Skip to the text

Sermo 2

Ad religiosos

DE SIMPLICI ET PERFECTA CARITATE S. FRANCISCI; DE SUBSTANTIALIBUS VOTIS RELIGIOSORUM; DEQUE TRIPLICI GRADU PERFECTÆ CARITATIS.

HÆC est via; ambulate in ea, et non declinetis ad dexteram neque ad sinistram. Is. xxx, 21.

Propter nimiam caritatem suam qua dilexit nos Deus Pater, unigenitum Filium suum misit in mundum, ad instruendum et redimendum genus humanum.12 Denique, ab exordio sæculorum dedit et impressit cordibus hominum legem quamdam, legem utique naturalem: cujus observantia, una cum fide Christi venturi explicita vel saltem implicita, observantia (inquam) ex caritate et fide confirmata, exhibita, ad salutem suffecit. Nunquam etenim possibile fuit, homines viatores sine fide formata Deo placere. At vero tempore procedente, et vitiorum mole atque congerie invalescente, naturali hac lege in cordibus obscurata in tantum quod ad idololatriam sunt delapsi, Deus omnipotens, cui nullus est similis in legislatoribus, misit Moysen servum suum, per quem legem naturalem dando Decalogum renovavit, præceptis illis moralibus cærimonialia ac judicialia multa adjiciens.34 Verumtamen lex illa per Moysen data, multipliciter erat imperfecta:5 quippe quæ nec gratiam continebat, nec dabat, sed promittebat et figurabat. Ideo ubi temporis plenitudo advenit, ipsemet Legislator æternus ac summus, in assumpta humanitate advenit, in terris visus est, et cum hominibus conversatus, evangelicam legem proprio ore, sedens in monte, deprompsit;67 Testamentumque novum, non quale olim, sed prorsus perfectum, gratiosum et salutiferum condonavit: quod et scripsit, non in lapideis ac corporalibus tabulis, sed in fidelibus mentibus per Spiritum Sanctum, præsertim die sacratissimo Pentecostes, quando, ut sua passione imminente prædixit, paracletus Spiritus Sanctus discipulos suos omnem docuit veritatem.8910 Nihilo minus legem hanc evangelicam, supernaturalem, perfectam, paulo post per Evangelistas redegit in scriptis: cujus observantiam non raro tepentem et grandi ex parte deficientem, frequenter dignatus est renovare, accendere et augere, ad hoc principaliter influente ac operante Spiritu Sancto in cordibus electorum, qui per sanctos Patres, virtuosos prælatos, prædicatores idoneos, atque sacrarum religionum institutores, corda resuscitavit credentium, animas inflammavit tepentium, et fidem pene emortuam revivificavit in ipsis.

Inter hos præclarissimos fuit signifer ille mirabilis seraphicusque Franciscus, cui Omnipotens revelavit quæ a sapientibus et prudentibus hujus mundi abscondit.11 Qui plane Franciscus desuper electus, præelectus, mirabiliter unctus, exuberanter instructus, calidissime inflammatus; demum, ut paucis multa perstringam, in sanctuarium Dei ingressus, in Deitatis oceanum mersus, in divitias gloriæ raptus, in regionem supersplendidissimæ lucis prorsus immensæ et increatæ translatus, factus est quasi secretarius et consiliarius supergloriosissimi Creatoris, incerta et occulta sapientiæ æternalis intelligens et edoctus.12 Hic beatissimus vir sanctum Evangelium ad litteram, imo quoad apicem, id est supremam evangelicæ legis perfectionem, assumpsit pro regula: quod nullus Patrum religiosorum ante ipsum taliter legitur peregisse. Hæc igitur via, via est sine dubio compendiosa, pulchra, pacifica: de qua saluberrima, cœliformi, rectissima via Paternitatibus vestris, o Patres dignissimi, paululum, prout Dominus dederit, locuturus, hortor et precor ut ejus gratiam in primis imploremus, sine quo nemo salubriter dicere potest, Dominus Jesus.13

