Skip to the text

Sermo 7

DE BENEFICIIS ANGELORUM, ET QUOD MAGNITUDINI CARITATIS RESPONDEAT PRÆMIUM; DE HUMILITATE ITEM, PURITATE ET CARITATE.

ANGELIS suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. Ps. xc, 11.

Sciens Creator sapiens atque omnipotens infirmitatem, ignorantiam ac malitiam hominum multam et magnam nimis, misericordissime providit eis de angelica custoditione et subventione, ut scilicet per angelos sanctos abstrahantur a vitiis imminentibus, a corporalibus quoque periculis, et inducantur ab eisdem ad deplangendum peccata præterita, excitentur item ab eis a negligentiæ suæ torpore ad bona agenda. Illuminant etiam angeli sancti hominum corda, et diversimode admonent eos, terrent, consolantur, inspirant, et protegunt sibi commissos a dæmonum tentamentis, reprimuntque ferociam dæmonum, ne impugnent et noceant quantum possent si permitterentur.

Denique omnia beneficia ista angeli gloriosi libenter omnino impendunt hominibus. Primo, propter summæ majestatis præceptum, cui in cunctis promptissime parent et cum reverentia summa obediunt. Deus namque hæc eis præcepit. Secundo, ex zelo divini honoris. Quemadmodum enim angeli sancti ardentissime diligunt Deum, sic maxime cupiunt eum ab omnibus honorari. Idcirco, sollicite ea hominibus exhibent per quæ ad divinæ majestatis honorificentiam inducuntur, atque ab inhonorationibus et injuriis Dei eos diligenter retrahere moliuntur. Tertio faciunt ista libenter, ex ingenita eis pietate, qua valde abundant. Quum etenim piissimi sint, gloriosi, sapientes ac fortes, et videant homines multipliciter ac miserabiliter periclitari, tentari, decipi, et a dæmonibus crudelissimis ac callidissimis dilaniari et conculcari, miserentur et condolent miserrimis hominibus, quos vident tam proclives ad mala, tam infirmos ad resistendum dæmonibus et peccatis, tam tardos ac debiles ad bona, tam faciles ad seductiones, tam infectos ac imperfectos, in tantis periculis constitutos: hinc promptissimi sunt succurrere eis. Quarto, ex caritate sua ad homines, quos diligunt tanquam intellectualis naturæ participes, et tanquam ad angelicam beatitudinem obtinendam creatos, imo et tanquam fratres et concives ac socios suos futuros. Quinto, ex reverentia incarnationis Verbi æterni humanitatisque Christi. Quum enim videant Deum et creatorem suum esse hominem factum, et humanam naturam Deo in unitate personæ conjunctam, et super omnium angelicorum altitudinem ordinum sublimatam, imo et omni enti creato prælatam, ex horum consideratione atque ex reverentia sua ad Unigenitum Dei ejusque humanitatem, concipiunt reverentiam quamdam ad genus humanum, et hominibus dignanter ac libentissime obsequuntur, auxiliantur, adsistunt. Sexto, propter quamdam propriam utilitatem. Nam sciunt ex hominibus instaurandam esse ruinam civitatis suæ supernæ Jerusalem. Accidentale etiam quoddam præmium et gaudium angelis sanctis accrescit ex eorum quos custodiunt et gubernant salvatione. Siquidem et qui angelorum directione salvantur, angelos suos custodes in regno cœlesti æternaliter habent in valde speciali amore præcipuoque honore, et regratiantur eisdem condigne.

Denique homines prædestinati, juxta diversitatem et excellentiam meritorum ad diversos pertingunt ordines angelorum. Et de hoc S. Gregorius quamdam inducit adaptationem, dicendo: Sunt quidam qui parva capiunt, et hæc ipsa fratribus nuntiant. Isti ad Angelorum ordinem spectant. Alii summa cœlestium secretorum capere valent, aliisque denuntiant. Isti ad Archangelos pertinent. Alii miracula operantur: qui ad Virtutum pertinent chorum. Alii dæmones ab obsessis ejiciunt: et hi ad Potestatum pertinent ordinem. Sicque adaptat deinceps, ut patet in homilia. Verumtamen adaptatio ista intelligenda est pie, ac ceteris paribus. Quum enim essentiale præmium correspondeat caritatis perfectioni, certum est quod quanto quis fuerit in caritate ferventior atque perfectior, tanto ad altiorem pertingit chorum cœlestem, dummodo perseveret, etiamsi nec parva nec magna annuntiet proximis. Nec illi semper sunt sanctiores, qui plura et majora agunt miracula, aut validius fugant dæmonia, quum et beatissimus sanctissimusque Joannes Baptista nullum in vita hac fecerit signum, ut Joannes testatur evangelista. Istud quoque Salvator insinuat in evangelio hodierno. Quum enim interrogassent Apostoli eum, Quis, putas, major est in regno cœlorum? statuit parvulum inter eos, et dixit: Quicumque humiliaverit se sicut parvulus iste, hic major est in regno cœlorum. Hoc est, quanto quis fuerit et perseveraverit humilior in Ecclesia militanti, tanto erit sublimior in Ecclesia triumphanti. Humiliationi enim quæ ex caritate procedit ac informatur, exaltatio illa cœlestis aptatur, debetur ac redditur, secundum quod iterum legitur: Qui se humiliat, exaltabitur. Nam quamvis caritati, non humilitati, proportionetur directeque detur præmium essentiale, tamen quia humilitas ad omne bonum disponit, ita quod quanto quis profundius se

Joann. x, 41.

