Skip to the text

Sermo 4

QUALITER CHRISTI AMARISSIMA PASSIO SIT A RELIGIOSO, PRÆSERTIM DIVINI VERBI PRÆCONE, CONSIDERANDA AC MENTIBUS FIDELIUM INCULCANDA.

RECOGITATE eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversus semetipsum contradictionem, ut non fatigemini animis vestris. Hebr. XII, 3.

Quamvis omnibus devotis et sanctis fuerit salubre, generalem acerbissimam Christi passionem recolere quotidie diligenter, seriatim, compassive, profunde, tamen in saluberrimo exercitio isto beatissimus Franciscus fuit præcipuus valde. Unde in libro de Actibus ejus narratur, quod quodam tempore paulo post suam conversionem, quum ambularet solus per viam, alta voce plangendo, quidam spiritualis vir obvians ei, et metuens ne ex alicujus infirmitatis dolore sic plangeret, dixit: Quid habes, Frater? Respondit S. Franciscus: Ita merito irem per totum mundum absque verecundia et rubore, passionem Domini mei Jesu Christi deflendo. Quo audito, vir ille cœpit pariter flere cum B. Francisco ac fortiter lacrimari; et in hoc S. Franciscus gaudebat. Denique tantus erat amor et fervor atque compassio B. Francisci ad dominicam passionem, quod de propriis afflictionibus et infirmitatibus non curavit, nec eis adhiberi remedia fecit seu permisit, nisi forsitan præcepto adstrictus.

Qualiter autem passio Christi sit multipliciter recolenda, et de cordis præparatione ad passionis illius recordationem, optime scribit Bonaventura in Stimulo amoris. Abjicienda est quippe in primis tota et omnis distractio cordis, ipsaque mens in Deo figenda est, et amorose Christo unienda per caritatem. Et attendendum, quod pro nostra redemptione Unigenitus Dei tot et tanta pertulerit: sicque pensandum, quis, qualis et quantus sit ipse qui tam amarissimum et ignominiosissimum mortis genus pro nobis pati dignatus est, imo voluit et elegit (videlicet quod ipse sit verus Deus verusque homo, et quanta fuerit innocentia sua, quam mira et maxima teneritudo et passibilitas suæ complexionis, quam summa nobilitas suæ humanitatis); item, pro quibus et qualibus passus sit, atque a quibus, qualibus et quantis; et rursus, quæ, quanta et qualia; insuper quam caritative, libenter pariter et patienter, qua causa, quo modo, quo fine, quo fructu. Suntque omnia ista reminiscenda tam compassive ac diligenter, quasi impræsentiarum conspiceremus propriis oculis speciosum forma præ filiis hominum, superdignissimum Filium Dei Patris ac virginis Matris, omnia ista pati, sic et sic capi, ligari, conspui, flagellari, spinis coronari, morti adjudicari, ad mortem propriis humeris crucem portare, in cruce tam violentissime distendi, diris clavis perfodi, inter latrones suspendi, atque tam diu in ea cruciari inæstimabiliter, suæ quoque dulcissimæ Genitrici intime condolere.1

Amplius, multipliciter sunt omnia ista pensanda. Primo, ad recolendum, necnon reminiscendum quotidie, ne simus ingrati de tot et tantis beneficiis, tanto et tali benefactori. Secundo, ad condolendum tam innocentissimo, amorosissimo et benignissimo Salvatori. Tertio, ad imitandum et conformandum nos passioni ejus pro posse in tota vita usque in finem, et ad considerandum ac sequendum utcumque pro modulo nostro ac viribus, virtutes quas in sua sacratissima passione nobis ostendit, et ex quibus passionem illam acceptavit et toleravit, utpote, ardentissimam ejus ad nos caritatem, piissimam compassionem qua nostris compatiebatur periculis, patientiam, humilitatem, constantiam, mititatem, etc.: ut sic in omni humiliatione, tribulatione, correptione, castigatione, injuriatione cordialiter gloriemur, et quidquid boni egerimus, ac mali passi fuerimus, pro nihilo reputemus. Quarto, ad regratiandum, imo admirandum quod talis ac tantus pro nobis miserrimis ac pessimis omnia illa pati decrevit. Quinto, ad resistendum ac prævalendum in omni tentatione. Nec enim est aptius efficaciusque remedium ad victoriose prævalendum in tentationibus universis, quam intenta meditatio hujus tam virtuosissimæ ac medicinalissimæ passionis, quæ utique est omnium liber, doctrix ac documentum virtutum, et compendiosissimum medium proficiendi in cunctis virtutibus, omnique dono, fructu et beatitudine Spiritus. Sexto, ad contemplandum infinitam misericordiam atque justitiam Dei, et altitudinem consilii sapientiæ ejus super modo et veritate nostræ salvationis. Septimo, ad inflammandum, quatenus ex universis jam tactis validissime inflammemur in Christi amore, et totius supergloriosissimæ Trinitatis sincerissima dilectione.

Itaque omnia ista, o venerabiles religiosissimique Patres, in primis inculcate, indelebiliter inscribite cordibus filiorum vestrorum, vestro regimini commissorum, deinde et sæcularium hominum, ac omnibus quibus evangelizatis; et in omni sermone, ista cum omni compunctione et fortitudine spiritus intermiscete, quatenus prætactis modis passionem Dei creatoris et salvatoris sui recogitent et revolvant, ut discant carnalia et mundana contemnere, ad cœlestia et æterna suspirare, in omnibus timorate et honeste et exemplariter se habere, omnem vanitatem, imo fatuitatem in vestimentis abjicere ac vitare, in operibus misericordiæ spiritualibus ac corporalibus abundare, et novissima sua assidue speculari, justi et caritativi consistere, turpissima ac vilissima carnis vitia detestari, præceptum fraternæ correptionis (quod vix aliquis rite adimplet) prudenter implere.

