Sermo 1
DE BEATISSIMI JOANNIS BAPTISTÆ INNOCENTI MARTYRIO, DE HERODIS BRUTALITATE, DEQUE SPECIEBUS JURAMENTI.
QUARE non respicis, Domine, contemptores, et taces conculcante impio justiorem se? Habac. I, 13, 3.
Sanctus propheta Habacuc considerans qualiter in hoc mundo electi et sancti a reprobis ac impiis opprimuntur et occiduntur, quasi admirans quod Deus justus hoc patitur et tam diu dissimulat, locutus est verba prætacta ad eum, dicens: Quare, o Domine, non respicis contemptores, id est, cur transgressores legis divinæ non statim castigas, ostendendo per hoc, quod eorum facinora scias ac detesteris, sed taces, non exercendo vindictam, dum impius justum conculcat? Verumtamen hanc quæstionem ac querimoniam movet Propheta in persona imperfectorum, qui divinorum profunditatem ac subtilitatem judiciorum necdum prævalent contemplari, sed prædictum effectum considerant absolute secundum se ipsum: sic enim omnino irrationabile et perversum videtur, sanctos opprimi ab iniquis. Si vero consideremus ob quam rationabiles causas hoc fieri Deus permittat, glorificamus judicium ejus. Hoc etenim Deus permittit ob maximum incrementum meriti ac præmii electorum suorum, quibus utilissimum saluberrimumque consistit ut per temporalia momentaneaque vitæ præsentis supplicia et adversa, æternæ beatitudinis copiosissimum sortiantur augmentum, martyrii quoque aureolam, et multiplicem ac abundantissimum fructum. Hinc ad Corinthios ait
II Cor. IV, 17. Apostolus : Id quod in præsenti est momentaneum et leve tribulationis nostræ, supra modum in sublimitate æternum gloriæ pondus operatur in nobis.
Denique, ista ad propositum applicando, si consideremus beatissimi Joannis excellentissimam sanctitatem, exuberantissimam gratiam, præclarissimas prærogativas, atque Herodis et Herodiadis vitiosissimam vitam, qui in adulterio tam incestuoso fœtebant ac inquinabantur : quis non vehementer miretur, quod virum illum tam singularissimæ sanctitatis ac gratiæ, Deus a tam sceleratissimo adultero permisit occidi ? Si vero consideremus quantum meriti, quantum beatitudinis et gloriæ beatissimo Joanni ex temporali sua incarceratione et momentanea decollatione accreverit, quantum vero demeriti, quantum æternæ damnationis infernalisque pœnæ facinorosissimo Herodi adultero incestuoso et ejus adulteræ, ex persecutione et occisione quas injustissime intulerunt sanctissimo Præcursori : videmus quam amorose et gratiosissime egit Deus cum amico suo, divino et magno Joanne, quem per tam brevia supplicia ad tam copiosam sempiternamque promovit felicitatem ; et item quam terribiliter ac districte egit cum præfatis Herode et Herodiade, quos ad tam impiissimum facinus cadere, atque ad tantam suæ damnationis æternæ accumulationem in tam brevi hora permisit corruere.
Sed jam historiam festi præsentis pensemus. Itaque, sicut beatus evangelista Marcus describit, Herodes Antipas, filius Herodis qui occidit infantes, incarceravit sacrosanctum Christi baptistam Joannem, quia Joannes acriter reprehendit Herodem de hoc quod contra legem Moysis habuit secum uxorem fratris sui nondum defuncti, quam dolo abstulit ei :12 quæ femina Herodias vocabatur, et formidabat quod Herodes dimitteret ipsam propter prædicationem et reprehensionem S. Joannis, quia Herodes metuebat Joannem, sciens eum esse virum justum et sanctum, propter quod, eo audito, multa agebat, et audivit eum libenter, ut Evangelista fatetur. Hinc Herodias insidiabatur Joanni, excogitando qualiter posset Herodem inducere ad occidendum B. Joannem. Quumque Herodes in die anniversario nativitatis suæ fecisset principibus suis grande convivium, filia Herodiadis saltavit, id est, curialiter chorizavit. Quod quum placuisset Herodi ac convivantibus, promisit ei cum juramento quod daret ei quidquid postularet ab ipso. Quæ informata a matre sua vitiosissima fœdissimaque adultera, dixit Herodi : Da mihi caput Joannis Baptistæ in disco. Qua petitione audita, tristabatur Herodes, sive veraciter, propter innocentiam S. Joannis et enormitatem tanti facinoris, sive simulatorie, ne videretur tam injustus atque crudelis. Nihilo minus quia juravit, ne contristaret puellam vipeream, misit confestim spiculatorem, qui decollavit in carcere electissimum Dei Joannem, caputque ejus portavit sceleratæ juvenculæ, quæ tulit illud matri suæ turpissimæ. Quo audito, venerunt S. Joannis discipuli, corpusque ejus sepelierunt inter corpora sanctorum prophetarum Elisei atque Abdiæ.
