Enarratio in epistolam
SCIENTES TEMPUS, QUIA HORA EST, ETC. Rom. XIII, 11-14.
QUAMVIS totum tempus evangelicæ legis sit tempus caritatis et gratiæ, in quo cunctis virtutibus insistere debet populus christianus, specialiter tamen tempus Adventus et Quadragesimæ dicitur tempus devotionis et pietatis ac etiam pœnitentiæ, in quo universi fideles a vanitatibus sæculi et peccatis singulariter abstinere, devotioni atque operibus misericordiæ ac pœnitentiæ vacare tenentur, sicque ad gratiam abundantiorem ac spiritualem lætitiam mentes suas disponere, ut sacratissimis festis nativitatis ac resurrectionis Christi digne intersint. Ideo epistola ista in prima Adventus dominica congrue in Missæ officio legitur. In qua plane epistola beatissimus Paulus apostolus ad opera pœnitentiæ, ad exercitia pietatis ac devotionis ardenter nos exhortatur, dicendo :
Scientes tempus, id est, quale sit tempus evangelicæ legis pensantes, quod est tempus acceptabile et salubre, in quo Deus maximam gratiam hominibus contulit, et misereri ac parcere, exaudire et dona gratiæ impertiri singulariter est paratus, potissimum propter meritum passionis Christi, imo et totius conversationis suæ sanctissimæ in hoc mundo. Tota namque conversatio Christi et passio nobis meritoria fuit, quia ad nostram salutem Christus eas ex caritate ardentissima ordinavit. Idcirco de tempore isto dicit Dominus apud Isaiam : In tempore accepto exaudivi1 te, et in die salutis auxiliatus sum tui; et Apostolus : Ecce (inquit) nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis.2 Hoc ergo scientes, dicimus et hortamur, quia hora est jam nos de somno surgere, id est, de torpore et negligentia, de otio et obdormitione in vitiis, ad diligentiam virtuosam, ad caritatis fervorem, ad strenuam operum bonorum exsecutionem ascendere. Hinc alibi monet Apostolus : Surge, qui dormis, id est, in vitiis torpes, et exsurge a mortuis. Christus quoque in Evangelio loquitur :3 Vigilate itaque, quia nescitis quando Dominus veniet :4 sero, an media nocte, an galli cantu, an mane : ne quum venerit repente, inveniat vos dormientes, id est acediosos et imparatos.
Et merito agere sic debemus propter præmii propinquitatem. Ideo subditur : Nunc enim propior, id est propinquior, nobis est nostra salus, id est vera atque æterna felicitas : quia per Christi passionem salutis janua est aperta, quæ tempore legis Mosaicæ exstitit clausa præsertim propter originale peccatum, quod Christi passione deletum est; quam quum credidimus, id est quam tempore veteris Testamenti, quando passio Christi credebatur futura, sicut nunc creditur facta. Idcirco tunc sancti descenderunt in limbum inferni, et differebantur a plena salute et gloria. Hinc loquitur Jacob patriarcha :5 Descendam ad filium meum lugens in infernum.
Nox præcessit, id est, tempus veteris
Testamenti, in quo omnia erant obscura, præteriit. Tunc enim fuit obscuritas figurarum legalium atque prophetalium visionum, quæ in novo Testamento patescunt et exponuntur. In cujus signum, spiritum Christo tradente, velum templi scissum est a summo usque deorsum.6 Vel, « nox præcessit », id est, tempus ignorantiæ atque perfidiæ usque ad evangelicæ legis prædicationem in toto mundo duravit, gentibus idola ubique colentibus. Unde ait apostolus Paulus : Tempora prioris ignorantiæ despiciens Deus, nunc annuntiat hominibus ut omnes ubique pœnitentiam agant.7 Dies autem appropinquavit, id est, tempus evangelicæ legis jam venit et præsens est, in quo evangelicæ legis claritas fulget, et Christi doctrina mentes illuminat, splendor gratiæ micat. Vel, « dies appropinquavit », dies videlicet æternitatis seu beatitudo cœlestis, de qua cantamus : Melior est dies una in atriis tuis super millia.8 Hæc dies appropinquavit, quia ut tactum est, Christus devicto mortis aculeo aperuit credentibus regna cœlorum.
