Sermo 3
QUIBUS DE CAUSIS STATUS RELIGIONIS A PRISTINIS RIGORE ET FERVORE IN MULTIS DEFECERIT.
SIT timor Domini vobiscum, et cum diligentia cuncta facite. II Par. XIX, 7.
Hæc sunt verba religiosissimi Josaphat regis Juda, quibus instruit omnes, præsertim religiosæ observantiæ cultores, ut omnia suæ religionis decreta timorate ac diligenter exsequantur. Omnis itaque Frater religiosus cupiens perfectorum imitari vestigia, efficaciter prædicare, ignea ac penetrantia verba proferre, desuper illustrari, Scripturas profunde perspicere, sermonem sale conditum proponere: tota diligentia incessabilique conatu studeat cordis munditiæ, compunctioni internæ, humilitati profundæ, ac omnem Deitatis vitare offensam, in præsentia majestatis æternæ semper sollicite ambulare, nec gloriari nisi in cruce Christi, ejusque passionem mente sic intueri, ac si eum coram se præsentialiter pati conspiceret, flagellari, spinis coronari clavisque perforari.123 Ita egerunt S. Franciscus et primi socii ejus. Isteque fuit optimus status Ordinis ejus, cui successit inferior minus laudabilis, eorum qui studio sapientiæ erant intenti: prout Deus omnipotens ostendit in visione S. Francisco, per statuam grandem, cujus caput aureum fuit et valde formosum, pectus vero et brachia de argento. Hinc demum S. Franciscus sæpe locutus est Fratribus suis: Vobis, o fratres, hæc tria recommendo: simplicitatem, contra inordinatum appetitum scientiæ; orationem, contra evagationes inutiles; et paupertatis amorem, et ipsam paupertatem in omnibus.
Præterea, o venerabiles Patres, viri prudentes, quia nunc congregati estis in loco hoc ad prospiciendum ac providendum communi bono totius Ordinis vestri, ad corrigendum delicta, ad reformandum collapsa, ad præcavendum mala futura, ad proficiendum in omni bono, atque ob hanc causam plurimi vestrum ex locis remotis non sine laboribus magnis huc pervenerunt; absit ut tantus labor fiat inanis, et tantus conventus sit infructuosus: imo ad gloriam Dei copiose nunc agite ea propter quæ convenistis; inite consilium, prudenter consulite, quid magis expediat ponderate. Tres quippe sunt partes prudentiæ, Tullio attestante: memoria præteritorum, consideratio præsentium, providentia futurorum. Recolite ergo in primis qualiter sanctus Ordo vester incepit, quomodo floruit, viguit et fructificavit ad tempus, et quibus ex causis cœpit tepere, deficere, ac paulatim in plurimis ad extremam, heu! devenit ruinam. Deinde perpendite qualiter modo statis, qualiter aut quantum profecistis aut defecistis. Sicque providete ne (quod absit) ad laxiorem et negligentiorem statum labamini.
Præterea, quantum ex libro de Verbis et actibus S. Francisci datur intelligi, prima occasio recedendi a primo fervore et perfectissimo statu sanctissimi Ordinis vestri, atque a saluberrima simplicitate, pu ritate, paupertate ac humilitate S. Francisci, videtur fuisse confidentia quædam scientiæ propriæ, et judicandi audacia. Unde in libro recitatur prætacto, quod prælati et scientiati Ordinis vestri, primo ac magis restiterunt S. Francisco, dicentes hoc esse servandum, illud non; et illud rationabiliter esse dictum, non istud: de quorum inani scientia temerarioque judicio multum doluit idem Sanctus, ipsosque acriter reprehendit.