Posset hic quæri, an Herodes excusetur a crimine, quia ne infringeret juramentum suum ac promissum, occidit Joannem. Respondendum, quod nullatenus excusatur, quoniam juramentum ac votum licitum habent tres comites, scilicet veritatem, justitiam, et judicium, id est discretionem, sine quibus nec licite emittuntur nec sine peccato implentur. Quidquid ergo contra veritatem aut æquitatem seu discretionem promittitur aut juratur, nequaquam est observandum. Et qui taliter jurat sive promittit, non fit perjurus aut promissi transgressor non implendo quod juravit seu vovit; sed eo ipso quo taliter jurat seu promittit, perjurus fit aut promissionis transgressor, quia tenetur non adimplere : prout hoc S. Thomas in secunda secundæ diffusius docet. Unde si quis juret se alteri nociturum, aut religionem non ingressurum, non tenetur implere, nec debet nocere.3 Hinc, ut legitur primo Regum, quum David ira commotus, jurasset se occisurum virum perversum nomine Nabal, a quo magnam passus fuit injuriam, audita humili excusatione et supplicatione uxoris Nabal, mutavit propositum, imo et gratias egit Deo quod præservavit se ab adimpletione temerarii juramenti.4 Propter ea ait Isidorus : In malis promissis rescinde fidem, in turpi voto muta decretum; quod incaute vovisti, non facias; impia est promissio, quæ scelere adimpletur.
Insuper, non solum peccat enormiter qui perjurat aut falsum jurat, sed etiam qui aliquem ad hoc inducit scienter : quoniam homo plus tenetur Deum et animam proximi sui diligere, quam terrena. Idcirco, ne Deus tam graviter offendatur, et ne proximus in culpam perjurationis seu falsæ jurationis labatur, debet homo potius damna omnia pati, quam aliquem ad illicitam jurationem scienter inducere. Et de hoc refert Augustinus exemplum quod in civitate sua Hippone contigit tempore suo. Fuit enim ibi vir simplex et bonus, qui quemdam induxit ad jurandum, quia negavit sibi rem suam. Ille ergo false juravit, et vir ille bonus per hoc perdidit quod sibi ille debebat. Nocte sequenti vir ille simplex ad judicium raptus est Christi. Et interrogatus, Cur provocasti hominem ad jurandum, quem falsum noveras juraturum? respondit : Quia negavit mihi rem meam. Cui Judex : Nonne melius tibi fuisset rem tuam amittere, quam illius animam falsa juratione occidere? Tunc Judice præcipiente, prostratus atque tam graviter cæsus est, ut in dorso evigilantis plagarum apparerent vestigia. Deinde dictum est ei : Parcitur innocentiæ tuæ; cave ne amplius tale quid agas.
Postremo, non solum perjuria, sed et inania juramenta vitare tenemur :5 præsertim quum unum decem præceptorum sit aut vera utilitate; et etiam, quoniam qui faciliter jurant, faciliter perjurium incidunt. Hinc ait Salvator : Ego dico vobis non jurare omnino, neque per cœlum, neque per terram; neque per caput tuum juraveris. Sit autem sermo vester : Est, est; Non, non. Quod his abundantius est, a malo est.6 Hoc ipsum apostolus Jacobus in sua ait Canonica :7 Ante omnia nolite jurare. Constat ergo quam vitiosa atque damnabilis sit consuetudo multorum faciliter valde jurantium. Imo quidam vix proferunt aliquid nisi cum juramento : quod ad magnam divini nominis irreverentiam pertinet, scilicet tam inconsiderate, vane et immoderate nomen Dei aut Sanctorum assumere et pro teste adducere. Aliqui quoque jurant per membra Christi : quod prorsus damnabile est. Imo, quum vane jurare sit directe contra divinum præceptum, et per consequens ex suo genere peccatum mortale, facile est pensare quam mortale et vitiosum sit habere consuetudinem vane jurandi, quum et consuetudo venialium sit frequenter mortale peccatum.
Pugnet igitur unusquisque contra consuetudinem suam malam (et ut verbis utar Augustini), malam, malam, et valde malam. Et in hujusmodi pugna laudabili Deum invocet adjutorem, ut virtutem non jurandi præstare sibi dignetur. Imo sanctissimum patrem nostrum gloriosissimum invocemus Joannem Baptistam, ut hanc gratiam, vitam Deo placentem, patientiam sanctam, stabilem et invictam, ac finem beatum impetret nobis, ut impleamus illud Ecclesiastici :8 Jurationi non assuescat os tuum; multi enim casus in ea, quoniam vir multum jurans, replebitur iniquitate, et non deficiet de domo illius plaga. A quo malo meritis et precibus sanctissimi Præcursoris nos tueatur Deus omnipotens, super omnia benedictus.
Footnotes
Chapter 159 of 278