Skip to the text

Enarratio in evangelium

DECOLLATIONIS S. JOANNIS BAPTISTÆ

Enarrationem epistolæ require in Communi Sanctorum de uno Martyre.

MISIT HERODES AC TENUIT JOANNEM, ETC. Marc. VI, 17-29.

IN evangelio hoc quod post Matthæum Marcus scripsit, beati Præcursoris Joannis decollatio merito lamentabilis describitur. Dicit igitur :

Misit Herodes, ac tenuit Joannem. Herodes iste Antipas, filius fuit Herodis Ascalonitæ, cujus tempore natus est Christus, qui et infantes occidit.1 Hic « misit » servos suos, et « tenuit », hoc est, comprehendit ac cepit, Joannem, et vinxit eum in carcere, propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam, id est, ad instantiam Herodiadis conjugis Philippi, qui fuit frater Herodis. Hujus enim legitimam conjugem, nomine Herodiadem, abstulit iste Herodes, et cum ea in adulterio sedit. Vel, « propter Herodiadem », hoc est propter amorem carnalem quem habuit ad eam : quam tanto carnalitatis amore amavit, quod increpationem de hoc ferre non potuit. Vel, « propter Herodiadem », id est, ut Joanne occiso, cum illa quietius atque securius delectaretur. Dicebat enim Joannes Herodi : Non licet tibi, qui legem Moysis recepisti, habere uxorem fratris tui in conjugem : quia hoc prohibet lex, ne quis uxorem fratris, illo vivente, accipiat.2 Herodias autem insidiabatur illi, id est Joanni, et volebat occidere eum, nec poterat.3 Impotentiæ causam dicit Matthæus : Herodes volens occidere Joannem, timebat populum, quia sicut prophetam eum habebant, id est, communis populus prophetam illum esse reputavit.4 Verum non solum illa causa fuit, sed hæc etiam quam Marcus hic dicit : Herodes enim metuebat Joannem, sciens eum virum justum et sanctum; et custodiebat eum, et audito eo, multa faciebat, et libenter eum audiebat. Hinc jam patet, quia mulier ista nefaria Herodias (quæ insidiabatur Joanni, volens eum occidere) primo conceperat odium contra Joannem concupiscentiæ suæ inimicum. Videns enim quod Herodes Joannem libenter audiebat, eoque audito multa operabatur, cœpit timere ne propter prædicationem Joannis, Herodes eam abjiceret, et primo redderet viro. Quod ergo apud Matthæum dicitur, quod Herodes quærebat Joannem occidere, intelligendum est processisse ex Herodiadis suggestione.5 Effeminatus quippe Herodes in tantum victus est luxuriosæ mulieris concupiscentia et amore, quod contra legem et contra rationis judicium acquievit mulieri, et insidiabatur ipse quoque Joanni, quem antea libenter audiverat atque timuerat.

Ideo sequitur : Et quum dies opportunus insidiarum ejus accidisset Herodi natalis sui, id est anniversarius dies nativitatis suæ, cœnam fecit principibus et tribunis et primis Galilææ. Quumque introisset filia ipsius Herodiadis ex alio viro, et saltasset, id est, chorizando tripudiasset, in medio aulæ seu alterius loci, vel in medio eorum qui aderant, et placuisset Herodi simulque recumbentibus saltans filia meretricis et saltatio ejus, rex Herodes ait puellæ saltanti : Pete a me quod vis, et dabo tibi. Et juravit illi ex hac vana complacentia : Quia quidquid petieris dabo tibi, licet dimidium regni mei. Quæ quum exisset consultura matrem, dixit matri suæ : Quid petam? At illa, Herodias mater puellæ, dixit : Caput Joannis Baptistæ. Quumque introisset puella statim cum festinatione ad regem, petiit, dicens Herodi : Volo ut protinus des mihi in disco caput Joannis Baptistæ : quod fieri non potuit nisi decapitaretur. Et contristatus est rex Herodes, quod tam inconsulte jurasset ac promisisset, et quod illa tam crudeliter postulasset. Quidam dicunt quod Romani abstulerunt a Judæis nomen regium; et tamen hoc loco Herodes, dominus Judæorum, dicitur rex. Propter jusjurandum quo juraverat puellæ, et propter simul recumbentes, ne in tantorum virorum præsentia videretur perjurus et mendax, vel ne ipsi turbarentur, qui fortasse consenserunt Herodiadi in mortem Joannis, noluit eam contristare.