Secunda eorumdem malorum occasio fuisse videtur, immoderata occupatio in studendo, seu curiosus superfluusque appetitus scientiæ: non illius quæ est donum vel unum septem donorum Spiritus Sancti, et inter dona gratiæ gratum facientis locatur, sed scientiæ acquisitæ, scholasticæ, aut etiam naturalis et philosophicæ, quæ solet inflare, et inter dona gratiæ gratis datæ locum sortitur.45 In eodem insuper libro refertur, quod congregatis in capitulo generali Fratribus, præsente domino Ostiensi, asseruit: Fratres mei, Dominus vocavit me per viam humilitatis et simplicitatis; hanc quoque viam mihi ostendit in veritate pro me et volentibus credere mihi et sequi me; nec per viam scientiæ me vocavit. Vos autem confundet per sapientiam et scientiam vestram, et puniet vos; atque cum vituperio vestro redibitis ad statum vestrum, velitis nolitis. Et Fratres qui scientiæ curiositate ducuntur, in die tribulationis manus suas invenient vacuas: ideo mallem eos roborari virtutibus. Verumtamen hoc non dixit eo quod lectio sacræ Scripturæ sibi displicuit, sed ut a superflua cura discendi retraheret universos. Consideravit namque tempora non longe futura, in quibus jam præsciebat scientiam inflativam debere esse occasionem ruinæ sui Ordinis. Hinc quemdam sociorum studio nimis intentum, post mortem suam increpavit, præcipiens eum inde recedere, et jubens eum per viam humilitatis et simplicitatis incedere. Docuit quoque et frequenter asseruit, eos qui convertuntur in prædicationibus Fratrum, non converti propter scientiam prædicationemque sermocinantium, sed per orationes et lacrimas Fratrum humilium et simplicium domi manentium. Insuper B. Francisco in orationibus constituto locutus est Dominus: Ego non elegi te pro homine eloquente et litterato super familiam meam, quia nec te nec illos qui sunt vel erunt veri observatores regulæ tibi a me datæ, volo ambulare super viam scientiæ et eloquentiæ, sed super viam humilitatis et simplicitatis, et sic ero cum eis.
Denique his concordat et ratio: quoniam naturale est, quanto quis intentius se occupat circa actum et exercitium unius potentiæ, tanto remissior est intentio et occupatio ejus in aliis viribus. Idcirco, dum homo vehementer se occupat in exercitio intellectus, considerando acute subtiles materias atque difficiles quæstiones, aut quod detestabilius esset, studendo curiosa et inania; fervor caritatis, affectio devotionis studiumque virtutum in via affectiva decrescunt, tepescunt, minuuntur, et nisi provideatur, penitus exstinguuntur: unde et paucos doctores scholasticos videmus canonizatos, et forsitan neminem præter Thomam.
Tertia horum causa et occasio exstitisse videtur, frequens et quasi assidua conversatio inter sæculares, potissime præsidentium et sermocinantium: quibus quamvis necessarium sit inter sæculares versari, loqui, convesci, tamen hoc fit eis spiritualis læsionis occasio, interioris dispersionis, infrigidationis, acediæ et carnalitatis cujusdam origo, nisi antequam præsint et prædicent, sint in Dei timore bene fundati, salubriter mortificati, atque in omni virtute rite habituati ac stabiliti; alioqui, juxta beatissimi patris nostri Antonii assertionem, sicut pisces si diu extra aquam sint, moriuntur, sic religiosi hujusmodi inter sæculares versando, torpore multiplicique percutiuntur inertia. Frater quoque Ægidius dixit: Frater Minor qui ad alios convertendos egreditur, vereatur ac videat ne ab aliis subvertatur. In cujus rei typum Deus populo Israelitico jussit vitare connubia et consortia Chananæorum, alioqui certissime illorum involverentur sceleribus.6 Hinc in libro de Actibus S. Francisci legitur:7 Ipse Pater, futura prospiciens, cognovit per Spiritum Sanctum, et multoties Fratribus dixit, quod multi Fratres occasione ædificandi convertendique alios, vocationem suam dimittent, sanctam videlicet humilitatem, puram simplicitatem, orationem et devotionem, ac dominam paupertatem; sicque eveniet eis, quod unde putabant plus imbui, devotione impleri, amore accendi et mente illuminari, inde occasionaliter fient plus frigidi, vani et vacui, nec ad priorem redibunt fervorem: quoniam tempus vivendi et proficiendi juxta suam vocationem, consumunt et amittunt in vano falsoque studio;8 ac per hoc, quod videbantur habere auferetur ab eis. Et addidit: Sunt multi Fratres qui totum studium suum et sollicitudinem ponunt in acquirendo scientiam, dimittentes sanctam suam vocationem, extra viam humilitatis et orationis mente et corpore evagando; qui quum prædicaverint populo, et inde noverint quosdam ædificari, inflantur, et de lucro et opere alieno extollunt se tanquam de suo, quum tamen magis in condemnationem et præjudicium suum prædicaverint populo, et nihil ibi secundum veritatem fuerint operati, nisi ut instrumenta illorum per quos Deus hujusmodi fecit fructum. Quos enim putant se prædicatione sua atque scientia ædificare et convertere, hos Deus orationibus, meritis ac lacrimis sanctorum, pauperum, humilium ac simplicium Fratrum convertit: quamvis et ipsi humiles Fratres ignorent hoc, ne forsitan inaniter moveantur. De his multa notabilia verba S. Francisci ibi leguntur.
