Skip to the text

Sermo 3

Ad religiosos

DE INTEGRITATE S. MARTINI CUIQUE RELIGIOSO IMITANDA, ET DE DUABUS VIRTUTIBUS EI QUODAMMODO INNATIS, PUTA HUMILITATE ET CARITATE.1

IPSUM elegit ex omni carne. Eccli. XLV, 4.

Gloriosissimum atque sanctissimum virum Martinum opifex mundi, incomprehensibilis Deus, fons omnium gratiarum, tantis excellentiis decoravit, ut magnitudo rerum fidem excedat. Ipse certe fuit apostolus temporis sui: ipse erat splendidissimum lumen Ecclesiæ, decus omnium præsulum, gemma gratissima sacerdotum, gloria cunctorum Christianorum. Ipse fuit magnus propheta, cui revelavit omnipotens Deus tot futura et tanta secreta. Ipse dæmones conculcavit, vicit, effugavit et sprevit ut muscas. Apostolicus quoque fuit in multitudine prodigiorum et magnitudine miraculorum. Hæreticos constantissime expugnavit. Et breviter, vita ipsius, omnium fidelium est doctrina. Nihilo minus ipse est specialis pater religiosorum, id est patronus et magister præcipuus monachorum. Et de hoc nunc introducenda sunt aliqua.

Ecce tota Scriptura specialissime nos hortatur ad duas virtutes, puta humilitatem et caritatem: quia humilitas non solum est virtus, sed omnium quoque fundamentum virtutum, imo et dispositio ac præparatio maxima ad totius gratiæ incrementum; est etiam perfectionis adeptæ custodia, et totius vitæ tutissimum munimentum. Caritas item non solum est virtus, sed et universarum virtutum vertex et finis, regina et turris, mater ac vita, forma et imperatrix; et in ejus actu consistit vitæ nostræ spiritualis perfectio. Ad ejus profectum et complementum cuncta exercitia nostra religiosa ordinare debemus. Hinc Deus adorandus et benedictus, cujus sapientiæ non est finis, volens beatissimum virum Martinum ad maximam sanctitatem in hac vita perducere, plantavit in anima ejus in primis pro fundamento profundissimam humilitatem, quæ et antequam baptizaretur, grandis et rara ac admirabilis fuit in eo.2 Nempe in statu militari, nondum baptizatus, uno contentus ministro, tam humiliter vixit cum illo, quod ei frequentius deservivit, calceosque detraxit atque detersit. Baptizatus vero et S. Hilario junctus, quum ab eodem Hilario rogaretur diaconatus officium sibi assumere, non acquievit, indignum se esse vociferans.

Quid ad ista dicere possumus, qui tot annis in Ordine fuimus, et adhuc elationis morbo tabescimus? Vix in parvis et minimis rebus servire dignamur confratribus nostris: imo causamur et dicimus eos potius hoc vel illud facere debere aut oportere, vel quia sunt juniores aut simplices, sive ex alia quam spiritus superbiæ suggerit causa. Porro non solum ad diaconatum, sed ad sacerdotium quoque absque renisu accessimus, adhuc vix in statu incipientium, ne dicam proficientium, digne repositi, quum felix Martinus in perfectorum numero constitutus, ad diaconatum ascendere non fuerit ausus. Et quia in humilitate deficimus, et ab ejus integritate longe distamus, invenimur in multis defectuosi, et passionibus agitamur diversis. Nunc inaniter læti, nunc insipienter exsistimus mœsti; nunc vana securitate, nunc puerili formidine inquinamur. O quam longe distamus ab exordio perfectionis S. Martini! Qui quum incidisset in latrones, et ab uno illorum fuisset interrogatus an formidaret, respondit se nunquam fuisse ita imperterritum et securum ut tunc, quoniam sciret misericordiam Dei in tribulationibus maxime adfuturam. Si igitur unquam proficere, si ad aliquam unquam perfectionem attingere cupimus, S. Martini humilitatem in primis intueamur, amplectamur, sectemur. Universa quæ ad humilitatem plenariam nos queunt inducere, perspicaciter atque assidue ponderemus, infinitas videlicet culpas et innumerabiles negligentias, periculositates, fœditates, infirmitates contemptibilitatesque nostras. Reputet se unusquisque omnium esse vilissimum, defectuosissimum et extremum, quia omnino sic est, aut sic esset si relinqueretur paulisper a gratia. Recordemur quod Christus locutus est: Ego in medio vestrum sum sicut qui ministrat.3 Idcirco, quanto quis major, doctior aut senior est, tanto in cunctis humiliet semetipsum profundius, et experietur sibi copiosissima gratiæ dona infundi.4 Etenim si ad omnem Christifidelem, quanto magis ad omnem religiosum spectat sancta ista humilitas? O quam stolidi sunt qui ex corporalibus suis exercitiis quantumlibet rigorosis ac strenuis, utpote vigiliis, jejuniis, abstinentiis, disciplinis, laboribus, cilicii usu duroque strato, solitudine, silentio aut consimilibus intumescunt, quum omnia illa ad profundæ ac plenæ humilitatis adeptionem aliarumque incrementa virtutum sint ordinanda!

