Sermo 5
DE LIBRIS S. DIONYSII; ET QUOMODO IN PRIMITIVA ECCLESIA SÆCULO MONACHI ABRENUNTIABANT.
NONNE Dominus fecit Sanctos suos enarrare omnia mirabilia sua, quæ confirmavit Dominus omnipotens stabilis in gloria sua? Eccli. XLII, 17.
Vere inter Sanctos Altissimi qui ejus mirabilia enarraverunt, fuit unus de maximis sacratissimus et excellentissimus doctor, antistes ac martyr Dionysius, qui tam maximi fuit fervoris, quod non suffecit ei mirabilia Dei loquendo ac prædicando narrare, sed curavit ea ad perpetuam rei memoriam, ad Omnipotentis honorem atque totius Ecclesiæ ædificationem præcipuam, etiam in scriptis redigere. Scripsitque ea ferventissimo, affectuosissimo ac profundissimo stilo, diversa componens volumina plurimasque epistolas, non obstantibus innumerabilibus ac gravissimis tribulationibus quibus tunc plena fuit Ecclesia. Unde de mirabilibus Dei quæ fecit in cœlesti Jerusalem, in angelicis mentibus, in patria Beatorum, scripsit in libro de Angelica hierarchia. Porro de mirabilibus Dei in Ecclesia militanti, et de diversis ritibus, observantiis, cærimoniis Ecclesiæ primitivæ, scripsit in libro de Ecclesiastica hierarchia. Sed et de variis mirabilibus Dei in utriusque Testamenti libris conscriptis, tangit in diversis voluminibus suis; similiter de miraculis Sanctorum Ecclesiæ primitivæ, de quibus omnibus longe et late, diu et copiosissime prædicavit.
Deinceps hujus sacratissimi Dionysii multæ et magnæ sunt excellentiæ. Et quamvis fuerat omni virtutum excellentia mirabiliter decoratus, specialissime tamen abundavit in multiplici sapientia, utpote philosophica et theologica, acquisita et infusa, atque in theologia anagogica, symbolica et mystica. Eratque contemplator elevatissimus, mysticam copiosissime theologiam expertus, in dono sapientiæ consummatus. Insuper mirabiliter abundavit in divini amoris ardore, et ignei instar carbonis arsit in Deitatis dilectione. Fuitque totus accensus zelo divini honoris desiderioque fraternæ salutis, tanquam veraciter alter Paulus, totis optans præcordiis Deum in omnibus perfectissime honorare, atque ad idem alios universos affectans inducere. Ex quibus processit alia excellentia ejus, videlicet infatigabilis labor suus pro communi bono Ecclesiæ, in discurrendo, prædicando, docendo, episcopale officium exercendo, et compilando tractatus quamplurimos de divinis, angelicis et ecclesiasticis rebus. Ideo Christus ei in carcere celebranti dignatus est apparere, deditque ei corpus suum, dicendo: Accipe hoc, care meus, quia merces tua magna est nimis. Alia demum excellentia ejus, est abundantissimus fructus quem in Ecclesia fecit modis prætactis. Rursus excellentia ejus alia, est dignitas sua episcopalis. Alia etiam ejus excellentia, est gloria atque constantia sui martyrii, et miraculorum præclaritas quæ contingebant in eo. Siquidem ferocissimis projectus bestiis, mansit illæsus; in fornacem item ardentem jactatus, nequaquam est ustus; et quum atrocissime cum suis sociis flagellaretur, patientissimus perstitit. Super ferream insuper cratem extentus est, igne supposito; atque post hæc cruci affixus, in ea diu est tortus. Sed et alia multa perpessus est. Et tandem decapitatus, proprium caput levavit de terra, tulitque illud propriis manibus per duo milliaria, angelo duce et cœlesti lumine præcedente, concinentibus angelis sanctis in aere. Quorum melodiam cœlestem plurimi audientes, ad fidem conversi sunt. Et merito tam specialiter est ab angelis beatissimis honoratus, qui tam reverentissime, altissime ac devotissime scripsit de eis, honoravitque eos variis modis totis viribus suis.
