Sermo 3
QUOMODO JUSTITIA ET JUDICIUM OBTENEBRENTUR; QUID SIT JUSTITIA VERA, QUID EXIGAT; ET QUID SIT SANCTITAS, QUOMODOVE OBTINEATUR.
HERODES metuebat Joannem, sciens eum virum justum et sanctum. Marc. vi, 20.
Tanta est vis probitatis, tanta dignitas honorabilitasque virtutum, ut etiam ab improbis ac perversis reverentiali formidetur timore ac honoretur, quamvis interdum per accidens contingat oppositum. Justitia autem est præclarissima virtus; et præsertim ipsa virtutum perfectio, utpote sanctitas, honorabilis est. Sed ecce quomodo passiones ac vitia corrumpunt humanum judicium: siquidem non obstante quod Herodes iste Joannem metueret, sciretque eum esse virum sanctum ac justum, tamen decollavit eumdem, et propter incestuosam adulteram vinxit et incarceravit eum, quem diu libenter audierat, et propter quem multa fecerat bona.1 Caveamus ergo et nos ne ratio nostra propriis vitiis ac passionibus obtenebretur, judicetque perverse, et jam ex irrationabili displicentia, aversione, ambitione, ira seu impatientia incipiat temerarie judicare, aut facta alicujus interpretari in pejus, aut aliquem persequi propter aliquam excellentiam gratiæ sibi collatæ, qua præeminet nobis vita, fama, etc., ita quod ejus respectu videmur vilescere: propter quod eum deprimere cupimus. Solent quippe nonnulli religiosi irreformati et periculose passionati, adversus talem zelari, et quærere qualiter ejus facta valeant denigrare. Atque in hoc quidam intimorati sibi instar squamarum cohærent, ut in sermone sanctus tangit Bernardus. Ideo Patres experti dixerunt, quod in religiosis in veræ humilitatis ac internæ mortificationis fundamento non radicatis, passiones vigent periculosiores quam in mundanis hominibus. Vereamur ergo cum sancto Job omnia opera nostra;2 abhorreamus stulta judicia; in profunda humilitate, vivifica mortificatione, abnegatione plenaria, reformatione interna fundemus nos ipsos et proficiamus quotidie. Nihil ambitionis, nil vanæ appetitionis, nil inordinatæ reflexionis inhæreat cordibus nostris; aliorum gratiæ atque profectui congratulemur ex corde; bona quæ quisque in se ipso non habet, in alio diligat et collaudet, quatenus omni cupiditate ac privato amore expulsis, regnet caritas sancta in cunctis.
Præterea intueamur, qualiter hunc excellentissimum Sanctum, gloriosissimum Christi baptistam, permisit omnipotens Deus manibus subjici impiorum, imo vilissimarum impiissimarumque feminarum petitionibus tradi. Unde merito exclamat Joannes os aureum: Joannes schola virtutum, magisterium vitæ, sanctitatis forma, norma justitiæ, virginitatis speculum, pudicitiæ titulus, castitatis exemplum, pœnitentiæ via, fidei disciplina; Joannes major homine, par angelis, legis summa, Evangelii sanctio, Apostolorum vox, Prophetarum silentium, lucerna mundi, præcursor Judicis, et totius medius Trinitatis: hic talis ac tantus datur incestui, traditur adulteræ, addicitur saltatrici. Horum ergo intuitu nullus, quantumcumque in donis Dei videatur excellens, indignetur, turbetur impatiensve reddatur, si etiam ab his qui longe inferiores aut viliores putantur, exerceatur, irrideatur, aut tale injuriosum quid patiatur: attendat Joannem Baptistam, imo et Christum, quæ et quanta a vilissimis atque pravissimis sustinuerunt hominibus.
Denique, quia in evangelio hodierno sacratissimus iste Joannes commendatur potissime de duobus, videlicet de justitia et sanctitate, conemur eum sequi in istis duobus. Quemadmodum autem justitia est uno modo virtus communis, sic injustitia ei opposita, est vitium generale: ita quod omne peccatum est injustitia quædam, quum sit quædam obliquitas et recessus a directo virtutis, et per ipsum aliter habeat se homo quam debet. Si ergo optamus esse sinceriter justi, oportet nos omne peccatum vitare, quantum possibile est fragilitati humanæ, et pro quotidianis culpis quotidie pœnitere ac satisfacere, et eas deflere. Requirit autem vera justitia ut ei tam tenaciter ac amorose inhæreamus, ut propter nullum temporale, creatum caducumque bonum, recedamus ab ea, nec ex timore neque amore cujusquam, nec ex cupiditate aut voluptate, nec propter munera neque obsequia, nec propter preces aut blandimenta; ne assimilemur huic impiissimo Herodi, qui ob adulteræ instigationem, et ne vitiosissimam contristaret puellam, occidit beatissimum sanctissimumque Joannem. Nulli igitur applaudamus in malo, nec alicui partialiter quisquam adhæreat, aut in illicitis adsistentiam præbeat ei. Nemo ex timore displicendi aut ex affectu complacendi cuicumque homini, sive superiori, sive familiari aut alteri, aliquid dicat vel faciat contra veritatem vitæ, doctrinæ, sive justitiæ, nec ex tali radice taceat veritatem quando dicenda est.