Porro qui se ipsos ingerunt ad exeundum et prædicandum, nec tam caritate quam vanitate aut quadam carnalitate adspirant et incitantur ad hoc, cupiuntque honorari, solenniter salutari ac recipi, laute refici, egregie tractari, et ditiorum quærunt hospitia, non jam sanctum imitantur Franciscum, sed Scribas et Pharisæos, quos Christus in Evangelio acerrime legitur increpasse.9 Et hæc tango, o devotissimi Patres, non quod tale quid de vobis vestrisque sentiam, sed ne quid hujusmodi oriatur inter vestros aliquando. Proni enim sunt sensus hominis, et cogitatio cordis humani in malum proclivis est ab adolescentia sua;10 et religiosos devotos, maxime qui aliis præsunt aut prædicant, Satan callidus periculosius tentat, habens nimirum fiduciam quod Jordanis influat in os ejus.11
Præterea vestræ sollicitudini, o timorati, circumspectissimi Patres, incumbit, præsidendi et evangelizandi officia nequaquam committere nisi idoneis, utpote his qui quantum permittit humana fragilitas, vita, ætate, scientia, ad præsidendum, ad hierarchizandum consistant idonei; in quibus amor privatus prorsus evulsus sit, et quibus crucifixus sit mundus;12 quorum corda in totius boni honesti affectum, in viscera caritatis ac pietatis, in zelum justitiæ, in desiderium honorificentiæ Dei, conversa sint;13 qui non norint nisi justitiam esurire jugiter ac sitire; qui peccantibus potius compatiantur quam indignentur; qui quod edocent verbis, exsequantur operibus; et quanto plus aut diutius foris detinentur, et quo fortiora aliis sermocinantur, eo domum reversi efficacius operentur, exemplarius conversentur, et rigorosiores sibi ipsis exsistant, communi mensa contenti sint, nec a divinis se retrahant, nisi forsitan infirmitate cogantur, neque ob studium: siquidem maledictum studium per quod divinum negligitur Officium. Nempe, ut veritas ipsa parumper tangatur, quid quatuor Ordinibus sic nocuit vehementer, quam immoderatum inordinatumque studium, quo cognitioni veritatis magis quam actioni virtutis, inflammationi caritatis, exercitationi internæ devotionis ac observantiæ regulari, perversissime insipientissimeque insistitur, quum tamen ingratum sit Spiritui Sancto quidquid ei offertur, neglecto eo ad quod homo ipse tenetur?