Vere, ut dulcissimus ac illuminatissimus pater noster Bernardus, ac viri illustres Hugo et discipulus ejus Richardus testantur, caritas quo fortius invalescit, eo validius prædominatur in corde; quo mentem sincere amantis magis inebriat, eo minus certis coarctatur limitibus, nec ratione compescitur: impetum facit, erumpit, pandit se, communicat et effundit se undique. Hoc animadvertentes, o venerandi ac præclarissimi Patres, sustinete modicum quid insipientiæ meæ, et supportate me saltem hac vice, et quod ex caritate procedit, æquanimiter tolerate.14 Non enim quasi informare præsumens aut increpare intendens hæc loquor, imo potius veluti in memoriam vobis reducens quemadmodum scriptum est:1516 Da sapienti occasionem, et addetur ei sapientia.

Ea igitur tempestate qua sanctus fuit Franciscus, abundante iniquitate, suscitavit, unxit, implevit, succendit Salvator spiritum hujus Francisci, quum et ipse per lata proficisci cœpisset perditionis itinera, in benedictionibus dulcedinis eumdem præveniens, ita quod mundus et omnis concupiscentia ejus ac vanitas illi vehementer desipuit, et solus Creator suavissime sapuit ei.17 Præterea duo velut volumina, duo præcandida lumina ostendit et aperuit ei. In quorum primo ac majori, puta in sapientiæ dono, intuebatur incomparabilem illam penitus abyssalem et incircumscriptibilem excellentiam, opulentiam, beatitudinem, bonitatem, amabilitatem honorabilitatemque Dei. Unde exclamavit: O Deus meus, quid tu? et denuo, Deus meus, et omnia mea. In secundo autem et minori, hoc est in dono scientiæ, limpide contemplabatur sui ipsius defectuositatem, imbecillitatem et culpam. Hinc in hanc quoque vocem erupit: Deus meus, quid ego? gustans et cernens quam optime David cecinerat Domino:18 Quid est homo, quia innotuisti ei?19 homo vanitati similis factus est;20 itemque, Substantia mea tanquam nihilum ante te. In primo lumine illo, in splendore ac radio sapientiæ salutaris, clare dulciterque cernebat quam infinite amabilior, dignior, appretiabilior ac venerabilior sit bonitas illa increata, fontalis, æterna, omni bonitate creata. Et sic totus ac totaliter ferebatur, resolvebatur ac transformabatur in Deum, cujus respectu lucidissime vidit totum univer-sum esse tanquam stateræ momentum, et veluti nihilum ac inane.21 Ideo comparatione illius, cetera omnia, præsertim ista terrena, carnalia et caduca, aspernabatur ut stercora.22 Quidquid cognovit sibi accommodum ad complacendum et appropinquandum, uniendum atque vacandum bono illi superpulcherrimo, superdulcissimo et immenso, ad obtinendum ac beatifice possidendum hoc unicum superamœnissimum bonum, in quo est omnium bonorum omniumque pulchrorum et omnium desiderabilium plena, perfecta, infinita possessio, avidissime totis amplectebatur præcordiis.

