Sermo 4
DE JUGI ORATIONE CORAM DEO EFFUNDENDA, AC SEX VIRTUTIBUS QUIBUS S. MARTINUS POLLUIT PLURIMUM IN VITA.
VOLO viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira et disceptatione. I Tim. II, 8.
Quam vere hoc verbum ad beatissimi Martini laudem assumptum, quam excellenter ab eodem impletum sit, protestatur ejus Legenda, in qua inter cetera fertur : Nam etsi facta S. Martini explicari verbis utcumque potuerunt, tamen interiorem vitam illius, et quotidianam conversationem animumque semper cœlo intentum, nullus unquam sermo poterit explicare. Nullum ei tempus vacuum fuit ab opere Dei. Nulla hora, nullum momentum præteriit quo non aut orationi aut lectioni incumberet. Nam et legendo, seu alia quævis agendo, nunquam animum ab oratione laxabat : quia ut moris est fabris pro relevamine sæpe incudem ferire, ita Martinus etiam alia faciendo, semper orabat.
O vere beatus, in quo dolus non fuit, neminem judicans, neminem damnans, nulli malum pro malo reddens!12 Tantam quippe adversus omnes injurias patientiam habuit, ut quum esset summus sacerdos, impune etiam ab infimis clericis læderetur, nec propter hoc eos unquam a se removit aut a sua repulit caritate. Nemo unquam illum vidit iratum, nemo mœrentem, nemo ridentem. Unus et idem semper, cœlestem quodammodo præferens vultu lætitiam, extra et supra naturam hominis videbatur. Nunquam in ore illius nisi Christus, nunquam in corde illius nisi pietas, pax, misericordia fuit. Obloquentium sibi peccata deflevit, qui in illo oderant quod in se non videbant nec imitari valebant. Quid necesse est de excellentissimo Sancto plura inducere, quum ex his luce clarius innotescat ineffabiliter virtuosa, perfecta et admirabilis vita ejus interna? Ex quibus etiam innotescit clarissime ineffabiliter defectuosa, imperfecta ac lamentabilis conversatio nostra; ex eisdem quoque sufficienter instruitur et docetur. Itaque, sicut de magno et sancto illo abbate Arsenio legitur quod nemo poterat comprehendere conversationis suæ maneriem, ita de sancto pontifice Martino jam tactum est quod interiorem ejus conversationem nullus queat exprimere sermo.
Sed nunc singula verba præhabita ejus excellentiam sigillatim describentia, sunt pertractanda. Primum verbum de hoc nunc introductum, est, quod nullum ei tempus vacuum fuit ab opere Dei, quia indesinenter peregit aliquid boni. Quid ad hoc dicere possumus, qui sæpe integras horas in confabulationibus et otiositatibus, in occupationibus curiosis, in superfluis puerilibusque solatiis consumimus, imo amittimus, non solum Dei opera negligentes, sed verbis ac factis et moribus excedentes, et proprias animas vulnerantes, seu alios quoque scandalizantes? In corporis etiam refectione ac somno occupamur frequenter nimium diu. O quam modicum ponderamus temporis pretiositatem! Et qui cœnobium ingressi sumus ut perdita in sæculo tempora, in eo recuperemus, non solum hoc ipsum non facimus, imo perditioni perditionem, negligentiæ negligentiam insipienter adjicimus. Quæ est ista morum conversio, conformari in claustro huic sæculo? Pœniteamus ergo et emendemus mala tam magna; et cur venerimus, quid Deo voverimus, attendentes, inardescamus zelo sanctæ religionis, et studiosi simus ad omnem spiritualem profectum; omnique hora tam fructuose nos occupemus, ut judicemur a Deo non solum tempus nostrum virtuose expendere, sed neglecta quoque recuperare, colloquia et humana solatia non nimium protrahere, ad Dei recordationem, laudem et orationem semper recurrere, ab interiori Omnipotentis alloquio non cessare: sicque cum admirabili S. Martino omnem horam, omne momentum lectioni, orationi, meditationi, contemplationi aut alteri sanctæ actioni strenue mancipare.
Secundum verbum est, quod sicut fabris mos est quandoque incudem percutere pro alleviatione laboris, ita gloriosus et sanctus Martinus inter alios actus suos, ad orationes se vertit. Faciamus ergo et nos consuetudinem istam nobis, ut solatiosum sit nobis mentem ad Deum orando, psallendo, meditando erigere, purasque manus levare, quemadmodum Jeremias propheta hortatur:34 Levemus corda nostra cum manibus ad Deum. Quod si de spiritualibus manibus intelligatur, videlicet ferventibus affectionibus seu bonis operibus, ubique implendum est, quia oratio ex ardenti debet affectu procedere et bona conversatione ornari.5 Qui enim declinat aurem suam ne audiat legem, oratio ejus exsecrabilis erit. Si vero de corporalibus manibus exponatur, agendum præsertim est in secreto.