Abjiciamus ergo opera tenebrarum, id est actus vitiosos, qui quantum ad suam inordinationem et obliquitatem, sunt nihil et tenebræ, et ex ignorantiæ tenebris originantur, quoniam teste Philosopho, omnis peccans est ignorans : nam quamvis in universali judicet recte, non tamen in particulari. Itaque opera tenebrarum quæ fecimus, per veram pœnitentiam abjiciamus ; præsentia repellamus non consentiendo suggestionibus pravis, juxta illud Ecclesiastici : Quasi a facie colubri fuge peccata. Tobias quoque dixit filio suo : Cave ne aliquando consentias peccato.9 Et futura opera tenebrarum præcaveamus, implentes quod in Ecclesiastico scribitur : Fili, peccasti? ne adjicias iterum, sed de præteritis deprecare ut tibi dimittantur. Et induamur arma lucis, id est, virtutibus et donis Spiritus Sancti animas nostras spiritualiter vestiamus, ornemus et contra tenebrarum opera muniamus, quemadmodum alibi ait Apostolus : Accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo.10 Quamvis autem virtutes istæ de quibus nunc sermo est, et dona, sint habitus infusi, non per exercitium acquisiti, his tamen dicimur nos vestire, in quantum ad earum infusionem nos præparamus, Deum rogantes ut eas nos induat, vel in quantum actibus earum insistimus. De his indumentis in Apocalypsi legitur : Beatus qui custodit vestimenta sua ne ambulet nudus.11
Sicut in die, id est tempore gratiæ isto quo vivimus, honeste ambulemus, id est, virtuose et reverenter coram Deo, et exemplariter coram hominibus, prout ait Salvator, Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant bona facta vestra, et glorificent Patrem vestrum qui in cœlis est :1213 hoc est, ut nullum scandalizemus, nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum ;14 prout ad Romanos docet Apostolus, Quæ pacis sunt sectemur, et quæ ædificationis sunt in invicem custodiamus.15 Thessalonicensibus quoque scribens : Honeste (inquit) ambuletis ad eos qui foris sunt.16
Non in comessationibus et ebrietatibus, id est, vitia gulæ vitemus, videlicet lauta, luxuriosa atque frequentia convivia, fercula, pocula.17 Qui enim amat vinum et pinguia, non erit sapiens.18 Et iterum Salomon ait : Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas; quicumque his delectatur, non erit sapiens.19 Christus quoque in Evangelio jubet : Videte ne graventur corda vestra crapula vel ebrietate, vel curis hujus sæculi.20 Non in cubilibus, id est voluptatibus carnis et diuturnis dormitionibus atque pigritiis, juxta illud : Væ qui dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis vestris.21 Et impudicitiis, id est lascivis osculis, tactibus, atque similibus meretriciis blandimentis ac vitiis carnis, in quibus est maxima turpitudo, inverecundia et excæcatio mentis, secundum quod in Osee habetur : Fornicatio et ebrietas auferunt cor.22 Hæc namque sunt bestialia vitia. Non in contentione et æmulatione, id est lite et invidentia. Imo omnia hæc peccata prorsus cavete. Nam ut in Canonica sua Jacobus ait apostolus: Ubi zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum.23 In Proverbiis quoque asseritur: Honor est homini qui separat se a contentionibus.24 Atque ad Timotheum scribit Apostolus: Noli verbis contendere, ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium.25 Hinc ait Salvator: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur.26 Quemadmodum ergo pacifici sunt beati, quoniam Dei filii vocabuntur; sic contentiosi et invidiosi sunt miseri, quoniam filii diaboli vocabuntur. Ideo dixit Propheta: Posui ori meo custodiam, dum consisteret peccator adversum me.27
Sed induimini Dominum Jesum Christum, id est, imitatione suæ conversationis spiritualiter vos vestite, ornate, et contra æstum concupiscentiarum ac frigora vitiorum, videlicet contra acediam atque invidiam ac inordinatam tristitiam, vos ipsos protegite. De hujusmodi indutione scriptum est: Induit me Dominus vestimento salutis, et indumento justitiæ circumdedit me.28 Unde et rursus ait Apostolus:29 Induite novum hominem qui secundum Deum creatus est.
Footnotes
-
Is. XLIX, 8. ↩
-
II Cor. VI, 2. ↩
-
Ephes. V, 14. ↩
-
Marc. XIII, 35, 36. ↩
-
Gen. XXXVII, 35. ↩
-
Matth. xxvii, 51. ↩
-
Act. XVII, 30. ↩
-
Ps. LXXXIII, 11. ↩
-
Tob. IV, 6. ↩
-
Ephes. VI, 13. ↩
-
Apoc. XVI, 15. ↩
-
Eccl. XXI, 2. ↩
-
Matth. V, 16. ↩
-
II Cor. VI, 3. ↩
-
Rom. XIV, 19. ↩
-
I Thess. IV, 12. ↩
-
Eccl. XXI, 1. ↩
-
Cf. Prov. XXI, 17; XX, 1. ↩
-
Cf. Prov. XX, 1. ↩
-
Luc. XXI, 34. ↩
-
Amos VI, 1, 4. ↩
-
Osee IV, 11. ↩
-
Jacob. III, 16. ↩
-
Prov. XX, 3. ↩
-
II Tim. II, 14. ↩
-
Matth. V, 9. ↩
-
Ps. xxxviii, 2. ↩
-
Is. lxI, 10. ↩
-
Ephes. IV, 24. ↩
Chapter 4 of 211