Hinc in sui ipsius despectu, correptione et corporis afflictione, omnique pœnitentiali exercitatione, in jejuniis, abstinentiis, vigiliis, disciplinis ac consimilibus, in paupertate, penuria, fame, frigore, nuditate, sicut in omnibus delectabatur divitiis. Hoc patuit in collatione quam cum fratre Leone deambulans, per duorum milliariorum iter protraxit, protestans nec in miraculorum operatione, neque in eloquentia omniumve linguarum scientia, nec in futurorum abditorumque cordis reseratione, aut celeberrima sermocinatione, perfectam esse lætitiam, sed in quorumlibet opprobriorum, repulsarum, percussionum et læsionum imperturbata ac hilari perpessione: O (inquiens) frater Leo, inter et super universa Sancti Spiritus charismata quæ electis et dilectis suis Christus concessit, est vincere se ipsum, et Dei amore cuncta aspera et adversa libenter perferre. Hæc ergo gloriosus christianæ sapientiæ vexillifer Franciscus in se ipso operibus adimplevit, hæc Fratribus commendavit, hæc in Regula tetigit ac publice prædicavit, non utique qualitercumque, sed eminenter omnino ac valde præcipue. Propterea, sicut indignus est Christianus vocari, qui Christi virtutes ac vestigia non satagit imitari; ita nec Frater Minor vere meretur appellari, qui in prætactis virtutum effectibus effectuumque istorum excellentiis ducem et legislatorem suum Franciscum sectari condigne non nititur. Non enim est Fratrum Minorum circa communia quæque languere, imo potius ad evangelicæ legis perfectionem ferri, festinare, satagere, atque (ut plenius dicam) ad evangelicæ perfectionis culmen ac apicem efficaciter proficisci, viriliterque sortiri. Gloriaris tu, Frater Minor, Ordinem tuum inter Ordines religiosorum supremum perfectissimumque consistere? Audi quid Cartusiensibus scripserit ille, cujus consilium fuit quasi consilium Dei: Altissima, inquit, est professio vestra;23 cœlos penetrat, par angelis est, angelicæ similis puritati; et cetera, quæ me tantæ professionis defectuosissimum exprimere pudet ac terret. Quid itaque de perfectione ac præeminentia professionis Fratrum Ordinis S. Francisci censendum videtur?

Timeamus, o Patres ac Fratres, timeamus actus nostros. Quod vovimus Domino Deo nostro, non moremur reddere:24 displicet quippe illi stulta et infidelis promissio. Tam alta et ardua Omnipotenti promittere, perfectionis summæ exordium est; sed juxta exigentiam et eminentiam tam sublimium perfectionum non conversari nec proficere, summa damnatio est: præsertim quum voti, et potissime voti solennis, transgressio, enormius crimen sit quam violatio juramenti. Si non progredi in via Dei, est regredi, et non proficere, est deficere: quam damnabile arbitrandum, paulatim tepescere, et non potius quotidie sollicitiorem, custoditiorem timoratioremque fieri, nec quasi tumentes super se fluctus semper timere Judicem Hebr.25 x, 31. summum, in cujus manum incidere, adeo Job xxvii, 6. est horrendum, ut vir cujus cor non reprehendit eum in tota vita sua, deprompse- Ibid. xiv, 13. rit: Quis mihi hoc tribuat, ut in inferno protegas me, et abscondas me donec pertranseat furor tuus? etc. Sanctus inquit Hieronymus: Sive comedo, sive bibo, sive aliud quid facio, semper videtur auribus meis insonare vox illa terribilis: Surgite, mortui, et venite ad judicium, etc. Verum inter tot laqueos totque pericula constitutis, quid restat agendum, nisi ut interim, imo protinus ac indesinenter, cum ingenti Hebr. iv, 16. formidine, compunctione et diligentia con- Luc. i, 78. fugiamus ad thronum gratiæ, ad viscera misericordiæ Dei nostri, ad pedes ac vulnera Salvatoris, per cujus gratiam facile redditur quod per naturam valde difficile aut etiam impossibile perhibetur?

