Sermo 3
DE NUNQUAM SATIS LAUDATA FORTITUDINE, QUA MALA OMNIA PACIFICE TOLERARE POSSUMUS, ET DE PRÆMIO A DEO VINCENTIBUS PRÆPARATO.
QUI vicerit, faciam illum columnam in templo meo. Apoc. III, 12.
Hæc sunt verba Domini nostri Jesu Christi, qui in illo libro multiplex bonum copiosumque præmium vincentibus repromittit. Vincere autem dicuntur, qui universa divino honori ac suæ saluti adversantia superant, utpote invisibiles hostes diabolos, et tyrannos, passiones et vitia: quæ omnia non eodem modo vincuntur. Invisibilibus namque hostibus est fortiter resistendum, eorum tentationibus reluctando per orationes assiduas, per meditationes devotas, præsertim de Christi passione, de æterna damnatione, de divini rigore judicii, de brevitate et incertitudine vitæ hujus curriculi, ac aliis modis. Visibiles vero hostes et improbi homines, per patientiam, non per resistentiam sunt vincendi, quum ad Romanos dicat Apostolus:1 Nolite esse prudentes apud vosmetipsos, nulli malum pro malo reddentes. Et rursus: Non vosmetipsos defendentes, carissimi, sed date locum iræ; scriptum est enim: Mihi vindictam, et ego retribuam, dicit Dominus. Noli vinci a malo, sed vince in bono malum:2 hoc est, per tuam mansuetudinem, patientiam, caritatem, vince alterius iram, impatientiam et rancorem. Hinc Salomon loquitur: Ne dicas, Reddam malum pro malo; exspecta Dominum, et liberabit te.3 Hinc Cassiodorus protestatur: Patientia est quæ omnia vincit adversa, non colluctando sed sufferendo, non murmurando sed gratias referendo. Hæc virtus animas Deo limpidas reddit. Atque ut sanctus ait Gregorius: Non est perfecte bonus, nisi qui fuerit etiam inter malos bonus; nec bonus fuit, qui malos ferre recusavit. Verumtamen magnum est ista implere bene, Ambrosio sic dicente: Illud est magnificum, si subjectus contumeliis, judicium Dei laudes; si vexatus ægritudine, Dei judicia depreceris; si te nulla inopia, nulla adversitas a via justitiæ revocet.
Sed circa hæc quis dicere posset, Si ista ita se habent, nunquam Christiani deberent contra Sarracenos aliosque infideles pugnare, et impii juxta omne libitum suum opprimerent homines innocentes ac justos, et periret in republica disciplinæ censura et rigor justitiæ, paxque communis. Et respondendum, quod infidelibus fidem impugnantibus, et Christianos delere optantibus ac molestantibus, resistendum est publica auctoritate, etiam gladio materiali. Improbis quoque et perversis est resistendum secundum juris processum, dum ex bonorum patientia, illorum pravitas magis exsurgit, et rempublicam turbat, atque communi obviat paci.
Denique sanctus hic martyr superavit tyrannos, omnia sibi ab illis illata tormenta æquanimiter perferendo pro Dei amore et beata retributione. Nec solum per patientiam martyres gloriosi suos vicerunt persecutores, sed item per sapientiam et eloquentiam, prout Christus in Evangelio eis locutus est:4 Ponite (inquit) in cordibus vestris non præmeditari quemadmodum respondeatis. Ego enim dabo vobis os et sapientiam cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri. Et istud in beatissimis martyribus utriusque sexus evidentissime ac mirabilissime patuit, scilicet Stephano, Laurentio, Vincentio, Barbara, Catharina, Agatha, Agnete, et aliis prorsus innumerabilibus Sanctis pro Christo occisis.
Insuper martyres sancti superaverunt adversarios suos et tertio modo, videlicet per gloriosa miracula quibus in suo coruscaverunt martyrio: per quæ idolorum templa ac idola destruxerunt, a leonibus ac ceteris feris manserunt intacti, in igne illæsi, in aquis non mersi, mortuos suscitaverunt, infirmos, claudos, cæcos, leprosos, paralyticos curaverunt; per quæ interdum et ipsi tyranni fuerunt conversi.
