Skip to the text

Enarratio in evangelium

SS. SIMONIS ET JUDÆ APOSTOLORUM

Enarrationem epistolæ, Scimus quoniam diligentibus Deum, etc., require in Communi Sanctorum de Apostolis.

DESIGNAVIT DOMINUS JESUS ET ALIOS SEPTUAGINTA DUOS, ETC. Luc. x, 1-7.

QUAMVIS gloriosi apostoli isti Simon et Judas non fuerint de numero septuaginta duorum discipulorum Christi, sed Apostolorum, tamen evangelium istud de missione septuaginta duorum discipulorum in eorum solenniis legitur, quoniam ipsi missi sunt combinati ad evangelizandum post passionem Christi, quemadmodum septuaginta duo ante passionem ipsius. Itaque Lucas dicit :

Designavit, id est, ordinavit et statuit, Dominus Jesus et alios septuaginta duos discipulos præter Apostolos, qui fuerunt principales discipuli : quibus modo succedunt episcopi, quemadmodum septuaginta duobus presbyteri. Et juxta Bedam, bene septuaginta duo missi sunt, quia totidem gentibus fuerat Evangelium prædicandum. Et misit illos binos ante faciem suam, id est duos simul ante corporalem suam præsentiam et ingressum : quum tamen ipse secundum suæ deitatis incircumscriptibilem majestatem ubique sit præsens; in omnem civitatem et locum quo erat ipse venturus, id est ad loca majora et minora quæ ipsemet fuerat accessurus : quatenus discipuli isti suis prædicationibus, miraculis et exemplis, homines rudes ad Christi præsentiam ac doctrinam suscipiendam disponerent. Denique duos simul misit. Primo, ob socialis vitæ commendationem, in qua unus alterum adjuvat ad virtutes, non trahit ad vitia. Secundo, ob mutuam consolationem ac confortationem. Nam Salomone testante, si duo fuerint simul, habent emolumentum societatis suæ, et mutuo fovebuntur. Et rursus fatetur : Frater qui adjuvatur a fratre, quasi civitas munita. Tertio, ob veritatis prædicandæ certiorem contestationem, quia in ore duorum triumve testium stat omne verbum. Quarto, ad commendandum geminæ caritatis duo præcepta, quibus jubemur Deum toto corde diligere, et proximos nostros sicut nos ipsos.

Et dicebat illis : Messis quidem multa, id est, copiosa est hominum multitudo capax gratiæ ac doctrinæ salubris, aptaque congregari in horreum Christi, id est intra Ecclesiam Dei, etsi non actu aut habitu,

Eccle. IV, 9, 11.

Prov. XVIII, 19.

Deut. XIX, 15.

Matth. XXII, 37, 39. tamen potentia. Nam omnis homo, durante hac vita, potest converti. Hinc ait Salvator: Videte regiones, quia albæ sunt ad messem.1 Operarii autem pauci, id est, comparative loquendo, perpauci sunt veri et efficaces prælati et prædicatores, qui populum verbo et opere digne informent. Rogate ergo dominum messis, videlicet Deum unum ac trinum, omnium hominum creatorem ac gubernatorem, ut mittat operarios, id est pastores et prædicatores ac rectores, vita, scientia et ætate idoneos, in messem suam, id est ad plebem suam erudiendam, potissimum ad Ecclesiam, quæ sicut vinea Domini, ita et messis Dei vocatur.2 Quum enim profectus et salus subditorum ex virtute et digna præsidentia superiorum valde dependeat, vehementer optandum est habere præsidentem idoneum. Unde et affectuosissime et instantissime exorandus est Deus, ut veros et virtuosos prælatos, rectores, doctores mittat hominibus, quemadmodum in Jeremia promittit quibusdam: Dabo (inquiens) vobis pastores juxta cor meum, et pascent vos scientia et doctrina.3 Itaque qui bonum habent pastorem, grati sint Deo, et bene obediant; qui autem inutilem, orent Deum ut ipsis provideat, et ut inutilis se emendet.