Secundum Hieronymum, et alios plures doctores, cum Herodiade ordinavit quomodo posset Joannem occidere; et invento concordi consilio, fecit convivium, in quo filia Herodiadis tripudiaret : qua saltante, finxit se rex ultra modum delectatum in saltatione illius, moxque jurando promisit dare illi quod peteret. Qua caput Joannis petente, simulavit se rex contristari, ut populus haberet eum excusatum de morte Joannis, quum tamen corde gauderet. Et hoc alii probant. Primo, quia ut scribitur in Matthæo, Herodes ante saltationem, accubitum, ac postulationem puellæ, voluit Joannem occidere.6 Secundo, quoniam nisi optasset mortem Joannis, non occidisset eum propter juramentum : quia sub promissione hujusmodi non intelligitur aliquod illicitum cadere. Tertio, quia non est probabile quod propter saltationem promitteret puellæ tantum donum.

Verum Augustinus sentire videtur, quod Herodes vere metuebat et libenter audiebat Joannem, et ex animo tristis effectus est postulatione illa audita : quod verbis evangelicis magis consonare videtur. Quod igitur dicitur Herodes voluisse occidere Joannem, intelligi potest de voluntario permixto involuntario, quomodo Pilatus voluit crucifigere Christum : quem utique voluntarie crucifixit, aliter non peccasset; sed erat voluntarium illud involuntario mixtum. Denique, sicut juxta Salomonem, vult et non vult piger, si talis vult et non vult, hoc quoque quod vult efficit cum mœrore, quemadmodum negotiator cum tristitia projicit merces in mare.7 Habuit ergo displicentiam contra Joannem, propter increpationem ipsius, et inclinationem ad occidendum eum, propter Herodiadis preces; sed non tantum, quod absolute decrevit vel optavit eum occidere, secundum Augustinum : ideo contristatus est, audita petitione petulantis puellæ. — Ad secundum dici potest, quod reges, principes et superbi, volunt promissa et juramenta sua implere, quamvis illicita, ne ab hominibus judicentur perjuri aut mendaces. Et quod opponitur, Si puella petisset caput patris et matris, Herodes non consensisset, ergo quod juravit puellæ dare quidquid peteret, insidiando fecit : hoc solveretur, dicendo quod intentio Herodis non erat absolute promittere, sed dummodo non esset penitus irrationabile et absurdum. Ideo enim dixit: Licet dimidium regni mei. Quasi diceret: Si aliquid majus petieris, non præstarem. — Ad tertium diceretur, quod reges quum vino calefacti sunt, faciliter inclinantur ad promittendum: ut patet de Assuero, quomodo promiserat Esther.8 Quamvis autem caput Joannis dare saltanti, fuit maxime irrationabile, tamen Herodes non reputavit hoc tam irrationabile ut alia multa.

Sed misso confestim spiculatore, præcepit afferri caput ejus in disco. Et decollavit eum per manum spiculatoris in carcere. Et attulit spiculator caput ejus in disco Herodi, et Herodes dedit illud puellæ nequissimæ saltatrici, et puella dedit matri suæ Herodiadi, ut viso capite increpatoris sui, gloriaretur de condigna vindicta. O qualia sunt judicia Dei! Et quomodo permittit Deus justus et sanctus electos suos in præsenti sæculo tribulari, a reprobis opprimi, multis injuriis affici! Scit enim quam salubre et meritorium hoc eis exsistat. Ecce sanctissimum virum, consanguineum Christi, præconem, præcursorem, baptistam Salvatoris, quo inter natos mulierum major non fuit, permisit ad suggestionem adulteræ incarcerari, ad instantiam petulantis ac vilis puellæ occidi.9 Nemo ergo servorum Christi murmuret, contristetur aut pusillanimis fiat, dum adversitatibus atque injuriis fatigatur. Multæ enim tribulationes justorum;10 et tanquam aurum in fornace, probavit Deus electos.11 Quo audito, discipuli ejus, Joannis, venerunt, et tulerunt corpus ejus de carcere, vel de loco carceri propinquo, et posuerunt illud in monumento, in urbe Sebaste, ut dicitur, quæ olim vocabatur Samaria. Nec dubium quin fecerint planctum magnum super tam dilectum et sanctum magistrum.

Footnotes

  1. Ibid. II, 1, 16. ↩

  2. Lev. xviii, 16; xx, 21. ↩

  3. Matth.xiv, 3-12. ↩

  4. Matth.xiv, 5. ↩

  5. Ibidem. ↩

  6. Matth xiv, 5. ↩

  7. Prov.xiii,4. ↩

  8. Esther v, 6. ↩

  9. Matth. xi, 11. ↩

  10. Ps. xxxiii, 20. ↩

  11. Sap. iii, 6. ↩

Chapter 158 of 278