Skip to the text

Sermo 2

DE EXCELLENTIIS ATQUE MIRACULIS S. MARTINI.

IN diebus suis non timuit principem, et mortuum prophetavit corpus ejus; in vita sua fecit monstra, et in morte sua mirabilia operatus est. Eccli. XLVIII, 13-15.

Verba ista ad litteram de magno illo Eliseo propheta conscripta, de gloriosissimo viro Martino sanctissimo convenientissime exponuntur. Ipse etenim in diebus suis non timuit imperatores, sed justissime ad eos se habuit, et cum grandi auctoritate affatus est eos. Unde a Maximo imperatore invitatus, quum imperator ei poculum porrexisset, sperans et cupiens de manu beatissimi viri pateram recipere ac potare, ipse felix Martinus non imperatori, sed suo capellano juxta se recumbenti, scyphum porrexit, sacerdotem imperatori indubie præferens. Et hoc ipsum in quo imperator videbatur contemptus, multum eidem ac ceteris convescentibus placuit, atque in tanta beati viri sunt delectati justitia. Porro, quum ceteri præsules apud eumdem principem viliter blandirentur, in solo Martino apostolica mansit auctoritas. Nam dum ab imperatore voluit aliquid obtinere, imperavit potius quam rogavit. Alio tempore Valentinianum imperatorem tentavit accedere, sed imperator ei accessum dari prohibuit, sciens illum velle petere quæ ipse decrevit non dare. Tunc Martinus precibus jejuniisque intentus, Dei invocavit auxilium. Et ecce septima die adsistit ei angelus, jubens ut imperatorem securus accedat. Tunc nullo resistente intravit. Quem imperator venire conspiciens, indignatus est cur fuisset admissus, nec dignabatur adstanti assurgere. Tunc ignis Dei solium regis operuit, et eum a parte qua sedit, comburere cœpit. Mox ergo exsiliens, sanctum virum amplexus est, honoravit, et antequam rogaretur, omnia quæ Sanctus optavit, concessit.

Rursus, alio tempore Avitianus comes crudelissimus et ultra omnem modum bestiali ferocia plenus, civitatem Turonensem ingressus est, sequentibus cum miserabili facie reis, ordinibus catenatis, quibus sequenti die proposuit atrocissima inferre supplicia. Quo cognito, S. Martinus ante mediam noctem solus ad comitis domum perrexit, et ibi præ foribus Deum invocavit prostratus. Mox angelus Avitiano dixit in somno: Servus Dei ante tua limina jacet, et tu dormis? Territus ille surrexit, convocatisque famulis, ait: Martinus est ante fores, ite et januas aperite, ne patiatur injuriam. Illi vero paululum exeuntes, revertebantur, dicentes nullum ibi adesse, et comitem somno esse illusum. Quumque comes rursus obdormisset, angelus secundo eum terribiliter monuit. Tunc vehementer formidans, personaliter exiit, sanctoque viro reperto: Quid, inquit, mi domine, hoc fecisti? Scio quid vis, nil te rogare oportet. Fiat ut cupis, et vade, ne me ob tuam injuriam cœlestis consumat vindicta. Crede quia non leviter apud me actum est, ut ego procederem. Mox ergo præcepit relaxari captivos. Ex hoc etiam facto patet pietas S. Martini et efficacia orationum ipsius. Ecce quod in diebus suis non timuit principes, sed justitia et misericordia erat plenissimus.1

Præterea corpus Elisei prophetæ dicitur mortuum suscitasse, quoniam quidam a latronibus interfectus, et in sepulcrum sancti Elisei projectus, quum tetigisset corpus sancti Prophetæ, revixit.23 Per quod declaratum est, quod Eliseus fuit verus et sanctus propheta. Sic et in corpore S. Martini mortui ostensum est grande miraculum, ut statim dicetur.

Nunc itaque ceteræ laudes et excellentiæ hujus sanctissimi Patris sunt prosequendæ. Prima illarum est, admirandissima ejus perfectio ac virtuosissima vita. Nam factus episcopus, ad aliquantulum tempus habitavit in cellula prope ecclesiam. Quumque inquietudinem venientium ad se ferre non posset, monasterium sibi extra urbem ad duo milliaria fecit, et ibi cum octoginta monachis Deo devotissime deservivit, ac suis temporibus venit ad urbem suam. Tanta demum fuit stabilitas cordis sui in Deo, quod nemo unquam vidit eum iratum, nemo ridentem, nemo mœrentem. Unus idemque semper, cœlestem quodammodo lætitiam vultu præferens, extra naturam hominis videbatur. Nunquam in illius ore nisi Christus, nunquam in ejus corde nisi pietas, pax, misericordia erat. Nunquam hora ulla momentumque præteriit, quo non aut orationi aut lectioni insisteret; imo legendo aut alia foris agendo, animum ab oratione non relaxavit. O vere beatus, in quo dolus non fuit, neminem judicans, neminem damnans, nulli malum pro malo reddens!4 Porro, etsi facta ejus possent describi, interiorem tamen vitam ipsius et quotidianam conversationem, animumque semper cœlo intentum, nullus explicare poterit sermo.5 Hæc omnia scribit Severus in Sancti hujus Legenda.

Secunda excellentia ejus est, quod cives cœlestes sibi in vita hac tam familiares fuerunt. Nam sæpe loquebatur cum angelis sanctis, qui sibi visibiliter apparuerunt, et longum ac familiare cum ipso habuerunt colloquium. Frequenter etiam sacratissima virgo Maria cum sanctis Thecla et Agnete visibiliter sibi apparuit secumque contulit. Similiter gloriosissimi apostoli Petrus et Paulus apparuerunt ei frequenter.

