrum: præsertim quia in talibus sæpe magis abundant reprobi quam electi, nec propter ea Deo placemus aut displicemus. Nec propter talium donorum defectum quempiam aspernemur, ut si deformis sit corpore, facie turpis, impeditiorisve linguæ, aut pauper in sæculo fuerit. Carnalis et excæcatus est prorsus, si quis ingenio pollens, facundia clarus, natu sublimis, corpore speciosus, dives aut magnus in sæculo ante conversionem, adhuc de talibus in claustro se efferat, aut defectuosis in talibus se præponat sive improperet: imo talis derogat Creatori, quum et Salomon contestetur, Qui convitiatur pauperi , exprobrat factori ejus;4 et insipientiam suam ostendit, quum minimum bonum gratiæ ac virtutum incomparabiliter præponderet omnibus bonis fortunæ atque naturæ. Itaque, quantumlibet quis in quibuscumque donis est major, tanto in cunctis humilior exemplariorque consistat, et inter suos conversetur pacifice, caritative, quiete. Hinc dona gratiæ ac virtutes, spiritualem profectum, sanctam conversationem, super omnia toto corde appretiemur, totis viribus insequamur, et omni amplectamur affectu.

Secundo, beatissimi Bartholomæi exemplo instruimur, etiam in arduis prompte obedire, nec aliquem propter Deum recusare laborem, præsertim qui a superiore injungitur. Ipse namque benedictus Apostolus per diversas provincias Deo jubente profectus est, ad ignotissimas sibi gentes, ad populum durum, ferocem, indomitum, ad remotissima loca. Hinc sancti Patres locuti sunt, potissime S. Benedictus in Regula, quod et si impossibile quid, qui præest, præcipiat, attentare debet et aggredi subditus, qui etiam suo judicio mensurare non habet quale sit quod sibi injungitur, sed judicio præsidentis potius stare debet, nisi forte res esset apertissime impossibilis sibi.

Tertio, electissimi Apostoli hujus exemplo instruimur, devotissimis orationibus die ac nocte instanter insistere. Ipse namque (ut fertur, et adversarius ejus dixit invitus) centies quolibet die, totiesque omni nocte, genua sua flexit in oratione. Quam modice ergo dormivit! Si talis ac tantus, utpote in Dei gratia confirmatus, et de sua certus electione, tam sæpissime ac ferventissime oravit naturali quolibet die, quid facere nos oportet, qui ignoramus an stemus in caritate, an finaliter consequemur salutem;5 imo qui scimus nos defectuositatibus esse repletos, et pronos in omne peccatum si paulisper a gratia relinquamur? Ecce quam humiliter atque lugubriter, quam viscerose ac clamorose, quam infatigabiliter et instanter exorant terrenum judicem, qui capitalis sententiæ rei sunt aut esse probati sunt, si evadendi spem habeant: qualiter ergo oportet nos Dominum invocare, quem scimus nos toties per peccata mortalia offendisse, et per consequens æternæ damnationis supplicia tam frequenter atque enormiter meruisse? Nonne terrenus princeps provocaretur ad duriora, si videret se a reo sine attentione et cum risu absque formidine exorari? Quid ergo faciet nobis Deus, videns nos indevote, inattente, intimorate orare? O quam magnum est, quam decora species entis, quam præclarum spectaculum, nocturnis temporibus immorari sacris vigiliis, elevatissimis psalmodiis, orationibus fervidis, meditationibus optimis, contemplationibus amorosis, amoribus contemplativis, tunc Deitatis majestatem mirari, super se elevari, in pelagus increatæ beatitudinis rapi, in incircumscriptæ magnitudinis profundo demergi, in æterni ac interminati amoris igne quasi comburi! Tunc devotissima mens vere intuetur et gustat quam magna et infinita sit multitudo dulcedinis supergloriosissimi Dei.6

Denique ad hæc pertingit religiosus devotus, dupliciter. Primo, se ipsum disponendo, excitando et actuando ad ista, ad prætactos videlicet actus tam nobiles ac divinos. Fitque excitatio seu dispositio ista per hoc, quod homo se abstrahit ab exteriorum occupatione, consideratione et affectione, a distractionibus mentis, atque simplificat, recolligit et stabilit se in Deo; per orationes quoque devotas et contemplationem operum Dei se applicat Deo, ejusque bonitatem ac amabilitatem et perfectionem immensam pensando accenditur ejus amore; et per hoc ad mysticam theologiam, ad unitivæ sapientiæ splendidissimam contemplationem, ad raptum ecstasimque erigitur, sicut in libro de Mystica theologia divinus Dionysius hanc edocet practicam: ubi et sanctum allegat Bartholomæum apostolum, nominans eum divinum.7