Postremo, in diebus his malis et in tempore isto pessimo, simus specialissime fervidi, et sanctis actibus incessanter infatigabiliterque intenti; lacrimose et indesinenter oremus pro communi bono Ecclesiæ, quæ, heu, heu! nunc undique ab invisibilibus ac visibilibus hostibus conculcatur; pro ejus reformatione in omnibus, pro infidelium repressione ac conversione, pro vivis et mortuis ploremus singuli lacrimis, verbis, singultibus, doloribus, desideriis, dicendo illud Mathathiæ verbum: Væ mihi, ut quid natus sum videre contritionem populi mei et civitatis sanctæ, quum datur in manibus inimicorum? Sancta ejus in manibus extraneorum facta sunt; templum ejus sicut homo ignobilis; vasa gloriæ ejus captiva abducta sunt; trucidati sunt senes et juvenes ejus. Quæ gens non hereditavit regnum ejus? Quæ erat libera, facta est ancilla; et cetera quæ nostis. Et ecce hæc omnia, et multo pejora meruimus. Quæ gens sub cœlo habet legem tam spiritualem, tam perfectam atque divinam, ut Christiani? Et quæ gens tam irrefrenate atque enormiter legem suam transgreditur ut Christiani vel potius Antichristiani? En quomodo utriusque sexus personæ incedunt vestitæ? Nonne ac si promisissent se mutuo ad scelera provocare? Nam cum morte pactum fecisse videntur, et cum inferno fœdus iniisse. Transgressi sunt pactum sanctum, mutaverunt jus, prævaricati sunt fœdus æternum.

Et nunc, o optimi Patres, præcones verbi cœlestis, communes adjutores omnium prælatorum Ecclesiæ, clamate, ne cesseretis, quasi tubæ exaltate voces vestras, annuntiate Christianis peccata eorum, et ut omnes ubique pœnitentiam agant, adversariis sacratissimæ fidei se opponant vi-

1 Mach. II, 7-11.

Is. XXVIII, 15.

Ibid. XXIV, 5.

Ibid. LVIII, 1.

Act. XVII, 30.

1 Mach. III, 2. riliter, et cum lætitia prælientur prælia A Franciscum, et ad sanctum Ordinem ejus Israelis, paratissimi mori pro fide. Sed utinam ordinatius procederetur. Utinam cum summa diligentia Pontifex summus reformationi totius insudaret Ecclesiæ, et nunc per alios hoc operaretur pro posse : imo se ipsum in primis ac curiam suam ac Romanam Ecclesiam reformaret, juxta hæc quæ super hoc scripserunt viri doctissimi, dominus Petrus de Alliaco, et cancellarius Parisiensis Joannes, deinde ante eos ferventissimus ac sanctus pater Bernardus, et alii quidam Catholici.

Verum hæc tantumdem tetigisse sufficiat. Vestrum erit ea plenius exsequi, diffusius prædicare, totisque viribus publice et private pro defensione Ecclesiæ infatigabiliter laborare. Hanc quoque filioli vestri exhortatiunculam, seu potius commemoratiunculam, dignanter suscipite. Novit cordium perscrutator, quam specialem affectionem habeat pusilla et vilis persona mea, vel potius bestia ista, ad gloriosum Franciscum, et ad sanctum Ordinem ejus omnesque ejus personas regulariter conversantes. Et nisi jam restitisset reclusio hæc, non omisissem præ nimia caritate accedere et visitare sanctum exercitium vestrum. Quod quia in supposito non potui, per hæc scripta effeci. Præstet omnipotens misericordissimus Deus, ut sub vestro regimine observantia regularis permaneat, augeatur, perficiatur ac saluberrime crescat, ita ut culpæ vitentur : quia nec S. Franciscus otiosum verbum vel levem risum in personis Ordinis sui sustinuit. De tot et tantis sceleribus quæ jugiter fiunt, de tanta inhonoratione supersacratissimi Creatoris, de tot millium animarum perditione, ingemiscamus; et cum metu ac reverentia Altissimo serviamus, ut nostram ac proximorum salutem totis viribus cum timore ac fervore sine intermissione operemur. Ad laudem et gloriam Omnipotentis, qui est super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.

NOTA. — Tres ultimi sermones, ad religiosos scilicet, in 1ª editione desiderantur; inveniuntur autem in 2ª. Horum qui inscribitur sermo tertius est Collatio (quæ periisse videbatur) missa Capitulo generali Fratrum Minorum de Observantia. (Vide tom. I, p. LXVIII, n. 170.) Sermo qui præcedit hanc Collationem videtur fuisse velut ejus introductio; qui vero eam sequitur, quasi quædam conclusio.

Præfatum Capitulum sedit Mechliniæ, anno 1464, ut constat ex cod. ms. 9068, 12º, bibliothecæ regiæ Monacensis, in quo reperiuntur fragmenta hujus Collationis.

Footnotes

  1. Ps. XLIV, 3. ↩

Chapter 196 of 278