Tertia excellentia ejus est, discretio spirituum qua pollebat. Nam ita inter angelos lucis ac tenebrarum discrevit, quod qualitercumque sibi apparebat diabolus, eum nequivit decipere. Interdum enim apparuit sibi circumtectus luce purpurea, indutus regia veste, diademate coronatus, ore sereno lætaque facie, ut nihil minus quam diabolus videretur, et dixit: Martine, agnosce quem cernis, Christus ego sum. Quumque Martinus ejus fraudem exprimeret, statim ut fumus evanuit, et cellam sanctissimi præsulis gravi fœtore implevit.

Quarta excellentia ejus est, maximus fructus quem fecit in mundo. Plurimos enim convertit, et gentilium diversa templa evertit, ac ipsos idololatras perduxit ad fidem; atque de cœnobio suo multi ex discipulis ejus ad episcopale officium sunt assumpti. Et maxime restitit Arianis; suisque miraculis gloriosis, exemplis sanctis, optima fama, prædicatione idonea, oratione præfervida innumerabiles traxit ad Deum. Erat autem multum ædificativus in verbis. Nam ovem tonsam conspiciens: Evangelicum, inquit, mandatum ovis illa complevit; habuit tunicas duas, unam largita est non habenti.6

Quinta excellentia ejus est, quod Apostolis par vocatur: non idcirco solum aut maxime quoniam mortuos suscitavit, sed ob suam ineffabilem sanctitatem, et quia igneus globus super caput ejus apparuit quadam die dum celebravit. Et hoc fuit quando se nudato vestivit egenum. Tunc quoque (ut legitur) angeli sancti torques aureas ac gemmatas secum ferentes, brachia ejus decentissime operuerunt, ne nuda viderentur dum ipsa levavit. Siquidem indutus tunc fuit veste vilissima, cujus manicæ extendebantur usque ad cubitum ejus.

Sexta excellentia ejus est, multitudo et magnitudo miraculorum quibus fulsit in vita præsenti. Nam suscitavit tres mortuos, quorum primus ante Baptismum fuit defunctus, secundus laqueo suspenderat semetipsum. Tertium suscitavit in campo, præsentibus multis gentilibus: qui viso tanto prodigio, facti sunt christiani. Ignem domum invadentem, se ipsum objiciendo, a domo illa repulit, mansit quoque illæsus in igne. Sed et Parisiis osculando leprosum turpissimum, curavit eumdem. Juvenem serpentino veneno mortaliter infectum, a veneno purgavit orando. Quum digitos suos misisset in os obsessi, statim obsessus cecidit resupinus, et dæmon expulsus est. In Treviris curavit puellam usque ad mortem infirmam. Et breviter, infinita fuerunt ejus miracula. Nam vix infirmus aliquis ipsum accessit qui non sanatus abscessit. Atque ut sanctus testatur Bernardus, reddidit cæcis visum, surdis auditum, mutis loquelam, claudis gressum, aridis sospitatem.

Septima laus ejus est, felix consummatio ejus. Nam mortem suam diu præscivit Fratribusque prædixit. Quumque viribus corporis destitueretur, indicavit eis se moriturum. Qui quum uberrime flerent, eum rogantes ne eos desereret, eorum lacrimis pie compassus, dixit: Domine, si adhuc populo tuo necessarius sum, non recuso laborem; fiat voluntas tua. Quumque febribus teneretur, non cessavit ab opere Dei, sed pernox in vigiliis et orationibus mansit. Jacuit autem in cilicio et cinere super nudam humum. Unde rogatus a discipulis ut vilia stramenta sineret sibi supponi, respondit: Non decet, o filii, Christianum nisi in cinere mori; ego si vobis aliud exemplum relinquo, pecco. Oculis autem ac manibus in cœlum semper intentus, invictum animum ab oratione non relaxavit. Rogatus quoque a presbyteris ut corpusculum suum mutatione lateris relevaret: Sinite, inquit, o fratres, me potius cœlum quam terram adspicere, ut iturus ad Dominum spiritus, suo jam itinere dirigatur. Tunc diabolum videns adstare, dixit: Quid hic stas, cruenta bestia? Nihil in me funeste reperies; Abrahæ me sinus recipiet. Quo prolato, tradidit spiritum, felicissime migrans ad Dominum, octoginta unius annorum. Statimque corpus ejus sanctissimum instar corporis glorificati resplenduit, vitro purius, lacte candidius: vultus ejus luce clarior radiabat. Tunc multi angelos in cœlo audierunt canentes. Sed et S. Severinus Coloniensis episcopus sacra tunc loca circuiens, angelos sanctos audivit cantantes, et Deo revelante, cognovit quod Martini animam ferrent in cœlum.

Ecce quam præclarissime mirificavit omnipotens Deus hunc electissimum Sanctum suum ante mortem, in morte et post mortem. Ideo beatissimum patrem ac præsulem sacratissimum hunc Martinum totis diligamus ac veneremur præcordiis, atque fidelibus sequamur vestigiis, spernendo carnalia et caduca, ac fervide appetendo bona cœlestia et æterna; imo incomparabilis bonitatis infinitæque pulchritudinis Deum super omnia toto corde jugiter diligendo, ac ei in omnibus reverenter obediendo.

Footnotes

  1. Eccli. XLVIII, 13. ↩

  2. Ibid. 14; ↩

  3. IV Reg. XIII, 21. ↩

  4. Joann. I, 47. ↩

  5. 1 Petr. III, 9. ↩

  6. Luc. III, 11. ↩

Chapter 229 of 278