Exigit demum justitia ista ut Creatori impendamus debitam reverentiam, honorificentiam seu cultum decentem, ac meram subjectionem, prælato veram obedientiam, dilectionem venerationemque cordialem, ceteris consilium et auxilium, tempore opportuno, orationem et ædificationem. Exigit quoque ut diligentes ac strenui simus in observantiis sancti Ordinis nostri, nec aliquid ex contentis in regula seu statutis violemus, ne transgrediamur terminos quos nobis præfixerunt patres nostri.3 Intueamur ergo qualiter sancti Patres nostri sint conversati in Ordine, et quid regulæ contineat rigor; deinde quantum distemus nunc a plena observantia statutorum ac regulæ, et an habeamus sufficientem coram Deo rationem tantæ deficientiæ a plena observatione, ita ut dispensatio queat nos excusare. Mater autem et ratio dispensationis, est vera necessitas evidensve utilitas. Præterea, quia revera non possumus nos excusare in toto, superest ut imperfectum nostrum inspiciant oculi nostri, et humiliemus nos vehementer;4 neque sufficiat nobis commendatio hominum, sed interrogatio conscientiæ bonæ in Deum. Itaque quidquid potest nostra manus, operetur instanter.56
Amplius, sanctitati gloriosi ac summi Joannis Baptistæ appropinquare semper conemur. Sanctitas autem proprie non aliud esse videtur quam actio undequaque, hoc est ex omni parte, perfecta: quemadmodum beatitudo dicitur optima operatio optimæ virtutis secundum statum perfectum. Nihilo minus, quia beatitudo hæc in hominibus multa includit ac præsupponit, propterea omnium illorum collectio seu adunatio quandoque beatitudo vocatur, ut quum ait Boetius: Beatitudo est status omnium bonorum aggregatione perfectus. Sic quia sanctitas hominis præsupponit et includit quamplurima, utpote omnium terrenorum carnaliumque affectuum exstirpationem, omnium passionum plenariam reformationem, omnium quoque virtutum in termino excellentiæ complementum; hinc sanctitas etiam dici potest omnium vitiorum plena expulsio, interioris reformationis consummatio virtuosa, omniumque virtutum perfecta possessio seu actualis perfectio.
Præterea, sicut in exercitu unus homo præbet alteri robur atque subsidium, ita in acie virtutum virtuosorumque actuum una virtus, et actio sua, grande confert subsidium, protectionem ac fulcimentum alteri virtuti ejusque actui, et omnes se invicem juvant, perficiunt, ornant: sicut ad hoc quod quis sua peccata per virtutem pœnitentiæ digne deploret, et per abstinentiæ virtutem pro eis satisfactorie abstineat ac jejunet, et per virtutem latriæ oret ac celebret, maxime confert fides illuminata, qua creditur Deus esse judex actuum humanorum et pœnam æternam pro mortali culpa infligere, et caritas fervens, qua a Deo separari non acquiescit, et quod ab eo se unquam avertit tristatur, eique cupit reconciliari et facere recompensam. Nec potest quis esse perfectus in caritate, nisi a passionibus plene fuerit reformatus, atque in humilitate, patientia, mansuetudine, sobrietate, continentia, ceteris quoque virtutibus moralibus ac aliis perfectus.
Ut ergo conversatio nostra sit Deo summe accepta, et opera nostra bona promptissime ac delectabiliter fiant, conemur ad sanctitatem, ad omnium virtutum consummationem, ad intensissimam cum Deo adhæsionem, ad universarum passionum refrenationem ac regulationem omnimodam, ad indefessum in omni bono profectum, fortissimamque et incessabilem cordis custodiam, ad ferventissimam dilectionem: quæ omnia in præstantissimo patre nostro Joanne Baptista excellentissime erant. Ejus ergo intercessione ac meritis ista desuper impetrare conemur. Ad laudem et gloriam Omnipotentis.
Footnotes
Chapter 161 of 278