Sermo 2
Ad religiosos
QUOD ELÆCTIS OMNIA COOPERENTUR IN BONUM; ITEM DE MUNDI CONTEMPTU, DE DIVERSIS BONIS, ET DE PATIENTIA IN TRIBULATIONIBUS HABENDA.
MALE tractaverunt eum, qui ex utero matris consecratus est propheta. Eccl. XLIX, 9.
Vere mirabilis Deus in Sanctis suis, et judicia Dei abyssus multa. Imo terribilis Deus in consiliis suis super filios hominum, qui ita permittit reprobos ac sceleratissimos in vita hac prosperari, regnare ac prævalere;1 electos vero atque justissimos viros permittit in sæculo isto sic opprimi et affligi, sic despici et occidi. Quid enim sceleratius esse potuit incestuosis illis adulteris Herode et Herodiade? Quid autem sacratius sanctificato in utero, innocentissimo ac divinissimo Joanne Baptista? Et tamen hunc talem ac tantum permisit Altissimus ab illis impiissimis sic tractari, sic capi, incarcerari ac decollari. Verum, ut ait Apostolus, Omnia cooperantur electis in bonum. Reprobi vero, secundum suas duritias et impœnitentia corda sua thesaurizant sibi iram in die justi judicii Dei.2 Denique novit Deus qui sunt ejus, novit quid electis suis expediat, novit quam saluberrimum eis sit in vita hac momentanea tribulari, injuriari, humiliari et pro veritate occidi, ut æternaliter coronentur, et tanto sublimius exaltentur sine fine in cœlis, quanto magis humiliati, dejecti, afflicti fuerunt ad horam in terris. Ecce Jeremias propheta sanctissimus, qui solus in veteri Testamento legitur evidenter in utero sanctificatus, quanta sustinuit in hac vita, quantas irrisiones, subsannationes et odia, detractiones, percussiones et maledicta, incarcerationes, immersiones, famem, sitim et vincula;34567 et tandem (ut fertur) est lapidatus.8
Ex his multipliciter ac saluberrime edocemur.9 Primo, ne mundum et ea quæ mundi sunt, appetamus, ne temporalem prosperitatem appretiemur, sed potius ad nihilum deducatur in conspectu nostro malignus, hoc est, iniquos secundum quod tales sunt, vilipendamus.10 Totus etenim mundus in maligno positus est.11 Ideo sancti Patres fugerunt a mundo, tanquam ab infernalis incendii loco, tanquam a periculosissimo ac turbulentissimo mari, tanquam a campo laqueis latronibusque repleto. Regnum mundi et omnem ipsius spreverunt ornatum, tanquam interioris decoris obstaculum. Divitias temporales et carnales delicias atque humanos honores, velut retinacula mortis, et sicut viscum inferni ac venena diaboli, quibus alliciuntur, decipiuntur ac pereunt multi et innumerabiles, omnino fugerunt. Ea quoque quæ illis contrariantur, videlicet paupertatem, afflictionem, dejectionem, toto sunt amplexati affectu, tanquam media ad virtutes, et velut spiritualium profectuum instrumenta, et sicut perfectionis præambula, totiusque sanctitatis et custodiæ interioris subsidia. Hujus saluberrimæ fugæ primum ac præclarissimum in novi Testamenti exordio exemplum præstitit nobis sacratissimus Joannes Baptista, qui nec parentum sanctitate securus, nec sui ipsius in utero ac circumcisione sanctificatione contentus, quum adhuc esset puerulus, eremum est ingressus, facto demonstrans quam difficile sit salvari, ac vitia superare virtutibusque infigi in mundo, et quantum prosit ad hæc omnia solitudo.
Præterea, non solum debemus mundum et ea quæ mundi sunt, non appetere, verum etiam totis præcordiis abhorrere tanquam impedimenta virtutum ac gratiæ et salutis æternæ. Et quanto illa cordialius detestamur, tanto vere sapientiores ac spiritualiores esse probamur. Ecce quantum nocuit filiis Israel societas, communio sive admixtio Chananæorum: quod Deus prænoscens, prohibuit filiis Israel habere amicitiam, commixtiones et sodalitates cum illis, ad præfigurandum quod religiosis, qui per filios Israel designantur, non expedit, imo permaxime nocet, mundanis hominibus, qui per Chananæos signati sunt, admisceri, aut frequenter confabulari, societate et familiaritate conjungi.12 Religiosus ergo sit mortuus mundo, totusque vivat, intendat, conjunctus et immersus sit Deo. Et quanto cum eo gratiosius ac misericordius egit Deus, tanto et ipse cordialius compatiatur mundanis hominibus et omnibus iniquitate ac vanitate devictis, incessabiliter ac ardentissime intercedens pro eis; nec tamen sit quempiam temerarie judicans, neque sibi ipsi inaniter complacens, aut se insipienter extollens.