Adhuc autem et quarto modo interdum suos superaverunt persecutores, per hoc quod ad eorum sanctitatem monstrandam Deus subinde miraculose plagavit ac interemit tyrannos. Quod aliquando contigit ante martyrum occisionem, ut in Legendis S. Silvestri et B. Christinæ narratur. Sæpius vero id contigit post beatissimorum martyrum trucidationem, ut patet in Decio et Valeriano, in Daciano et Quintiano ac Latroniano, et aliis multis.
Ex his constat, quam multiplici gratia et virtute, quam magna fortitudine ac multiformi excellentia, Deus hunc sanctum martyrem decoravit, quem tam copiose fecit victorem.
Præterea ad martyrem fortitudo præcipue pertinet, ne suppliciis mortem inducentibus terreatur aut cedat, quum dicat Salvator: Nolite timere eos qui corpus occidunt.5 Atque ut sanctus ait Gregorius: Justorum fortitudo est carnem vincere, propriis voluntatibus contraire, dilectionem vitæ præsentis exstinguere, hujus mundi aspera pro æternis præmiis amare, prosperitatum blandimenta contemnere, adversitatis metum abjicere, ipsamque mortem et ejus supplicia, Dei intuitu ac amore, invicto animo tolerare. Porro reproborum ac impiorum fortitudo est, transitoria sine cessatione diligere nec ab eorum amore per adversa quiescere, ad honores sæculi adspirare, bonorum hominum vitam verbis et moribus aut etiam gladiis impugnare, in se ipsis confidere, vana præsumere, impotentiores opprimere, peccata peccatis adjicere, et illatam sibi injuriam auctoritate propria contra juris ordinem vindicare. Hæc est fortitudo pravissima, imo non fortitudo, sed fatuitas atque debilitas, omni veræ sapientiæ ac vigori virtutum contraria. Nam ut ait Anselmus, qui id potest quod sibi non expedit, quanto plus potest hoc, tanto infirmior comprobatur.
Amplius ad martyrem pertinet, habere fidem cum argumentis et rationibus fidei, purificatæque mentis intelligentia. Unde sacratissimus princeps Apostolorum in sua prima hortatur epistola: Dominum Christum sanctificate in cordibus vestris, parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea quæ in vobis est fide et spe.6 Habuit ergo hic martyr sanctus gratiam istam. Habuit quoque sapientiam illam quæ donum Spiritus Sancti est:7 quæ sapientia est caritati inseparabiliter juncta, ita quod eam nemo habet nisi in caritate exsistens, et omnis in caritate exsistens eam habet. Hæc sapientia dicitur quasi sapida scientia, quoniam est dulcis et affectiva cognitio Dei. Quemadmodum itaque sanctus hic martyr fuit in caritate perfectus, sic fuit et in dono sapientiæ hujus præfulgens, ita quod fuit divinorum contemplator sublimis.
Sed jam postremo tangendum est, quanta Christus promittat vincentibus. Nam teste Apostolo, Non coronatur nisi qui legitime certaverit.89 Christus quoque: Qui perseveraverit (inquit) usque in finem, hic salvus erit. Itemque in Apocalypsi ait Filius Dei:10 Vincenti dabo edere de ligno vitæ quod est in paradiso Dei mei. Ubi per lignum vitæ, intelligi potest Christus, sapientia Dei Patris: de qua Salomon dicit, Lignum vitæ est omnibus apprehendentibus eam.11 Hujus ligni esus est beatifica Sanctorum refectio, utpote felix fruitio Dei, qua satiantur atque plenissime contentantur Beati. Iterumque ait Salvator in Apocalypsi:12 Qui vicerit, non lædetur a morte secunda, id est damnatione æterna; itemque, Vincenti dabo manna absconditum.13 Et iterum protestatur:14 Qui vicerit, vestietur vestimentis albis, id est donis gratiæ in præsenti, donisque gloriæ in futuro, seu duplici stola immortalitatis; et confitebor nomen ejus coram Patre meo. Sed et denuo:15 Qui vicerit (inquit), faciam illum columnam in templo meo, id est, firmiter eum collocabo, excellentemque faciam, tam in militanti quam in triumphanti Ecclesia.
Ex quibus omnibus constat, quanta sit beatitudo et gloria hujus victoriosissimi martyris: quem imitari, invocare, diligere, honorare debemus, quatenus ad ejus beatitudinem ac societatem pertingere mereamur. Ad laudem Omnipotentis et gloriam. Amen.
Footnotes
Chapter 254 of 278