Skip to the text

Commune

CONFESSORIS NON PONTIFICIS ET ABBATIS

ENARRATIO IN LECTIONEM LOCO EPISTOLÆ

JUSTUM DEDUXIT DOMINUS PER VIAS RECTAS, ETC. Sap. x, 10-14.

HÆC verba ad litteram de Jacob filio Isaac leguntur, sed ad virum justum (cujusmodi sanctus fuit hic N. confessor) ab Ecclesia applicantur. Igitur :

Justum deduxit Dominus per vias rectas, id est per observantiam præceptorum seu evangelicorum consiliorum, de loco hujus exsilii ad patriam Beatorum. Quemadmodum autem infantuli nequeunt ambulare nisi ducantur, seu parvo curriculo innitantur; sic fideles indigent indesinenter juvari, sustentari ac duci a Deo, ne semitas exeant æquitatis. Alioqui regiam viam cito relinquerent, declinando ad dexteram sive sinistram. Ideo orat Propheta : Deduc me, Domine, in via tua;1 et, Gressus meos dirige secundum eloquium tuum. Et ostendit illi regnum Dei, dando ei gratiam contemplandi ac prægustandi gaudia regni cœlestis.2 Et dedit illi scientiam sanctorum, id est intelligentiam scripturarum Apostolorum, Evangelistarum ac Prophetarum, vel illuminationem angelorum sanctorum; donum quoque scientiæ, quod infunditur cordibus omnium electorum. Honestavit illum in laboribus, id est, actibus virtuosis fecit eum studiose, fructuose ac perseveranter intentum; et complevit labores illius, perducendo eum ad finem beatum. In fraude circumvenientium illum adfuit : id est, a fraudibus invisibilium ac visibilium hostium ac tyrannorum eripuit eum ac præservavit, per illuminationem et directionem internam, per inspirationem angelicam; et honestum fecit illum, id est spiritualiter locupletem, totique mundo venerabilem, canonizando eumdem, et per diversa miracula Sanctum suum mirificando.

Custodivit illum ab inimicis præfatis, non ut eum non persequerentur aut trucidarent, sed ne per impatientiam aut aliam culpam corrueret;3 et a seductoribus, qui conati sunt per blandimenta et vana promissa, aut philosophica argumenta, vel comminationes et pœnarum acerbitates decipere Christi electos, tutavit illum, per sapientiam salutarem atque constantiam. Et certamen forte dedit illi, ut vinceret : quia contra diabolum, mundum et carnem jussit eum fortiter præliari ac prævalere: Nolite (inquiens) timere eos qui corpus occidunt. Non enim coronatur nisi qui legitime certaverit.4 Et sciret quoniam omnium potentior est sapientia, id est, victoriam suam non sibi ipsi, sed Christo adscriberet, a quo sibi promissum fuit: Ego dabo vobis os et sapientiam cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri.5

Hæc venditum justum non dereliquit. Nam multi Sancti fuerunt perfidis venditi, sed a Sapientia summa nequaquam relicti. Sed a peccatoribus liberavit eum per patientiam et glorificationem in cœlis æternam. Descenditque cum illo in foveam. Certum est quod felicissimis martyribus in omni eorum cruciatu acerrimo gratiosissime adstitit. Vel, « descendit cum illo in foveam », id est carcerem, vel locum durum pœnitentiæ. Et in vinculis non dereliquit illum, id est, in captivitate et quibuscumque animæ et corporis molestiis opportuno tempore adfuit, nec deseruit illum; donec afferret illi sceptrum regni, id est, donec perduceret eum ad victoriam et coronam; et potentiam adversus eos qui eum deprimebant, id est, donec illum faceret superiorem omnibus his qui eum molestabant. Et mendaces ostendit qui maculaverunt illum, id est, qui maculare et infamare nitebantur. Et dedit illi claritatem æternam, id est, dedit ei perpetuam claritatem et gloriam nominis hic in Ecclesia, et æternæ beatitudinis in cœlesti gloria.

Footnotes

  1. Ps. lxxxv, 11. ↩

  2. Ps. cxviii, 133. ↩

  3. Ps. iv, 4. ↩

  4. Matth. x, 28. 11 Tim. II, 5. ↩

  5. Luc. xxi, 15. ↩

Chapter 258 of 278