Matth. XVIII, 1-4.

Luc. XIV, 11. ipsum humiliat, tanto majora gratiæ dona atque perfectius caritatis incrementum sortitur a Domino; ideo dixit Christus, Quicumque humiliaverit se sicut parvulus iste, major erit in regno cœlorum:1 in majori humiliatione includendo ac præsupponendo dilectionem majorem.

Itaque, quum tanta sit angelorum sanctorum altitudo ac dignitas, excellentia atque felicitas, ad eorum societatem nequaquam valemus pertingere nisi per veram humilitatem, per animæ puritatem, per spiritualem amorem. Propter primum istorum, in evangelio hodierno loquitur Filius Dei: Nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum cœlorum.2 Propter secundum, jubet ut membra scandalizantia abscindamus, non per amputationem substantiæ, sed per refrenationem abusionis membrorum, ne peccemus;3 et item ut eos vitemus, quantumcumque sint cari, ex quorum familiaritate, societate, approximatione scandalizamur seu lædimur. Propter tertium dicit, Videte ne scandalizetis unum de pusillis istis:4 quia videlicet hoc caritati contrariatur.

Enitamur ergo hæc tria implere. Et in primis instar parvulorum humiliemus nos ipsos, et simus pauperes spiritu, viles, insipientes, defectuosi in oculis propriis, nec tales reputari ac dici ab aliis recusemus. Omnem quoque correptionem, correctionem, aspernationes, injurias cum gaudio toleremus: imo nec arbitremur nobis posse injuriam fieri, sed cuncta supplicia et adversa judicemus nostris demeritis esse minora, dicentes illud in libro beati Job:5 Peccavi, et vere deliqui, et ut eram dignus non recepi.6 Hinc bonas parvulorum proprietates assumamus ac possideamus, ut facile ignoscamus nec illatæ reminiscamur injuriæ, nulla unquam fraude utamur, modicis simus contenti, dociles ac dirigibiles exsistamus. Sicque deponentes omnem malitiam, et omnem dolum et simulationes et invidias et detractiones, quasi modo geniti infantes rationabiles, lac innocentiæ concupiscamus7, atque in christianæ simplicitatis infantiam redeamus, in tantum ut non cogitemus de aliis mala, nec temere judicemus, neque ad suspiciones malas simus proclives, neque alicui insidiemur occulte. O quam longe sunt a salute duri corde et vindicativi, qui facile offenduntur, et offensionis suæ difficulter obliviscuntur, tempus et modum diræ retributionis excogitantes, non pensantes quod in veteri quoque scriptum sit lege:8 Non quæres ultionem, nec memor eris injuriæ civium tuorum! In Ecclesiastico quoque:9 Homo homini servat iram, et a Deo quærit medelam? quis exorabit pro peccatis illius? Itaque, quanto plus cupimus a Deo in præsenti vita per dona gratiæ exaltari, et in cœlis per dona gloriæ elevari, tanto profundius humiliemus nos ipsos, et tanto perfectius amplectamur prætactas parvulorum proprietates.

Insuper scandalizantia membra abscindamus et projiciamus a nobis, ut non exhibeamus membra nostra arma iniquitatis diabolo, sed arma justitiæ Deo. Linguam loquacem, detrahentem, pungitivam, frangentem silentium, præcidamus;10 oculos evagantes, incustoditos, eruere non moremur. Gulositatem ventris, tactum inverecunde prosilientem, et omnem exteriorum interiorumque sensuum irrefrenationem abjiciamus, et corpora nostra redigamus in animarum nostrarum obsequia. Rationis propriæ judicia, et propriæ voluntatis affectus ac libertates, superiorum nostrorum judiciis ac præceptis semper ac prompte subdamus; mentem in Deo stabilire conemur. Sicque per omnia quæ a Deo accepimus, Deum colamus ac veneremur.

Postremo, in sincerissima ac fervente caritate Altissimi indefesse proficiamus, Deum intra nos complectentes, ejus infinitæ beatitudini congaudentes, ei semper placere et corda nostra unire optantes, ejus beatificam fruitionem adipisci desiderantes. Ipsum totis viribus honoremus, et ultra vires honorare optemus; ipsum quoque cupiamus ab omnibus honorari, atque ex isto caritatis affectu scandalum omne vitemus, omnesque ædificare et ad Dei honorificentiam verbis, vita et fama provocare nitamur.

Unusquisque etiam angelum suum quotidie specialiter invocet ac honoret, cordialiter amet, et eum offendere vereatur; depreceturque angelum suum ut sibi misericorditer adstare, opem et protectionem impendere semper dignetur, illuminationem, directionem, ducatum sibi indesinenter exhibeat, imperfectum suum supplere, preces suas et opera bona Deo offerre, atque ab eo gratiarum charismata sibi reportare non dedignetur. Ad laudem Dei omnipotentis.

Footnotes

  1. Matth. XVIII, 4. ↩

  2. Ibid. 3. ↩

  3. Ibid. 8, 9. ↩

  4. Matth. , 10. *contemnatis ↩

  5. Judith VIII, 27. ↩

  6. Job XXXIII, 27. ↩

  7. 1 Petr. II, 1, 2. ↩

  8. Lev. XIX, 18. ↩

  9. Eccl. XXVIII, 3, 5. ↩

  10. Rom. VI, 13. ↩

Chapter 188 of 278