Præterea, juxta divinissimi, sacratissimi theologicissimique Dionysii documenta, non est audendum, aliis fieri ducem in quocumque ordine sacro, ecclesiasticove officio aut hierarchico actu, nisi quis secundum virtutem et habitum bonum deiformissimus sit, id est valde deiformis et eminens, et luce sapientiæ exuberanter perfusus, ita ut de plenitudine sua aliis queat communicare, purgando, illuminando, perficiendo. Prætacta ergo præsidendi et evangelizandi officia prorsus angelica et divina, non nisi excellenter et copiose purgatis, illuminatis et perfectis sunt committenda. Quod clarius constat, si definitio pastoris a B. Gregorio in Pastorali tradita, perpendatur. Sanctus quoque Franciscus generalem Ordinis sui pastorem describens, dixit: Homo iste (inquit) debet esse vita gravissimus, discretionis magnæ, famæ laudabilis, privatis affectionibus carens, ne dum in parte plus diligit, in toto scandalum generet. Orationis studium sit illi amicum, ita tamen quod certas horas animæ suæ, et certas gregi suo distribuat. Nam et primo mane debet sanctissimum Missæ sacrificium præmittere, atque ibidem longa devotione se ipsum ac gregem divinæ protectioni affectuosius commendare.
Non ergo neophytis, tantæ perfectionis officia sunt committenda. Etenim qui se ipsum claustro et camera cohibere vix potest aut satagit a motibus vanitatis aut brutalis commotionis, qualiter in medio sæcularium, laudantium, adulantium, applaudentium, aut etiam injuriantium, hoc implebit? Hinc sanctus deprompsit Franciscus: Multum ædificantur Fratres simplices ac subditi, dum eorum ministri et prædicatores vacant orationi, seque libenter inclinant ad opera humilitatis et ad obsequia vilitatis. Aliter namque non valent absque sui confusione, præjudicio et condemnatione, de talibus Fratres alios admonere, quoniam Christi exemplo, oportet prius facere quam docere. Sit ergo exemplarissimus, activus, communis, irreprehensibilis inter Fratres, qui foris gloriosus est sermonibus et doctrinis inter sæculares.14 Sit (quantum sibi possibile est) primus et ultimus in divinis, in claustro, qui ad frequentanda divina Officia alios exhortatur in sæculo. Nec per passiones et vitia lædat se ipsum, qui aliorum vulnera interiora per divinorum eloquiorum medicamina curare apponit, ne ei dicatur:15 Medice, cura te ipsum; et, Qui alium doces, te ipsum non doces?16
Idcirco magnus iste Franciscus, ut legitur, ministros et prædicatores maxime monebat et inducebat ad humilitatis opera exercenda quemadmodum alii Fratres, præsertim propter ipsorum ædificationem. Si autem privilegiis gaudere voluerint, lautius refici, nec pondus portare diei ac æstus17, et corporaliter repausare dum alii matutinale decantant officium, haud dubium quin nocivi sint plurimum, utpote dissensionis occasio, murmurationis fomentum, singularitatisque rei, et in præsenti suam sortiantur mercedem: quum et philosophi protestentur, quod sicut similitudo et conformitas, dilectionis est causa; sic dissimilitudo et singularitas, dissensionum est ratio. Hinc in Regula sua effatur S. Hieronymus: Nulla pro certo vita deterior est, quam simul degere corpore et non mente. Et vere infelices sunt, quibus non una sed diversa inest voluntas. Sit itaque vobis semper unus affectus, una fraternitas, una voluntas, una proportio morum, una jucunditas, una tristitia, ne quod uni placet, displiceat alteri, et quo unus gaudet, alter tristetur.