Denique nulla forma, nulla virtus nullusque habitus tam prompte, expedite, diuturne ac delectabiliter agit ut caritas, spiritualis dilectio jam perfecta, non caritas incipientium neque proficientium tantum, sed perfectorum. In quorum persona dixit Apostolus: Quis nos separabit Rom. viii, 35. a caritate Christi? tribulatio? an angustia? Ibid. 38. an persecutio? an fames? et rursus, Certus sum quia neque mors, neque vita, etc. S. Petrus Chrysol. Hoc rite consideravit qui ait: Nil durum, nil grave, nil amarum, nil letale computat amor verus. Quod ferrum, quæ vulnera, quæ pœna, quæ mortes amorem poterunt superare perfectum? Hinc juxta sanctorum Patrum doctrinam, spiritualis ista dilectio seu caritatis perfectio, finis et complementum est omnium evangelicorum consiliorum, trium quoque votorum omni religioni essentialium, et universarum monasticarum institutionum regulariumque observantiarum. Hinc Alexander, Thomas, Bonaventura, Albertus et alii protestantur, quod cuncta evangelica Christi consilia ordinantur et tendunt ad hoc, ut primum illud divinæ legis præceptum, Deut. vi, 5; Matth. xxii, 37. Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, perfecte impleatur, quantum in hac vita possibile exsistit. In qua impossibile est nobis indesinenter, scilicet sine interruptione, actualiter diligere toto corde secundum extremum posse nostrum: imo talis dilectio solis convenit ac inest Beatis. Porro perfecti viatoris est, tali dilectioni, quantum possibile est, quotidie propinquare ac conformari, non solum vitando contraria caritati, quæ ex Dei præceptis jubemur vitare, ut sunt universa peccata mortalia cunctis prohibita, sed etiam illa quæ quamvis in se non sint illicita aut iniqua, tamen communiter et frequenter sunt homini occasio et fomentum peccandi, et a caritatis profectu impediunt seu retardant: qualia potissime sunt carnalis voluptas, opulentia seu propriorum possessio, sensualis ac naturalis affectio, et ipsa voluntatis libertas, deinde delicata refectio, otiositas, confabulatio, et similia. Quæ omnia Christus et sancti Patres consuluerunt et docuerunt ac ordinaverunt esse vitanda, et veri timorati ac fervidi religiosi abhorrent ac fugiunt. Nempe, quo ista diligentius incessabiliusque vitamus, eo utique in divino amore magis proficimus.

Sed quia de his quasi innumerabilia tradita sunt præcepta, decreta, consilia, documenta conscripta, instituta et prolata, tangendum est unum dogma compendiosum, in quo omnia ista comprehenduntur, et per cujus impletionem omnia alia complentur, ut scilicet diligamus Deum toto corde super omnia, et nos ipsos ac proximos pure in Deo. Nempe Christo testante, in his duobus punctis tota lex pendet et Matth. xxii, 40. Prophetæ, hoc est tota divina Scriptura. Quid est ergo Deum toto corde diligere? quid item, se ipsum ac proximos pure in Deo? Certe, ut ait Philosophus, diligere est alicui bonum velle. Deo autem non possumus majus bonum velle, nisi quod ipsemet est, utpote infinitam bonitatem, omnem perfectionem et beatitudinem ejus. Hoc est ergo Deum sincere in se et propter se ipsum diligere, hæc omnia toto cordis affectu ei favere, atque de tam infinitis divitiis gloriæ ejus ei assidue totis præcordiis congratulari. Quumque caritas sit virtus unitiva, transformativa et conformativa, consequenter spectat ad sincerissimum Dei amorem, vehementer desiderare secum jugiter et inseparabiliter esse, ipsum clare ac immediate facialiter intueri, voluntatemque propriam ejus voluntati in cunctis subjicere ac conformare. Amplius, quum ipse superpræstantissimus Deus sit omnis boni origo, causa, dator, conservator et finis, primum et summum honorabile, et maxime formidandum; ad caritatem hanc pertinet, Deum super omnia totis viribus honorare et formidare, omne bonum ei adscribere, ipsum summe laudare, et ab universis et singulis semper velle laudari, timeri, honorari ac coli: sicque pro aliorum conversione et salute infatigabiliter ac frequentissime laborare, orare, fatigari omni modo sibi possibili ac congruenti. Ecce istud est Deum in se et propter se vere et sincere diligere. Et quo in actibus istis plus crescimus, eo in sancta caritate perfectiores efficimur.