Tertium verbum est, quod neminem judicavit temerarie, scilicet quia Salvator dixit: Nolite judicare. Nullum quoque damnavit injuste sive incaute, eo quod dixerit Dominus:6 Nolite condemnare, etc.;7 quum tamen Apostolus dicat:8 Spiritualis homo omnia judicat, et ipse a nemine judicatur. Ubi nunc intimorati, imo et stolidi et incircumspectissimi homines, quorum obturatus est oculus, excæcata est mens, corruptum est judicium; qui quum pusilli et infirmi sint valde, aut etiam malitiosi, præcipites et audaces, impudentes et proni sunt ad suspiciosa, ad usurpata, ad temeraria et injusta judicia? Qui ex levibus signis, ex vanis suspicionibus, ex insufficientibus causis prorumpunt ad judicandum de aliis, et de interioribus judicare præsumunt, imo et accusare, diffamare et vituperare proximos non verentur. Acuti sunt et proclives alios observare, considerare, dijudicare, et negligunt semetipsos miserrimi, nec proprias inspiciunt trabes, dum aliorum intuentur festucas. Non formidant quod ait Judex cœlestis: Quid vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides? Aut quomodo potes dicere fratri tuo: Sine, frater, ut ejiciam festucam de oculo tuo; et ecce trabs in oculo tuo est? Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis ut ejicias festucam de oculo fratris tui.9 Attendant ii, quod monachi sit, sui ipsius esse sollicitum, considerare, deflere, judicare, accusare, punire se ipsum, aliorum bona potius quam defectus inspicere, curiositatis vitium penitus detestari; et faciant ita, ne pereant in æternum.
Quartum verbum est, quod nemini reddidit malum pro malo:10 imo pro malis reddidit bona, et vicit in bono malum.11 Siquidem eum a quo diu impudentius infestabatur, obtinuit sibi in episcopatu succedere. Hic rursus intueamur et deploremus impatientias nostras, iracundias nostras, superbias nostras, nostrarum vehementias passionum et infirmitatum, qui tam cito offendimur, perturbamur, indignamur, ulciscimur et inflammamur, conquerimur, et pro malis rependimus mala, imo pro parvis magna; illatæ recordamur injuriæ, et retributionis modum ac tempus exquirimus. Porro Martinus, quum summus esset sacerdos, utpote pontifex, impune lædebatur ab infimis clericis, nec propter sibi illatam ab eis injuriam removit eos a sua Ecclesia, ab injunctis officiis, neque a sua dilectione. O quam multi sunt religiosi imbecilles et irreformati, quibus si a præsidente aliquid denegetur, aut si mediocriter corripiantur, et juste pro suis excessibus corrigantur, vel monastice exerceantur, protinus indignantur et irreverenter se habent, atque de amotione officiati a suo officio cogitare et machinari incipiunt!12 Certe non est timor Dei ante oculos horum, nec pensant quod ira ex suo genere vitium est mortale, præsertim dum ultio est omnino injusta vel modum transcendens. Discamus ergo a perfectissimo isto Martino patientiam et mansuetudinem magnam, et consideremus quod monachorum sit, abjectione, aspernatione, adversitatibus injuriisque gaudere; spiritualique patri pro correptionibus et correctione tanquam pro præcipuis beneficiis, caritatis affectum, orationis suffragium gratiarumque actionem reddamus et bonam in ipso semper confidentiam habeamus, sperantes in omnibus quod non quærat nisi nostram salutem.
Quintum verbum est, quod nemo unquam vidit eum iratum, mœrentem sive ridentem; sed uniformi et angelico modo se habuit semper, et tanquam cœlestis patriæ civis jucunditatem Sanctorum gessit in vultu. Admiranda et magna nimis sunt ista, humanasque vires transcendentia prorsus, et quo rariora, eo majora, et vice versa. Nihilo minus ea utcumque imitari conemur. Non variemur impetu passionum, sed rationi ac sapientiæ innitentes, stabiles esse in omnibus enitamur. Non contristet nos inordinate quidquid acciderit nobis, et in die bonorum memores simus malorum, et econverso: quatenus inter prospera et adversa tendamus semper regia via, atque semper cor in Deo tranquillum habere collaboremus. Risus et dissolutio absint a nobis, potissimum in divinis.
Sextum verbum est, quod nunquam in ore illius nisi Christus, nunquam in corde illius nisi pax, nisi pietas, nisi misericordia fuit, et detrahentium sibi deflevit peccata. Absit ergo ab ore nostro omne verbum illicitum, absit a corde omnis turbatio et omne peccatum. Nec detrahentibus detrahamus, imo oremus pro ipsis; et præstantissimum sanctum istum Martinum in præcipua semper dilectione ac veneratione habeamus, ejus suffragia implorantes.1314
Footnotes
Chapter 231 of 278