Secundo ex prætactis instruimur, quemadmodum mundus iste infelix, sit reproborum impiorumque paradisus, electorum vero ac virtuosorum carcer atque exsilium. Habet equidem summus paterfamilias, Deus omnipotens, bona duplicia, utpote corporalia ac spiritualia, exteriora et interiora, temporalia et æterna, terrestria atque cœlestia. Quemadmodum itaque paterfamilias sæcularis dat bono ac docili filio meliora hereditaria bona seu terras magis fructiferas, filio autem indocili et perverso hereditaria viliora: ita omnipotens Deus paterfamiliasque cœlestis, reprobis et iniquis hominibus temporalia, carnalia ac terrena largitur, eos quoque frequenter ex ira sua ac justo judicio in talibus prosperari, ad graviorem eorum damnationem permittit. Electis autem et bonis bona dat spiritualia, interiora, cœlestia et æterna. Atque ut amplius crescant in istis, et gloriosius coronentur in eis, facit eos frequenter temporalium pati penurias, corporales afflictiones, inhonorationes, injurias: præsertim quia interdum ex fragilitate peccant humana, a quo indigent purgari per transitoria ista adversa. B Insuper, quoniam reprobi subinde aliqua faciunt bona ex genere, et per eos temporalia administrantur, ac mundi cursus protrahitur, quousque electorum numerus compleatur; hinc justus et supersapientissimus Deus permittit, imo et facit multoties impios ac reprobos temporaliter præsidentes, terrenis rebus ac prosperitatibus abundare. Quum igitur mundus iste sit carcer atque exsilium electorum, utamur eo ut carcere et exsilio, ut terra aliena et hospitio, ut valle lacrimarum et via, non ut loco risus aut deliciarum ac patria: ita ut toto affectu ad Beatorum patriam adspiremus, totis ad illam viribus festinemus, et instar sapientium viatorum faciamus quotidie unam bonam dietam, processum condignum, virilem laborem, diverticula caveamus, fabulationes extraneas evitemus. Nihil carnalis requiramus solatii, sed qualiter sancti Patres nostri præcesserunt, oculo intueamur pervigili, ac tritam ab eis viam vestigiis sectemur indefessis ac strenuis. Frequenter quoque, præsertim de sero, iter nostrum et dietæ quam fecimus qualitatem examinemus, et quidquid torporis ac negligentiæ, quidquid obliquitatis aut retrocessionis admisimus sive incurrimus, deploremus, emendemus, et recuperare non omittamus nec differamus.
Postremo ex præinductis docemur, omnem adversitatem amplecti, in tribulationibus gloriari, nec aliqua unquam pusillanimitate desolationeve tangi ex hoc quod bonis et justis multa contingunt adversa, ac impiis prospera: imo in hoc laudare debemus justum Dei judicium, et sapientiæ ejus admirari abyssum, ipsum quoque humiliter deprecari ut cum suis electis in præsenti vita dignetur nos paternaliter castigare, pie purgare, gratiose implere, in omnibus conservare, et usque in finem dirigere. Contemplemur quam ineffabiliter peccata hominibus noceant, quam mirabiliter præsentis vitæ flagella eis proficiant, quam piissime Deus nunc cum suis agat electis, quos exercet adversis, et intelligemus quam sapienter atque salubriter dixerit Christus: Beati estis, quum maledixerint vobis homines, et persecuti vos fuerint, et exprobraverint, et dixerint omne malum adversum vos, mentientes, et ejecerint nomen vestrum tanquam malum, propter me;1314 gaudete in illa hora et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in cœlis. Nullus ergo nunc relinquitur religioso locus impatientiæ aut querelæ, turbulentiæ sive iræ, malitiæ sive tristitiæ. Hoc sanctissimus ac perfectissimus patronus, pater, ductor ac doctor noster Joannes Baptista optime sciens ac profundissime pensans, captionem, incarcerationem ac decollationem patientissime ac promptissime toleravit. Si ergo vere ejus servi ac discipuli, amatores ac imitatores esse optamus, ipsius sectemur vestigia, cum ipso gaudenter patiamur adversa, juxta ejus doctrinam ac opera totam nostram conversationem rectissime dirigamus.
Footnotes
Chapter 160 of 278