Secundo, ad ista pertingit amator divinus, contemplator sincerus, mortificatus et obedientissimus religiosus, absque suo conamine, ex gratiosa et benignissima Dei præventione, ex præveniente superna illuminatione, ex subitanea inflammatione qua homo inopinate desuper tangitur, radio sapientiæ copiose perfunditur, igne caritatis succenditur, summæ dulcedinis unctione adspergitur; atque ex his tam valide in mente sua perstringitur, imo et corpore alteratur, quod non potest resistere. Et quo anagogici sui in Deum motus sunt menti suaviores, eo per suum effectum sunt corpori pœnaliores, per vehementiam alterationis quam causant in corpore, dum spiritus corpus suum relinquit et super se tendit, fitque remissio aut mera suspensio ab actibus vegetativarum sensitivarumque virium. Tunc utique gratiosa vibratio, supernaturalis coruscatio, robustissima Omnipotentis operatio, præveniens ac pertransiens gratia ejus, cor fervidi atque purissimi amatoris præstringit, præoccupat, vincit et superadimplet; et eripit illud sibimetipsi, ut nec se ipsum nec quidquam advertat creatum, et facit illud sibi, Deo ejus ac creatori, rapitque ipsum ad deliciosissima interni silentii gaudia, ad serenissimum ac quietissimum diem internum, et efficit ipsum in id ipsum, ostendens ei se ipsum. Nempe, sicut in Job legitur, omnipotens Deus in manibus suis abscondit lucem, et præcipit ei ut denuo oriatur, annuntiatque de ea amico, quod possessio ejus sit, et ad eam queat pertingere.8

In hac elevatione homo se ipsum profundissime prorsus humiliat, et totus in

Deum ascendit, ac ei se totum offert in holocaustum, paratus pro illo omne mortis pati supplicium. Talis fuit illustrissimus Dei summi apostolus Bartholomæus, qui pro Christo sibi pellem permisit abscindi, tam pœnosum, irrisorium, diuturnum et opprobriosum mortis genus patientissime ac libentissime ferens. Quo exemplo ad omnem patientiam informemur. Præterea spiritualem animæ pellem, id est propriæ voluntati adhæsionem, proprii sensus immansionem, propriæ culpæ palliationem, colorationem et excusationem permittamus nobis auferri, efficiamurque nudi, non ficti, sed sinceri, dociles atque dirigibiles in universis ad salutem spectantibus, ne illud in Psalmo conveniat nobis, Operti sunt iniquitate et impietate sua, sed potius quod ibi subsequitur, ac dicitur Deo:9 Ut jumentum factus sum apud te;10 tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me.

Postremo cum fructuosissimo Bartholomæo apostolo enitamur pro modulo nostro in domo Dei fructificare, si non prædicando, discurrendo, miracula perpetrando, saltem pro communi bono, pro vivis et mortuis, pro omni statu ac gradu Ecclesiæ affectuosissime deprecando, celebrando, virtuosis actibus insistendo. Nec aliquis dicat: Sufficit mihi si possum animam meam salvare, et in regno cœlesti minimus esse. Hoc enim non esset debitum fraternæ caritatis implere, neque pro Domino exercituum zelo zelari, neque meliora æmulari charismata, sed torpori et remissioni tribuere locum.11 Ideo zelo divini honoris, affectu communis boni generalisque reformationis, fervore spiritualis profectus, quotidie, durante hac vita, inardescamus. Nam et unicuique mandavit Deus de proximo suo.12 Et qui non cupit ac satagit studere perfectioni, vix inter imperfectos valebit salvari. Neque sinceriter diligit Deum, qui de ejus inhonoratione non contristatur, nec desiderio honorationis ejus ab omnibus inflammatur: imo ille in Dei amore censetur perfectior, qui plures, quantum in se est, ad ipsum convertit, sive orando, seu prædicando, aut sancte vivendo, aut aliis modis. Ut ergo prætacta valeamus implere, gloriosum istum Apostolum devotissime invocemus, ut precibus suis ac meritis tantam nobis dignetur gratiam obtinere et nos semper protegere.

III Reg. xix, 10, 14.

Footnotes

  1. Matth. xx, 21. ↩

  2. Marc. x, 35. ↩

  3. Matth. xx, 22. ↩

  4. Prov. xvii, 5. * despicit pauperem ↩

  5. Eccle. ix, 1. ↩

  6. Ps. xxx, 20. ↩

  7. cap. 1. ↩

  8. Job xxxvi, 32, 33. ↩

  9. Ps. lxxii, 6. ↩

  10. Ibid. 23, 24. ↩

  11. I Cor. xii, 31. ↩

  12. Eccli. xvii, 12. ↩

Chapter 154 of 278