Ite ad prædicandum. Et quoniam jacula prævisa minus lædunt, Christus prædicit eis futura adversa. Ecce ego mitto vos sic ut agnos inter lupos: id est, ab his ad quos vos mitto, persecutiones et occisionem sustinebitis, sicut agni dilaniantur a lupis; et scio quod per pietatem et innocentiam vestram estis agnis consimiles, illi vero per suam crudelitatem lupis assimilantur. Verumtamen per hujusmodi agnos, Christus omnipotens lupos convertit in agnos. Nolite ergo portare sacculum, neque peram. Istud dixit discipulis suis Christus ante suam passionem, quia tunc misit eos ad Judæos, a quibus eis sufficienter dabatur. Sed in Cœna dixit Apostolis: Quando misi vos sine sacculo et pera et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis?4 Quibus respondentibus, Nihil, adjecit: Sed nunc qui habet sacculum, tollat, id est secum portet; similiter et peram. Hæc ergo licite a prædicante portantur, dum incertum est an ei necessaria ab auditoribus conferentur. Christus autem secundum diversitatem et congruentiam loci ac temporis, diversa dedit præcepta discipulis. Vult itaque ut prædicatores non sint immoderate pro necessariis vitæ solliciti, sed in Deo plene confidant, et expedita ac libera mente vacent doctrinæ. Verumtamen, dum ratio postulat, permittuntur sibi de necessariis providere, et viaticum secum ferre. Neque calceamenta. Hoc secundum exigentiam loci ac temporis est servandum ad litteram. Si enim necessitas exigat, non prohibetur prædicatori usus calceamentorum aut aliquid loco eorum. Et neminem per viam salutaveritis. Hoc per modum hyperbolicæ locutionis dictum videtur, qua aliquid dicitur per excessum. Unde et Christus hoc dixit, non prohibendo absolute proximorum salutationem in via a prædicante, quum hoc caritas interdum requirat, et nisi fieret, scandalum posset oriri; sed dixit hoc, ad insinuandum quam diligenter et indilate insistendum sit itineri prædicandi, ut moræ et diverticula evitentur, et morosa ac fabulosa collocutio in salutatione vitetur, et omne quod distractionem ac indevotionem ingerit menti. Sic namque et quarto Regum Eliseus propheta ait ad suum ministrum, quem misit ad suscitandum defunctum: Si occurrerit tibi homo, non salutes eum;5 et si salutaverit te quispiam, non respondeas ei.

In quamcumque domum intraveritis, primum dicite: Pax huic domui, id est, exsistentibus in hac domo sit in vita præsenti pax pectoris et pax temporis, utpote pax interna et externa, atque post hanc vitam pax æternitatis. Pax autem interna est tranquillitas mentis in Deo; pax temporis est quies ab exterioribus impugnationibus et hostilitatibus. Et si ibi fuerit filius pacis, id est aliquis pace dignus, aut ad ejus susceptionem dispositus, seu ad pacem veram prædestinatus, requiescet super illum pax vestra, id est, salutatio vestra, qua ei optatis pacem, sortietur in eo effectum, ita quod pax interna ei infundetur sive augebitur. Quidam enim, etsi nondum habeant pacem et gratiam, sunt tamen in dispositione propinqua aut proxima ad eas, ita quod sua aut aliorum oratione eas mox adipiscuntur. Sin autem, id est, si ibi non fuerit filius pacis, ad vos revertetur, id est, caritativa salutatio vestra præmio non carebit, sed merito ejus pax vestra perficietur. Sic et Psalmista locutus est : Oratio mea in sinu meo convertetur.6

In eadem autem domo manete, si fuerit opportunum atque conveniens vobis, nec alia ac meliora restent agenda, post quorum completionem posset quis redire ad domum illam; edentes et bibentes quæ apud illos sunt, id est victualia quæ habent, si dare voluerint. Et hoc ait Salvator, non præcipiendo, sed permittendo seu concedendo. Nec de quocumque cibo aut potu necesse est hoc exponi, quum interdum virtuosius sit quibusdam abstinere a vino et carnibus. Idcirco quod ait, « edentes et bibentes quæ apud illos sunt », non est jussio ut omnia illa sumantur, sed est exhortatio potius, ut sufficiant apposita, quamvis tenuia, nec quærantur superflua, ut volucres cœli, pisces maris et bestiæ terræ.

Dignus est enim operarius mercede sua, id est, prædicator verbi Dei, seu quicumque aliis in spiritualibus serviens ac laborans, dignus est capere stipendium vitæ ab his quibus spiritualia bona impendit. Propter quod ait Apostolus :7 Dominus ordinavit his qui deserviunt Evangelio, de Evangelio vivere. Sed hoc permissio fuit, non jussio. Propter quod Paulus scribit se hac potestate usum non esse, sed propriis manibus necessaria procurasse, ne quemquam gravaret aut scandalizaret, et ut avaris occasionem amputaret avaritiæ :8910 alios tamen Apostolos sic fecisse testatur.11 Nec intelligenda sunt hæc quasi corporalia alimenta sint principalis merces aut finis ultimatus prædicationis aut cujuscumque exercitii spiritualis, quum viliora sint corporalia spiritualibus donis; neque propter cibum et potum, quasi ob præmium condignum, sunt spiritualia opera exercenda (sic enim temporale et corporale præponeretur bono divino ac spirituali, quod esset mortale peccatum) : sed vitæ sustentaculum est merces minus principalis ac secundaria, accidentaliterque intenta, quia videlicet sine corporeo alimento vita ista durare non valet, et per consequens nec prædicatio exhiberi. Porro finis ultimatus principalisque merces spiritualium exercitiorum est beatitudo æterna, ad quam obtinendam ordinandum est omne opus bonum vitæ præsentis.

Footnotes

  1. Joann. IV, 35. ↩

  2. Is. V, 1 et seq. ↩

  3. Jer. III, 15. ↩

  4. Luc. XXII, 35, 36. ↩

  5. IV Reg. IV, 29. ↩

  6. Ps. xxxiv, 13. ↩

  7. I Cor. ix, 14. ↩

  8. Ibid. 15; ↩

  9. I Thess. ii, 5-9; ↩

  10. II Thess. 11, 8. ↩

  11. I Cor. ix, 5. ↩

Chapter 210 of 278