Præterea se ipsum et proximos in Deo diligere, est sibi ipsi ac proximis omnia illa velle, optare, procurare, quæ sibi ac proximis necessaria aut expedientia sunt ad complacendum inhærendumque Deo, et ad obtinendum finaliter beatificam fruitionem ipsius. Quumque ad ista potissime prosint et conferant homini, pro suis peccatis corripi, corrigi ac puniri, pro suis superbiis humiliari, dejici, vituperari ac despici, pro suis delectationibus pravis pœnitere, affligi, satisfacere, jejuniis et abstinentiis macerari, orationibus, fletibus, vigiliis, disciplinis quotidie exerceri; idcirco veraciter in Deo se ipsum et proximos amat, qui hæc omnia appetit sibi ipsi et proximis, et eadem amplexatur, jucundeque patitur, aut strenue operatur. Denique istud est privatum et improbum sui ipsius amorem radicitus exstirpare, se ipsum saluberrime mortificare, carnem cum vitiis et concupiscentiis crucifigere.26 Quamvis ergo se ipsum ita relinquere, abnegare, odire, sit naturæ grave in se, atque difficile ex se, attamen per dona gratiæ et virtutes infusas, per caritatem et confortationem, directionem, inspirationem et consolationem divinam, per sapientialem quoque considerationem multiplicium ac saluberrimorum fructuum homini inde provenientium, per quotidianam assuefactionem fiunt hæc omnia homini religioso ac bono, non solum facilia, sed insuper etiam valde jucunda. Etenim per hæc salutaria exercitia, per immobilem patientiam in omni adversitate, per virilem ac strenuam sui ipsius in omnibus abnegationem, superationem ac mortificam vivificationem, fructus optimos consequimur, purgationem a culpis præteritis, præservationem a malis futuris, ereptionem a suppliciis vitæ sequentis, profectum in gratia, augmentum in gloria, conformationem passionis dominicæ, corroborationem filiationis ac dilectionis divinæ. Si igitur homines ægri patiuntur æquanimiter se uri, secari, incidi ob corporis sanitatem: quanto magis Christiani, præsertim religiosi, libenter ferre debent abjectiones, aspernationes, correptiones, irrisiones, opprobria et quæcumque adversa propter consequendos fructus prætactos, præcipue Christi amore, et pro suæ sacratissimæ passionis assecutione?

At vero in universis jam prætactis divinæ dilectionis ac fraternæ caritatis effectibus, aut privati exstirpatione amoris, in patientissima tolerantia cujuscumque adversitatis, sanctissimus Christi confessor Franciscus fuit præfulgens. Unde et filialem atque plenissimam habuit confidentiam in providentia Dei, in bonitate et misericordia ejus, et in veritate promissionum ipsius. Hinc noluit sollicitari pro crastino; nec commendavit multum insistere studio, sed magis implere quod sanctus dixit apostolus Jacobus: Si quis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter.27 Denique fratri Joanni, ministro Bononiæ, qui ibidem studium ordinavit, graviter maledixit, nec pœnituit eum, nec retractavit, dixitque illi: Tu vis destruere Ordinem meum? Volebam Fratres Ordinis mei magis orare quam legere. Minister autem ille non pœnitendo, gutta perforatus sulfurea, cum maximo exspiravit fœtore: cujus animam accepit diabolus.

Footnotes

  1. Galat. iv, 4. ↩

  2. Ephes. i, 4; ↩

  3. Exod. xx et seq. ↩

  4. Job xxxvi, 22. ↩

  5. Hebr. vii, 19. ↩

  6. Baruch iu, 38. ↩

  7. Galat. iv, 4. ↩

  8. Joann. XVI, 13. ↩

  9. Act. II, 1 et seq. ↩

  10. II Cor. III, 3. ↩

  11. Matth. XI, 25. ↩

  12. Ps. L, 8. ↩

  13. I Cor. XII, 3. ↩

  14. II Cor. XI, 1. ↩

  15. Prov. IX, 9. ↩

  16. Rom. XV, 15. ↩

  17. Ps. XX, 4. ↩

  18. Ps. cxliii, 3, 4. ↩

  19. Matth. v, vii. ↩

  20. Ps. xxxviii, 6. ↩

  21. Is. xl, 15, 17. ↩

  22. Philipp. iii, 8. ↩

  23. Bernardus ad Fr. de M. D. ↩

  24. Eccle. v, 3. ↩

  25. Job xxxi, 23. ↩

  26. Galat.v,24. ↩

  27. Jacob. 1, 5. ↩

Chapter 194 of 278