Denique, qui præest aut prædicat, ne in sui occasione officii ista incurrat incommoda, prædicatione finita, aut exteriori occupatione sopita, ad secretum suum recurrere non moretur, ad orationes, psalmodias et meditationes sanctas mox revertatur, et coram Deo se passim discutiat, mentem in Deo simplificet, recolligat et
De Eccl. hier. c. III. stabilire conetur. Sicque in exercitiis istis internis desuper in abscondito hauriat gratiæ incrementum, sapientiæ inundationem, divinorum charismatum unctionem, et affluentiam tantam, ut ad publicum regressus, queat de plenitudine sua aliis abundanter salubriterque influere, juxta quod sacratissimus apostolici agminis princeps hortatur: Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiæ Dei.18
Quarta prædictorum malorum occasio fuisse videtur, otiositas quædam intercedens. Quum enim humanæ fragilitati non sit sine eminentissima gratia bene possibile, indesinenter et sine interpolatione spiritualibus actibus inhærere, convenit ei, interdum manuali operi bono ordinate insistere, ne et tædium patiatur, et otium præstet locum fabulationi. Nam et archianachoreta ille eximius Antonius magnus, quum in eremo residens, tædio quodam afficeretur, clamavit ad Dominum: Domine, volo salvari, et non permittunt me cogitationes. Quid faciam in hac tribulatione animæ meæ? Qui Deo monente exsurgens, vidit quemdam in specie sua sedentem, ac manibus operantem, denuoque orantem. Erat autem angelus Domini, ad eruditionem et consolationem Antonii missus. Qui sanctus Pater magnifice consolatus, sic egit: et ita sancti Patres in eremo communiter observabant, ut recitat Cassianus. Sanctus quoque Bernardus in epistola ad Fratres de Monte Dei, sic esse agendum expressit. Hinc item sublimis Franciscus in suo disseruit testamento: Ego manibus meis laboravi, et volo laborare, et volo firmiter quod omnes alii Fratres laborent, et de laboritio quod pertinet ad honestatem, vivant; qui nesciunt, discant. Hinc in libro de Mirabilibus actibus S. Francisci, de primis ejus Fratribus narratur: Soliti erant quotidie orare et laborare manibus, ut omnem otiositatem animæ inimicam, a se penitus effugarent. Surgebant media nocte, et orabant devotissime cum infinitis lacrimis atque suspiriis. Insuper in eodem conscriptum est libro: Nullus coram B. Francisco otiosus apparere poterat, quin statim dure corriperet eum. Siquidem etiam ipse totius perfectionis exemplar, manibus suis humiliter laboravit: Volo, inquiens, omnes Fratres meos laborare, et exercitari humiliter in operibus bonis, ut minus simus hominibus onerosi, et ne cor aut lingua in opere evagetur; qui vero nil sciunt operari, addiscant. Lucrum vero et mercedem laboris, non laborantibus, sed gardiani aut familiæ arbitrio committendum esse dicebat. Præterea illo in libro sic continetur: Quodam tempore, ad evitandum otiositatem, quæ est mater omnium malorum, maxime in religioso, ordinavit ut quolibet die post cibum statim Fratres simul cum ipso se exercerent, ne bonum quod tempore orationis obtinuerunt, per verba inutilia et otiosa, ad quæ homo dispositus est, maxime post cibum, perderent totaliter aut in parte.19 Ecce hæc omnia sunt valde salubria ac notanda, et quantum capere valeo observanda. Nempe post refectionem deambulare, confabulari, otio locum dare, innumerabilium culparum tam commissionis quam omissionis origo est, sentina, occasio et causa et fomentum: imo omni religioso refrenatio linguæ valde est necessaria. Propter hæc S. Franciscus ordinavit, ut si quis verbum otiosum proferret, confestim Orationem dominicam diceret; similiter qui audiret alium otiosum verbum proferre, protinus eum corriperet.
At vero plures occasiones ruinæ præfata sancti Ordinis vestri non diu post ejus exordium, possent assignari, quas vos ipsi, o præclarissimi Patres, melius scire potestis. Et ne rursus hujuscemodi malum tempore vestro aut postea accidat, providere tenetur Paternitas vestra. Nec enim poterunt vitia devitari, nisi eorum occasiones diligenter vitentur.
Footnotes
-
Galat. VI, 14. ↩
-
Mich. VI, 8. ↩
-
Coloss. IV, 6. ↩
-
1 Cor. VIII, 1. ↩
-
Is. XI, 2. ↩
-
Exod. XXXIV, 15, 16; ↩
-
Deut. VII, 2, 3. ↩
-
Matth. XXV, 29. ↩
-
Matth. XXIII. ↩
-
Gen. VIII, 21. ↩
-
Job XL, 18. ↩
-
Galat. VI, 14. ↩
-
Matth. V, 6. ↩
-
Act. 1, 1. ↩
-
Luc. 14, 23. ↩
-
Rom. 11, 21. ↩
-
Matth. xx, 12. ↩
-
1 Petr. IV, 10. ↩
-
Eccli. XXXIII, 29. ↩
Chapter 195 of 278