Præterea, ad nostram ædificationem (si hoc considerare non dedignetur excellentia nostra) non mediocriter confert quod de S. Martino narratur, quod de suo monasterio non facile poterat avelli sive educi. Unde quum in episcopum esset electus, non audebant hoc ei in monasterio intimare, sed per industriam quamdam de cœnobio eum traxerunt, ac turbis in via dispositis, sub diligenti custodia duxerunt in civitatem. Ubi jam monachi impatientes quietis, qui intra cellulam suam et in cœnobio pedibus suis consistere nequeunt, qui ad mundana afficiuntur, qui ad aliquam in hac vita misera promotionem adspirant? Nonne incircumscriptus omnipotensque Creator, de quo loquitur Isaias propheta, Vere tu es Deus absconditus, in abscondito melius invenitur, quum et Unigenitus Patris locutus sit:5 Tu autem quum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito, et Pater tuus qui videt in abscondito, reddet tibi?6 Arbitror quia si quis vere internus est, et secretioris loci commoditates expertus, et familiariter cum Deo deambulat, conversatur et occupatur ac loquitur, quod egressum de cella horrebit, nisi ex rationabilibus causis ab Ordine institutis. Nec tunc sine Dei timore et speciali cordis custodia egredietur, ne forte aliquam mentis læsionem incurrat, et haustam in abscondito devotionem minuat vel amittat.

Consideremus quid de electissimis Dei pueris dicat Psalmista : Abscondes (inquit) eos, o Domine, in abscondito faciei tuæ, a conturbatione hominum; proteges eos in tabernaculo tuo, a contradictione linguarum. Quibus verbis præmisit : Quam magna multitudo dulcedinis tuæ, Domine, quam abscondisti timentibus te! Perfecisti eis qui sperant in te. Deinde ubi degustetur tanta divinæ dulcedinis affluentia, pandens, adjecit quod tactum est : Abscondes (inquiens) eos in abscondito faciei tuæ. Tanquam dicat : In loco secreto atque quieto, qui ad vultus tui contemplationem est aptior, illos constitues, ne ex humanis perturbationibus contradictionibusve linguarum mendacium, a tuæ suavitatis degustatione impediantur, sed corde tranquillo tibi vacant in solitario loco. Unde per Osee locutus est Sponsus cœlestis de sponsa seu anima religiosa : Ducam eam in solitudinem, et loquar ad cor ejus. Ad quod insinuandum Christus ascendit in montem solus orare. Vere, quemadmodum in Statutis habetur Ordinis Cartusiensis, Si quis cellam suam egredi ex levibus causis insueverit, cito habebit eam exosam; si autem consuetudinem sibi fecerit persistendi in ea, quanto diutius in ea permanserit, tanto sibi suavior erit.

Nempe omnipotens Deus videns devotum cellitam ab omni humano consortio atque solatio esse abstractum, et sui amore in solitudine residentem, benignissime visitat eum, consolatur, lætificat, docet, accendit ac protegit ipsum. Ideo dictum est : Fons et origo omnium bonorum est, monachum jugiter in sua cella sedere. Verumtamen præcavendum ne quis per indiscretionem et imaginationes phantasticas, suum debilitet caput : ideo subditus superioris sui moderamine gubernetur.

Insuper ad nostram informationem sublimiter valet, quod sacratissimus præsul Martinus episcopatu assumpto, sic episcopale explevit officium, ut propositam vitam et habitum monachi nequaquam relinqueret. Nos autem si alicui exteriori occupationi sive officio deputamur, mox obliviscimur interioris custodiæ, et vagi mente, mundani affectu, moribus dissoluti efficimur, opusque Dei negligenter exsolvimus : quod totum vehementer damnabile comprobatur. Non talis fuit divinissimus vir Martinus : imo, tam assuetus fuit in mentis quiete Deo intendere, ut in præsulatu inquietudinem visitantium ferre non valens, duobus extra civitatem milliaribus monasterium institueret sibi in solitario, remoto ac secretissimo, atque ad accedendum difficili loco, in quo octoginta congregavit discipulos. Eratque unicuique rarus de cella egressus, nisi causa divini Officii; nullus eorum noverat vinum, nisi infirmitate coactus; plerique eorum setis vestiebantur camelorum; mollior habitus ibi criminosus reputabatur, quum tamen multi nobiles inter illos consisterent.

His sacris exemplis instruamur et inflammemur, quieti et solitudini, devotioni et puritati operam dare, simplici victu humilique vestitu contenti esse, corpus cum concupiscentiis suis ac vitiis crucifigere7, edomare, subjicere, nulli voluptati aut vanitati animum relaxare, nec ullum unquam locum concedere negligentiæ aut torpori, imo quotidie cum sollicitudine ampliori, devotione majori, perfectione stabiliori Deo vacare, inhærere ac deservire.

Footnotes

  1. Ps. IV, 4. ↩

  2. Ps. CXLVI, 5. ↩

  3. Luc. XXII, 27. ↩

  4. Eccli. III, 20. ↩

  5. Is. XLV, 15. ↩

  6. Matth. VI, 6. ↩

  7. Galat.v,24. ↩

Chapter 230 of 278