Porro in libro de Ecclesiastica hierarchia, de sacramentis quibusdam Ecclesiæ tractans, de ritu et mysterio monasticæ institutionis secundum primitivæ morem Ecclesiæ inter cetera loquitur. Ponitque tres ordines perficientium, utpote: ordinem diaconorum, quem asserit esse mundativum seu purgativum; ordinem quoque sacerdotum, quem dicit esse illuminativum; et ordinem episcoporum, quem esse perfectivum fatetur. Conformiter ponit tres ordines eorum qui perficiuntur: unum et infimum, eorum qui excluduntur, puta catechumenorum, qui lecto evangelio, egrediebantur ecclesiam, nec admittebantur ad inspectionem aut participationem mysteriorum sacrorum; secundum, populi communis atque fidelis, qui ad sacramentorum communionem ac visionem admittitur; tertium, monachorum: ita quod inter eos quorum est purgari, illuminari ac perfici, monachi sunt supremi, quorum est, generali virtute et perfecta conversationis castitate esse mundatos. Unde quidam Apostolorum vocaverunt eos Dei famulos, propter purum atque assiduum Dei famulatum. Alii vocaverunt eos monachos, a monade seu unitate, propter singularem eorum vitam, quæ simplicium contemplatione et tractatu unit eos ad divinæ simplicitatis conformitatem, ac perfectionem Deo amabilem. Propter hoc ecclesiastica constitutio attribuit eis perfectivam gratiam, scilicet quoad se ipsos; et sacerdotali (non pontificali) invocatione benedicuntur, sacerdotumque ministerio sanctificantur a Deo. Sacerdos namque monachum benedicens, stat ante altare, cum cantu invocans Deum pro monacho.
Monachus autem qui benedicitur, retro sacerdotem stat erectus, nullum genu flectens, nec super caput Evangelia habens. Sacerdosque monachum benedicens, interrogat monachum, an omnibus sæcularibus conversationibus et phantasiis velit renuntiare. Quo respondente quod imo, recitat ei sacerdos quæ sit perfecta atque sancta conversatio monachorum, et quod oporteat eum perfectius vivere plebe communi. Signansque eum cruce, tondet ipsum cum invocatione sanctissimæ Trinitatis. Pristina quoque veste exuens eum et alia induens, et cum cunctis fidelibus qui adstant osculans eum, facit eum Eucharistiæ communicare.
Præterea, quod monachus nullum genu flectit, nec super caput Evangelium habet, designat quod non est officii sui alios edocere seu Deo adducere, aut animarum gerere curam, sed sui esse sollicitum, et singulariter erigi ad superna. Quod autem retro sacerdotem stat, significat quod debet sacerdotibus obedire, eisque se prompte credendo, ab ipsis ad divinam scientiam sibi competentium sursumagi. Quod autem renuntiat sæcularibus conversationibus ac phantasiis, significat perfectam monachorum sapientiam ordinatam: quia ipsorum est ad sanctam unionem recolligi. Signatio quoque cruciformis designat in eis abstinentiam ab omnibus carnalibus desideriis. Detonsio vero capillorum caput denuans, signat in eis mundam et non fictam conversationem, nec mentis simplicitatem exteriori compositione ficte ornatam, sed mentem in sui puritate ad Dei conformitatem esse erectam, non per apparentiam exteriorem, sed per singularem Dei virtutem interiorem. Mutatio vestis in ipsis, significat translationem ad gradum et ordinem altiorem, atque ut differant a vita plebis communis. Porro, quod osculantur eum sacerdos atque adstantes, signat communionem fidelium, qui Deo conformantur, et sibi invicem in eo spiritualique gaudio sibi mutuo condelectantur. Quod autem communicat tandem, designat quia si vere retinuerit vitam monasticam, erit contemplativus sacrorum, non ut populus, neque secundum modum vulgi communicabit sacramentis, sed secundum spiritualem intelligentiam notitiamque divinam. Eucharistiæ quippe acceptio, est consummatio cujuslibet ecclesiasticæ participationis, quia singuli ordines secundum proprios gradus aut dignitates participant Eucharistia tanquam divinissima atque dignissima inter divinas communiones quibus nunc participamus ad nostræ deificationis elevationem ac perfectionem.
Ecce ex præinductis beatissimi Dionysii eloquiis constat, quod in monachis debet esse continua ac perfecta sollicitudo interna pro proprii cordis custodia pura, mentisque elevatio ad superna: quia ipsorum est Deo semper uniri, et corde ad cœlestia adunari, ut ad nihil terrenum inclinetur eorum affectus, ut Deo in vera ac intima simplicitate deserviant, omni fictione, calliditate ac duplicitate abjectis.
Postremo, monachorum est renuntiare sæcularibus rebus, non solum quantum ad possessionem seu adeptionem earum, sed etiam cogitationibus affectionibusque ipsarum, ut non sit eis pro temporalibus aut vitæ necessariis cura, quatenus puro ac libero mentis ascensu ferantur in Deum, atque in ipso quiescant.
Hæc igitur studeamus peragere et implere; et si nondum tales exsistimus, tales fieri strenue laboremus: et gloriosissimum virum, magnum Dionysium, qui tam originaliter ac fundamentaliter scripsit de monachali conversatione et perfectione, ritu, consecratione ac mysterio monachorum, nos religiosi et monachi, tanquam specialem magistrum qui solus veraciter sufficit ad fidei confirmationem, specialiter valde diligamus, veneremur et invocemus; ac præfatas ejus virtutes, caritatis fervorem, sapientiæ claritatem, zelum divini honoris, affectum boni communis, sanctorum laborum instantiam, patientiamque invictam fideliter, perseveranter ac fervide imitemur. Ad laudem Dei.
Chapter 203 of 278